Etymologiae

Liber II

De Rhetorica et Dialectica

Caput 1

DE RHETORICA EIVSQVE NOMINE

[1] Rhetorica est bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus, eloquentia copia ad persuadendum iusta et bona. Dicta autem Rhetorica Graeca appellatione ἀπὸ τοῦ ῥητορίζειν, id est a copia locutionis. Ῥῆσις enim apud Graecos locutio dicitur, ῥήτωρ orator.

[2] Coniuncta est autem Grammaticae arti Rhetorica. In Grammatica enim scientiam recte loquendi discimus; in Rhetorica vero percipimus qualiter ea, quae didicimus, proferamus.

Etimologias

Livro II

Retórica e Dialética

Capítulo 1