De Ecclesiae Unitate
Caput 25
Haec unanimitas sub Apostolis olim fuit. Sic novus credentium populus Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit. Probat Scriptura divina quae dicit: Turba autem eorum qui crediderant anima et mente una agebant (Act. IV, 32). Et iterum: Et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria quae fuerat mater Jesu et fratribus ejus (Act. I, 14.). Et ideo, quia efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcumque de Domini misericordia postulabant.