De Trinitate
LIBER VII
In quo superioris libri quaestio, quae dilata fuerat, explicatur; quod videlicet Deus Pater qui genuit Filium virtutem et sapientiam, non solum sit virtutis et sapientiae Pater, sed etiam ipse virtus et sapientia: similiter et Spiritus sanctus. Nec tamen tres esse virtutes aut tres sapientias, sed unam virtutem et unam sapientiam, sicut unum Deum et unam essentiam ostenditur. Deinde quaeritur quomodo dicatur in Deo, a Latinis una essentia, tres personae; a Graecis, una essentia, tres substantiae vel hypostases: et utrumque elocutionis necessitate dici monstratur, ut ne omnino taceremus interrogati quid tres sint, quos tres esse veraciter confitemur, Patrem scilicet, et Filium, et Spiritum sanctum.
Caput 1
Redit ad quaestionem, an quaelibet Trinitatis persona per se sit sapientia. Quam difficile, quave ratione solvatur quaestio proposita.
1. Iam nunc quaeramus diligentius quantum dat Deus quod paulo ante distulimus, utrum et singula quaeque in trinitate persona possit et per se ipsam non cum ceteris duabus dici Deus aut magnus aut sapiens aut uerus aut omnipotens aut iustus et si quid aliud de Deo dici potest, non relatiue sed ad se ipsum, an uero non dicantur ista nisi cum trinitas intellegitur. Hoc enim quaestionem facit quia scriptum est: Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam, utrum ita sit Pater sapientiae atque uirtutis suae ut hac sapientia sapiens sit quam genuit et hac uirtute potens quam genuit, et quia semper potens et sapiens, semper genuit uirtutem et sapientiam. Dixeramus enim si ita est cur non et magnitudinis suae Pater sit qua magnus est et bonitatis qua bonus et iustitiae qua iustus et alia si qua sunt. Aut si haec omnia pluribus uocabulis in eadem sapientia et uirtute intelleguntur ut ea sit magnitudo quae uirtus, ea bonitas quae sapientia, et ea rursus sapientia quae uirtus sicut iam tractauimus, meminerimus cum aliquid horum nomino sic accipiendum esse ac si omnia commemorem.
Quaeritur ergo an Pater etiam singulus sit sapiens atque ipsa sibi ipse secundum, an ita sit sapiens quomodo dicens. Verbo enim quod genuit dicens est, non Verbo quod profertur et sonat et transit, sed Verbo quod erat apud Deum et Deus erat Verbum et omnia per ipsum facta sunt, Verbo aequali sibi quo semper atque incommutabiliter dicit se ipsum. Non est enim ipse Verbum sicut nec Filius nec imago. Dicens autem (exceptis illis temporalibus uocibus Dei quae in creatura fiunt, nam sonant et transeunt), dicens ergo illo coaeterno Verbo non singulus intellegitur sed cum ipso Verbo sine quo non est utique dicens. Itane et sapiens sicut dicens ut ita sit sapientia sicut Verbum et hoc sit Verbum esse quod est esse sapientiam, hoc etiam esse uirtutem ut uirtus et sapientia et Verbum idem sit et relatiue dicatur sicut Filius et imago, atque ille non singulus potens uel sapiens sed cum ipsa uirtute atque sapientia quam genuit sicut non singulus dicens sed eo Verbo et cum eo Verbo quod genuit, atque ita magnus ea et cum ea magnitudine quam genuit? Et si non alio magnus, alio Deus, sed eo magnus quo Deus quia non aliud illi est magnum esse, aliud Deum esse, consequens est ut nec Deus singulus sed ea et cum ea Deitate quam genuit ut sic sit Filius Deitas Patris sicut sapientia et uirtus Patris et sicuti est Verbum et imago Patris. Et quia non aliud illi est esse, aliud Deum esse, ita sit etiam essentia Patris Filius sicuti est Verbum et imago eius. Ac per hoc etiam excepto eo quod Pater est non sit aliquid Pater nisi quia est ei Filius ut non tantum id quod dicitur Pater (quod manifestum est eum non ad se ipsum sed ad Filium relatiue dici et ideo Patrem quia est ei Filius), sed omnino ut sit quod ad se ipsum est ideo sit quia genuit essentiam suam. Sicut enim magnus est non nisi ea quam genuit magnitudine, ita et est non nisi ea quam genuit essentia quia non aliud est illi esse, aliud magnum esse. Itane igitur Pater est essentiae suae sicut Pater est magnitudinis suae, sicut Pater est uirtutis et sapientiae suae? Eadem quippe eius magnitudo quae uirtus et eadem essentia quae magnitudo.
2. Haec disputatio nata est ex eo quod scriptum est: Christum esse Dei uirtutem et Dei sapientiam. Quapropter in eas angustias sermo coartatur cum ineffabilia fari cupimus ut aut dicamus Christum non esse Dei uirtutem et Dei sapientiam atque ita impudenter et impie resistamus apostolo; aut Christum quidem Dei uirtutem et Dei sapientiam esse fateamur sed eius Patrem non esse Patrem uirtutis et sapientiae suae, quod non minus impium est (sic enim nec Christi erit Pater quia Christus Dei uirtus et Dei sapientia est); aut non esse Patrem uirtute sua potentem neque sapientia sua sapientem, quod quis audeat dicere?; aut aliud in Patre intellegi esse, aliud sapientem esse ut non hoc ipso sit quo sapiens est, quod de anima intellegi solet quae alias insipiens, alias sapiens est uelut natura mutabilis et non summe perfecteque simplex; aut Patrem non esse aliquid ad se ipsum et non solum quod Pater est sed omnino quod est, ad Filium relatiue dici. Quomodo ergo eiusdem essentiae Filius cuius Pater quandoquidem ad se ipsum nec essentia est, nec omnino est ad se ipsum sed etiam esse ad Filium illi est?
At enim multo magis unius eiusdemque essentiae quia una eademque essentia Pater et Filius quandoquidem Patri non ad se ipsum est ipsum esse sed ad Filium quam essentiam genuit et qua essentia est quidquid est. Neuter ergo ad se est, et uterque ad inuicem relatiue dicitur. An Pater solus non solum quod Pater dicitur sed omnino quidquid dicitur relatiue ad Filium dicitur, ille autem dicitur et ad se? Et si ita est, quid dicitur ad se? An ipsa essentia? Sed Patris essentia est Filius sicut Patris uirtus et sapientia, sicut Verbum Patris et imago Patris. Aut si essentia dicitur ad se Filius, Pater autem non est essentia sed genitor essentiae, non est autem ad se ipsum sed hac ipsa essentia quam genuit sicut hac ipsa magnitudine magnus quam genuit, ergo et magnitudo dicitur ad se Filius, ergo et uirtus et sapientia et Verbum et imago. Quid autem absurdius quam imaginem ad se dici? Aut si non idipsum est imago et Verbum quod est uirtus et sapientia, sed illa relatiue dicuntur, haec autem ad se non ad aliud, incipit non ea sapientia quam genuit sapiens esse Pater quia non potest ipse ad eam relatiue dici et illa ad eum relatiue non dici. Omnia enim quae relatiue dicuntur ad inuicem dicuntur.
Restat itaque ut etiam essentia Filius relatiue dicatur ad Patrem. Ex quo conficitur inopinatissimus sensus ut ipsa essentia non sit essentia, uel certe cum dicitur essentia, non essentia sed relatiuum indicetur. Quomodo cum dicitur Dominus, non essentia indicatur sed relatiuum quod refertur ad seruum; cum autem homo dicitur uel aliquid tale quod ad se non ad aliud dicitur, tunc indicatur essentia; homo ergo cum dicitur Dominus, ipse homo essentia est, Dominus uero relatiue dicitur; homo enim ad se dicitur, Dominus ad seruum. Hoc autem unde agimus si essentia ipsa relatiue dicitur, essentia ipsa non est essentia? Huc accedit quia omnis essentia quae relatiue dicitur est etiam aliquid excepto relatiuo sicut homo Dominus et homo seruus et equus iumentum et nummus arra; homo et equus et nummus ad se dicuntur et substantiae sunt uel essentiae; Dominus uero et seruus et iumentum et arra ad aliquid relatiue dicuntur. Sed si non esset homo, id est aliqua substantia, non esset qui relatiue Dominus diceretur; et si non esset equus quaedam essentia, non esset quod iumentum relatiue diceretur; ita si nummus non esset aliqua substantia, nec arra posset relatiue dici. Quapropter si et Pater non est aliquid ad se ipsum, non est omnino qui relatiue dicatur ad aliquid. Non enim sicut ad aliquid coloratum refertur color eius, nec omnino ad se dicitur color sed semper alicuius colorati est; illud autem cuius color est etiam si eo quod coloratum dicitur ad colorem refertur, tamen id quod corpus dicitur ad se dicitur, ullo modo ita putandum est Patrem non dici aliquid ad se ipsum, sed quidquid dicitur ad Filium dici; eundem uero Filium et ad se ipsum dici et ad Patrem, cum dicitur magnitudo magna et uirtus potens utique ad se ipsum, et magnitudo atque uirtus magni et potentis Patris qua Pater magnus et potens est. Non ergo ita, sed utrumque substantia et utrumque una substantia.
Sicut autem absurdum est dicere candidum non esse candorem, sic absurdum est dicere sapientem non esse sapientiam; et sicut candor ad se ipsum candidus dicitur, ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens. Sed candor corporis non est essentia quoniam ipsum corpus essentia est et illa eius qualitas, unde et ab ea dicitur candidum corpus cui non hoc est esse quod candidum esse. Aliud enim ibi forma et aliud color et utrumque non in se ipso sed in aliqua mole, quae moles nec forma nec color est sed formata atque colorata. Sapientia uero et sapiens est et se ipsa sapiens est. Et quoniam quaecumque anima participatione sapientiae fit sapiens, si rursus desipiat, manet tamen in se sapientia; nec cum fuerit anima in stultitiam commutata, illa mutatur. Non ita est in eo qui ex ea fit sapiens quemadmodum candor in corpore quod ex illo candidum est; cum enim corpus in alium colorem fuerit commutatum, non manebit candor ille atque omnino esse desinet. Quod si et Pater qui genuit sapientiam ex ea fit sapiens neque hoc est illi esse quod sapere, qualitas eius est Filius, non proles eius, et non ibi erit iam summa simplicitas.
Sed absit ut ita sit quia uere ibi est summe simplex essentia; hoc ergo est ibi esse quod sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens est Pater; alioquin non ipse illam, sed illa eum genuit. Quid enim aliud dicimus cum dicimus hoc illi est esse quod sapere nisi eo est quo sapiens est? Quapropter quae causa illi est ut sapiens sit, ipsa illi causa est ut sit. Proinde si sapientia quam genuit causa est illi ut sapiens sit, etiam ut sit ipsa illi causa est. Quod fieri non potest nisi gignendo eum aut faciendo. Sed neque genitricem neque conditricem Patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius? Ergo et Pater ipse sapientia est, et ita dicitur Filius sapientia Patris quomodo dicitur lumen Patris, id est ut quemadmodum lumen de lumine et utrumque unum lumen, sic intellegatur sapientia de sapientia et utrumque una sapientia. Ergo et una essentia quia hoc est ibi esse quod sapere. Quod enim est sapientiae sapere et potentiae posse, aeternitati aeternam esse, iustitiae iustam esse, magnitudini magnam esse, hoc est essentiae ipsum esse. Et quia in illa simplicitate non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia quae essentia.