Etymologiae

Liber XIII

De Mvndo et Partibvs

In hoc vero libello quasi in quadam brevi tabella quasdam caeli causas situsque terrarum et maris spatia adnotavimus, ut in modico lector ea percurrat, et conpendiosa brevitate etymologias eorum causasque cognoscat./p>

Caput 1

DE MVNDO

[1] Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera Dei. De quo dicitur (Ioh. 1,10): "Et mundus per eum factus est." Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est.

[2] Vnde et animalia Varroni videntur elementa. "Quoniam per semetipsa," inquit, "moventur." Graeci vero nomen mundo de ornamento adcommodaverunt, propter diversitatem elementorum et pulchritudinum siderum. Appellatur enim apud eos KOSMOS, quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus.

[3] Quattuor autem esse climata mundi, id est plagas: Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem.

[4] Oriens ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit.

[5] Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur, eo quod vertitur, sicut poeta ait (Virg. Aen. 2,250):

Vertitur interea caelum.

[6] Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies, vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur.

[7] Ianuae caeli duae sunt, Oriens et Occasus; nam una porta sol procedit, alia se recipit.

[8] Cardines autem mundi duo, Septentrio et Meridies; in ipsis enim volvitur caelum.

Etimologias

Livro XIII

O Mundo e suas Partes

Capítulo 1