De Trinitate
LIBER XV
Principio, quid in singulis quatuordecim superioribus libris dictum sit, exponit breviter ac summatim, eoque demum pervenisse disputationem docet, ut Trinitas quae Deus est, jam in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus, in quarum perfecta contemplatione nobis beata vita promittitur, inquiratur. Hanc vero Trinitatem ostendit hic videri a nobis tanquam per speculum et in aenigmate, dum videtur per imaginem Dei, quod nos sumus, ut in similitudine obscura et ad perspiciendum difficili. Sic et ex verbo mentis nostrae Verbi divini generationem, nonnisi difficulter, propter eam quae inter utrumque verbum interesse observatur disparitas quam maxima; et ex dilectione quae a voluntate adjungitur, Spiritus sancti processionem conjici utcumque et explicari posse demonstrat.
Caput 1
Supra mentem Deus.
1. Volentes in rebus quae factae sunt ad cognoscendum eum a quo factae sunt exercere lectorem iam peruenimus ad eius imaginem quod est homo in eo quo ceteris animalibus antecellit, id est ratione uel intellegentia, et quidquid aliud de anima rationali uel intellectuali dici potest quod pertineat ad eam rem quae mens uocatur uel animus. Quo nomine nonnulli auctores linguae latinae id quod excellit in homine et non est in pecore ab anima quae inest et pecori suo quodam loquendi mores distinguunt. Supra haec ergo naturam si quaerimus aliquid et uerum quaerimus, Deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Quae utrum sit trinitas non solum credentibus diuinae Scripturae auctoritate, uerum etiam intellegentibus aliqua si possumus ratione iam demonstrare debemus. Cur autem 'si possumus' dixerim res ipsa cum quaeri disputando coeperit melius indicabit.