Etymologiae

Liber XX

De penu, et instrumentis domesticis et rusticis

Caput 1

DE MENSIS

[1] Primus Daedalus mensam et sellam fecit. Coquinae apparatum Apicius quidam primus conposuit, qui in eo absumptis bonis morte voluntaria periit; et merito, quia is, qui gulae atque edacitati servit, et animan et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum vocabulum; nullum enim alium habet usum.

[2] Torus dicitur a tortis herbis quae adcumbentium humeris subponuntur. Stibadium ab stipitibus dictum, quasi stipadium; sic enim prius coeptum est. Adcubitum a cibo vocatum, quasi ad cibatum epularum.

[3] Convivium apud Graecos a conpotatione, APO TOU POTOU. Apud nos vero a convictu rectius appellatur, vel quia vitae conlocutionem habet. Item convivium a multitudine convescentium; nam privata mensa victus est, convivium non est. Convivii triplex est modus: discumbendi, edendi, et bibendi. Discumbendi, ut (Virg. Aen. 1,708):

Toris iussi discumbere pictis.

Edendi et bibendi, ut (Virg. Aen. 1,723):

Postquam prima quies epulis mensaeque remotae, crateras magno statuunt et vina coronant.

Etimologias

Livro XX

Gramática

Capítulo 1