Etymologiae

Liber XVII

De Rebvs Rvsticis

Caput 1

DE AVCTORIBVS RERVM RVSTICARVM

[1] Rerum rusticarum scribendi sollertiam apud Graecos primus Hesiodus Boeotius humanis studiis contulit; deinde Democritus. Mago quoque Carthaginiensis in viginti octo voluminibus studium agricolationis conscripsit. Apud Romanos autem de agricultura primus Cato instituit; quam deinde Marcus Terentius expolivit; mox Vergilius laude carminum extulit. Nec minorem studium habuerunt postmodum Cornelius Celsus et Iulius Atticus, Aemilianus, sive Columella insignis orator, qui totum corpus disciplinae eiusdem conplexus est.

[2] Primum ad aratrum boves iunxisse ferunt quendam privatum hominem et fulminatum, nomine Homogirum; quidam autem Osirim dicunt esse artis huius inventorem; quidam Triptolemum. Et hic quaestio est quomodo prima Ceres ferro in Graecia vertere terram instituit, sed ferro qualicumque, non specialiter vomere aut aratro.

[3] Stercorandi agri rationem primus induxit quidam nomine Stercutus in Italia, cuius ara a Pico dedicata est Romae: hic plura instrumenta agriculturae repperit, primusque agros firmavit. Eundem quidam Saturnum putaverunt ut maiorem illi nobilitatem facerent hoc nomine, quo splendide sonaret et dignitatem tituli conpararet.

Etimologias

Livro XVII

Gramática

Capítulo 1