De Trinitate

LIBER XIV

De sapientia hominis vera dicit, ostendens imaginem Dei, quod est homo secundum mentem, non proprie in transeuntibus, veluti in memoria, intellectu et amore, sive ipsius temporalis fidei, sive etiam mentis circa se ipsam versantis, sed in permanentibus rebus collocatam; ac eam tunc perfici, cum mens renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit hominem ad imaginem suam, et sic percipit sapientiam, ubi contemplatio est aeternorum.

Caput 1

Quae sit sapientia de qua hic agendum. Philosophi nomen unde exortum. De scientiae ac sapientiae distinctione quid jam dictum.

1. Nunc de sapientia nobis est disserendum, non illa Dei quae procul dubio Deus est (nam sapientia Dei Filius eius unigenitus dicitur), sed loquemur de hominis sapientia, uera tamen quae secundum Deum est et uerus ac praecipuus cultus eius est, quae uno nomine θεοσέβεια graece appellatur. Quod nomen nostri sicut iam commemorauimus uolentes et ipsi uno nomine interpretari 'pietatem' dixerunt, cum pietas apud graecos εὐσέβεια usitatius nuncupetur, θεοσέβεια uero quia uno Verbo perfecte non potest, melius interpretatur duobus ut dicatur potius 'Dei cultus.'

Hanc esse hominis sapientiam, quod et in duodecimo huius operis uolumine iam posuimus, Scripturae sanctae auctoritate monstratur in libro serui Dei Iob ubi legitur Dei sapientiam dixisse homini: Ecce pietas est sapientia; abstinere autem a malis scientia (siue etiam ut nonnulli de graeco ἐπιστήμην interpretati sunt, disciplina, quae utique a discendo nomen accepit, unde et scientia dici potest; ad hoc enim quaeque res discitur ut sciatur, quamuis alia notione in his quae pro peccatis suis mala quisque patitur ut corrigatur dici soleat disciplina. Vnde illud est in epistula ad hebraeos: Quis enim est Filius cui non det disciplinam Pater eius?, et illud euidentius in eadem: Omnis uero disciplina ad tempus non gaudii uidetur esse sed tristitiae; postea uero fructum pacificum his qui per eam certaunt reddet iustitiae). Deus ergo ipse summa sapientia; cultus autem Dei sapientia est hominis de qua nunc loquimur. Nam sapientia huius mundi stultitia est apud Deum. Secundum hanc itaque sapientiam quae Dei cultus est ait sancta Scriptura: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum.

2. Sed si de sapientia disputare sapientium est, quid agemus? Numquidnam profiteri audebimus sapientiam ne sit nostra de illa impudens disputatio? Nonne terrebimur exemplo Pythagorae qui cum ausus non fuisset sapientem profiteri, philosophum potius, id est amatorem sapientiae, se esse respondit, a quo id nomen exortum ita Deinceps posteris placuit ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque uel sibi uel aliis uideretur excellere non nisi philosophus uocaretur? An ideo sapientem profiteri talium hominum nullus audebat quia sine ullo peccato putabant esse sapientem? Hoc autem nostra Scriptura non dicit quae dicit: Argue sapientem, et amabit te; profecto enim iudicat habere peccatum quem censet arguendum. Sed ego nec sic quidem sapientem me audeo profiteri. Satis est mihi quod etiam ipsi negare non possunt, esse etiam philosophi, id est amatoris sapientiae, de sapientia disputare. Non enim hoc illi facere destiterunt qui se amatores sapientiae potius quam sapientes esse professi sunt.

3. Disputantes autem de sapientia definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum diuinarumque scientia. Vnde ego quoque in libro superiore utrarumque rerum cognitionem, id est diuinarum atque humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse non tacui. Verum secundum hanc distinctionem qua dixit apostolus: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, ista definitio diuidenda est ut rerum diuinarum scientia sapientia proprie nuncupetur, humanarum autem proprie scientiae nomen obtineat, de qua uolumine tertio decimo disputaui, non utique quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis ubi plurimum superuacaneae uanitatis et noxiae curiositatis est huic scientiae tribuens, sed illud tantummodo quo fides saluberrima quae ad ueram beatitudinem ducit gignitur, nutritur, defenditur, roboratur. Qua scientia non pollent fideles plurimi, quamuis polleant ipsa fide plurimum. Aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam uitam beatam quae non nisi aeterna est, aliud autem scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur, quam proprio appellare uocabulo scientiam uidetur apostolus. De qua prius cum loquerer ipsam praecipue fidem commendare curaui, a temporalibus aeterna breuiter ante distinguens atque ibi de temporalibus disserens, aeterna uero in hunc librum differens, etiam de rebus aeternis fidem temporalem quidem et temporaliter in credentium cordibus habitare, necessariam tamen propter adipiscenda ipsa aeterna esse monstraui. Fidem quoque de temporalibus rebus quas pro nobis aeternus fecit et passus est in homine quem temporaliter gessit atque ad aeterna peruexit ad eandem aeternorum adeptionem prodesse disserui, uirtutesque ipsas quibus in hac temporali mortalitate prudenter, fortiter, temperanter et iuste uiuitur, nisi ad eandem licet temporalem fidem quae tamen ad aeterna perducit referantur, ueras non esse uirtutes.

A Trindade

LIVRO XIV

Capítulo 1