De Ecclesiae Unitate

Caput 19

Quos imitantur scilicet atque sectantur qui, Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis inducunt; quos increpat Dominus et objurgat in Evangelio suo dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 9). Pejus hoc crimen est quam quod admisisse lapsi videntur; qui tamen in poenitentia criminis constituti Deum plenis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur et rogatur, illic Ecclesiae repugnatur. Hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est sibi tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma facere conatus est multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum, illic periculum plurimorum. Certe peccasse se hic et intelligit, et lamentatur et plangit; ille tumens in pectore suo, et in ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat: et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo lapsus, martyrium postmodum consecutus, potest regni promissa percipere; ille, si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.

A Unidade da Igreja

Capítulo 19