De Ecclesiae Unitate

Caput 10

Hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem . Fieri vero haec Dominus permittit et patitur, manente propriae libertatis arbitrio, ut, dum corda nostra et mentes nostras veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce clarescat. Per Apostolum praemonet Spiritus sanctus et dicit: Oportet haereses esse, ut probati manifesti sint in vobis (I Cor. XI, 19). Sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur. Sic et ante judicii diem hic quoque jam justorum atque injustorum animae dividuntur, et a frumento paleae separantur. Hi sunt qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione praeficiunt, qui, se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt, qui, nemine episcopatum dante, episcopi sibi nomen assumunt; quos designat in Psalmis Spiritus sanctus sedentes in pestilentiae cathedra (Psal. I, 1), pestes et lues fidei, serpentis ore fallentes, et corrumpendae veritatis artifices, venena lethalia linguis pestiferis evomentes; quorum sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17), quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale virus infundit.

A Unidade da Igreja

Capítulo 10