De Ecclesiae Unitate

Caput 13

Ideo et cum orandi legem daret, addidit dicens: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid 0510A habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat vobis peccata (Marc. XI, 25). Et ad sacrificium cum dissensione venientem revocat ab altari, et jubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redeuntem Deo munus offerre (Matth. V, 24), quia nec ad Cain munera respexit Deus (Gen. IV, 5): neque enim pacatum habere Deum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum, quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum? An secum esse Christum cum collecti fuerint opinantur, qui extra Christi Ecclesiam colliguntur?

A Unidade da Igreja

Capítulo 13