De Ecclesiae Unitate

Caput 4

Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis. Loquitur Dominus ad Petrum: Ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Et tibi dabo claves regni coelorum: et quae ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 18, 19). Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas (Joan. XXI, 15). Super illum unum aedificat Ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves suas . Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: accipite Spiritum sanctum; si cujus remiseritis peccata, remittentur illi, si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 21-23), tamen, ut unitatem manifestaret, unam cathedram constituit, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et caeteri Apostoli quod fuit Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis, sed exordium ab unitate proficiscitur, et primatus Petro datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra una monstretur. Et pastores sunt omnes, et grex unus ostenditur, qui ab Apostolis omnibus unanimi consensione pascatur, ut Ecclesia Christi una monstretur. Quam unam Ecclesiam etiam in Cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Domini designat et dicit: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae (Cant. VI, 9). Hanc Ecclesiae unitiatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui Ecclesiae renititur et resistit, qui cathedram Petri, super quem fundata est Ecclesia, deserit , in Ecclesia se esse confidit? quando et beatus apostolus Paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens: Unum corpus et unus spiritus, una spes vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 4-6).

A Unidade da Igreja

Capítulo 4