De Trinitate

LIBER XII

In quo praemissa distinctione sapientiae a scientia, in ea quae proprie scientia nuncupatur, quaeve inferior est, prius quaedam sui generis trinitas ostenditur: quae licet ad interiorem hominem jam pertineat, nondum tamen imago Dei vel appellanda vel putanda.

Caput 1

Homo exterior et interior qualis.

1. Age nunc uideamus ubi sit quasi quoddam hominis exterioris interiorisque confinium. Quidquid enim habemus in animo commune cum pecore recte adhuc dicitur ad exterior deputabitur sed adiuncta quadam uita sua qua exterior deputabitur sed adiuncta quadam uita sua qua compages corporis et omnes sensus uigent quibus instructus est ad exteriora sentienda. Quorum sensorum imagines infixae in memoria cum recordando reuisuntur res adhuc agitur ad exteriorem hominem pertinens. Atque in his omnibus non distamus a pecore nisi quod figura corporis non proni sed erecti sumus. Qua in re admonemur ab eo qui nos fecit ne meliore nostri parte, id est animo, similes pecoribus simus a quibus corporis erectione distamus. Non ut in ea quae sublimia sunt in corporibus animum proiciamus. Nam uel in talibus quietem uoluntatis appetere prosternere est animum. Sed sicut corpus ad ea quae sunt excelsa corporum, id est ad caelestia, naturaliter erectum est, sic animus quae substantia spiritalis est ad ea quae sunt in spiritalibus excelsa erigendus est non elatione superbiae sed pietate iustitiae.

A Trindade

LIVRO XII

Capítulo 1