De Ecclesiae Unitate

Caput 7

Hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in Evangelio tunica Domini Jesu Christi non dividitur omnino nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi quis Christum indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta atque indivisa tunica possidetur. Loquitur ac dicit Scriptura divina: De tunica autem, quia de superiore parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit (Joan. XIX, 23, 24). Unitatem illa portabat de superiore parte venientem, id est de coelo et a Patre venientem, quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat, sed totam simul et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. Possidere non potest indumentum Christi qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Contra denique cum, Salomone moriente, regnum ejus et populus scinderetur, Achias propheta Jeroboam regi obvius factus in campo, in duodecim scissuras vestimentum suum discidit dicens: Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Salomonis, et 0505B dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter servum meum David et propter Hierusalem civitatem quam elegi ut ponam nomen meum illic (III Reg. XI, 31, 32, 36). Cum duodecim tribus Israel scinderetur, vestimentum suum propheta Achias discidit. At vero, quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis et cohaerens divisa a possidentibus non est. Individua, copulata, connexa ostendit populi nostri, qui Christum induimus, concordiam cohaerentem. Sacramento vestis et signo declaravit Ecclesiae unitatem.

A Unidade da Igreja

Capítulo 7