De Ecclesiae Unitate
Caput 8
Quis ergo sic est sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi? Monet ipse in Evangelio suo et docet dicens: Et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut plures greges? Apostolus item Paulus, hanc eamdem nobis insinuans unitatem, obsecrat et hortatur dicens: Obsecro, inquit, vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10). Et iterum dicit: Sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 2, 3). Stare tu et vivere putas posse de Ecclesia recedentem, sedes sibi alias et diversa domicilia condentem, cum dictum sit ad Rahab, in qua praeformabatur Ecclesia: Patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras, reus sibi erit (Josue II, 18, 19). Item sacramentum Paschae nihil aliud in Exodi lege contineat quam ut agnus, qui in figura Christi occiditur, in domo una edatur. Loquitur Deus dicens: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras (Exod. XII, 46). Caro Christi et sanctum Domini ejici foras non potest, nec alia ulla credentibus praeter unam Ecclesiam domus est. Hanc domum, hoc unanimitatis hospitium designat et denuntiat Spiritus sanctus in Psalmis dicens: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo (Psal. LXVII, 7). In domo Dei, in Ecclesia Christi, unanimes habitant, concordes et simplices perseverant.