De Trinitate

LIBER V

Venit ad haereticorum argumenta illa quae non ex divinis Libris, sed ex rationibus suis proferunt: et eos refellit, quibus ideo videtur non eamdem Patris ac Filii esse substantiam, quia omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dici putant; et propterea et gignere et gigni, vel genitum esse et ingenitum, quoniam diversa sunt, contendunt substantias esse diversas; demonstrans, non omne quod de Deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus, et si quid aliud ad se dicitur; sed dici etiam relative, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut Pater ad Filium dicitur, vel Dominus ad creaturam sibi servientem: ubi si quid relative, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est, Domine, refugium factus es nobis; nihil ei accidere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura vel essentia sua immutabilem permanere.

Caput 1

Quid a Deo, quid a lectore auctor exposcat. In Deo nihil mutabilis et corporei cogitandum.

1. Hinc iam exordiens ea dicere quae dici ut cogitantur uel ab homine aliquo uel certe a nobis non omni modo possunt, quamuis et ipsa nostra cogitatio cum de Deo trinitate cogitamus longe se illi de quo cogitat imparem sentiat neque ut est eum capiat sed, ut scriptum est etiam a tantis quantum Paulus apostolus hic erat, per speculum in aenigmate uideatur, primum ab ipso Domino Deo nostro de quo semper cogitare debemus et de quo digne cogitare non possumus, cui laudando reddenda est omni tempore benedictio et cui enuntiando nulla competit dictio, et adiutorium ad intellegenda atque explicanda quae intendo et ueniam precor sicubi offendo. Memor enim sum non solum uoluntatis uerum etiam infirmitatis meae. Ab his etiam qui ista lecturi sunt ut ignoscant peto ubi me magis uoluisse quam potuisse dicere aduerterint quod uel ipsi melius intellegunt uel propter mei eloquii difficultatem non intellegunt, sicut ego eis ignosco ubi propter suam tarditatem intellegere non possunt.

2. Facilius autem nobis inuicem ignoscimus si nouerimus aut certe credendo firmum tenuerimus ea quae de natura incommutabili et inuisibili summeque uiuente ac sibi sufficiente dicuntur non ex consuetudine uisibilium atque mutabilium et mortalium uel egenarum rerum esse metienda. Sed cum in his etiam quae nostris corporalibus adiacent sensibus uel quod nos ipsi in interiore homine sumus scientia comprehendendis laboremus nec sufficiamus, non tamen impudenter in illa quae supra sunt diuina et ineffabilia pietas fidelis ardescit, non quam suarum uirium inflat arrogantia sed quam gratia ipsius creatoris et saluatoris inflammat. Nam quo intellectu homo Deum capit qui ipsum intellectum suum quo eum uult capere nondum capit? Si autem hunc iam capit, attendat diligenter nihil eo esse in sua natura melius, et uideat utrum ibi uideat ulla lineamenta formarum, nitores colorum, spatiosam granditatem, partium distantiam, molis distensionem, aliquas per locorum interualla motiones uel quid eiusmodi. Nihil certe istorum inuenimus in eo quo in natura nostra nihil melius inuenimus, id est in nostro intellectu quo sapientiam capimus quantae capaces sumus. Quod ergo non inuenimus in meliore nostro non debemus in illo quaerere quod longe melius est meliore nostro, ut sic intellegamus Deum si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat etsi nondum potest omni modo inuenire quid sit, pie tamen cauet quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit.

A Trindade

LIVRO V

Capítulo 1