De Ecclesiae Unitate
Caput 23
Opto equidem, dilectissimi fratres, et consulo pariter et suadeo ut, si fieri potest, nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat. Si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores, in caeca et obstinata dementia permanentes, non potuerit ad salutis viam consilium salubre revocare, caeteri tamen vel simplicitate capti, vel errore inducti, vel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti, a fallaciae vos laqueis solvite, vagantes gressus ab erroribus liberate, iter rectum viae coelestis agnoscite. Contestantis Apostoli vox est: Praecipimus vobis, inquit, in nomine Domini nostri Jesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (II Thess. III, 6). Et iterum dicit: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum (Ephes. V, 6, 7). Recedendum est a delinquentibus, vel immo fugiendum, ne, dum quis male ambulantibus jungitur, et per itinera erroris et criminis graditur, a via veri itineris exerrans, pari crimine et ipse teneatur. Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia ejus, et fides una, et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata. Scindi unitas non potest, nec corpus unum discidio compaginis separari, divulsis laceratione visceribus, in frustra discerpi. Quidquid a matrice discesserit, seorsum vivere et spirare non poterit, substantiam salutis amittit.