De Ecclesiae Unitate
Caput 1
Cum moneat Dominus et dicat: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13), cumque esse nos jubeat ad innocentiam simplices, et tamen cum simplicitate prudentes (Ib. X, 16), quid aliud, fratres dilectissimi, quam providere nos convenit, et sollicito corde vigilantes, subdoli hostis insidias intelligere pariter et cavere ne qui Christum sapientiam Dei Patris induimus, minus sapere in tuenda salute videamur? Neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis ac dejiciendis Dei servis aperta impugnatione grassantur . Facilior cautio est ubi manifesta formido est, et ad certamen animus ante praestruitur quando se adversarius confitetur. Plus metuendus est et cavendus inimicus cum latenter obrepit, cum, per pacis imaginem fallens, occultis accessibus serpit; unde et nomen serpentis accepit. Ea est ejus semper astutia, ea est circumveniendi hominis caeca et latebrosa fallacia. Sic ab initio statim mundi fefellit, et, verbis mendacibus blandiens, rudes animas incauta credulitate decepit. Dominum ipsum tentare conatus, quasi obreperet rursus et falleret, latenter accessit. Intellectus tamen est et retusus ; et ideo prostratus, quia agnitus atque detectus.