De Ecclesiae Unitate
Caput 16
Malum hoc, fidelissimi fratres, jam pridem coeperat; sed nunc crevit ejusdem mali infesta clades, et exsurgere ac pullulare plus coepit haereticae perversitatis et schismatum venenata pernicies, quia et sic in occasu mundi fieri oportebat, praenuntiante per Apostolum nobis et praemonente Spiritu sancto: In novissimis, inquit, diebus aderunt tempora molesta, et erunt homines sibi placentes, superbi, tumidi, cupidi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, impii, sine 0512B affectu, sine foedere , delatores, incontinentes, immites, bonum non amantes, proditores, procaces, stupore inflati , voluptates magis quam Deum diligentes, habentes deformationem religionis, virtutem autem ejus abnegantes. Ex iis sunt qui repunt in domos, et praedantur mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Et quomodo Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et hi resistunt Veritati, sed non proficient plurimum. Imperitia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 1-9). Adimplentur quaecumque praedicta sunt, et appropinquante jam saeculi fine, hominum pariter ac temporum probatione venerunt. Magis ac magis adversario saeviente error fallit, extollit stupor, livor incendit, cupiditas excaecat, depravat impietas, superbia inflat, discordia exasperat, ira praecipitat.