De Ecclesiae Unitate
Caput 20
Nec quisquam miretur, dilectissimi fratres, etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere, inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare. Neque enim confessio immunem facit ab insidiis diaboli, aut contra tentationes et pericula et incursus atque impetus saeculares adhuc in saeculo positum perpetua securitate defendit. Caeterum numquam in confessoribus fraudes et stupra et adulteria postmodum videremus, quae nunc in quibusdam videntes ingemiscimus et dolemus. Quisquis ille confessor est, Salomone major aut melior aut Deo charior non est: qui tamen quamdiu in viis Domini ambulavit, tamdiu gratiam quam de Domino fuerat consecutus obtinuit; postquam dereliquit Domini viam, perdidit et gratiam Domini. Et ideo scriptum est: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11). Quod utique Dominus non minaretur auferri posse coronam justitiae, nisi quia, recedente justitia, recedat necesse est et corona.