De Ecclesiae Unitate

Caput 17

Non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia, sed potius fidem nostram, praenuntiante rei veritate, corroboret. Ut quidam tales esse coeperunt, quia haec ante praedicta sunt, ita caeteri fratres ab ejusmodi caveant, quia et haec ante praedicta sunt, instruente Domino et dicente: Vos autem cavete, ecce praedixi vobis omnia (Marc. XII, 23). Vitate, quaeso vos, fratres, ejusmodi homines, et a latere atque auribus vestris perniciosa colloquia velut contagium mortis arcete, sicut scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28). Et iterum: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae (I Cor. XV, 33): Docet Dominus et admonet a talibus recedendum. Caeci sunt, inquit, duces caecorum. Caecus autem caecum ducens, simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Aversandus est talis atque fugiendus quisquis fuerit ab Ecclesia separatus. Perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus (Tit. III, 11). An esse sibi cum Christo videtur qui adversus sacerdotes Christi facit, qui se a cleri ejus et plebis societate secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat. Hostis altaris, adversus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus, filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus derelictis, constituere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus facere, Dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam, divina animadversione punitur.

A Unidade da Igreja

Capítulo 17