De Trinitate
LIBER II
Rursum defendit Augustinus aequalitatem Trinitatis, et de Filii missione ac Spiritus sancti agens, variisque Dei apparitionibus, demonstrat non ideo minorem esse mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est: sed Trinitatem per omnia aequalem, pariter in sua natura immutabilem et invisibilem, et ubique praesentem, in missione seu apparitione qualibet inseparabiliter operari.
Proœmium
1. Cum homines Deum quaerunt et ad intellegentiam trinitatis pro captu infirmitatis humanae animum intendunt, experti difficultates laboriosas siue in ipsa acie mentis conantis intueri inaccessibilem lucem siue in in ipsa multiplici et multimoda locutione litterarum sacrarum, ubi mihi non uidetur nisi atteri Adam ut Christi gratia glorificata dilucescat, cum ad aliquid certum discussa omni ambiguitate peruenerint facillime debent ignoscere errantibus in tanti peruestigatione secreti. Sed duo sunt quae in errore hominum difficillime tolerantur: praesumptio priusquam ueritas pateat, et cum iam patuerit praesumptae defensio falsitatis. A quibus duobus uitiis nimis inimicis inuentioni ueritatis et tractationi diuinorum sanctorumque Librorum si me, ut precor et spero, Deus defenderit atque muniuerit scuto bonae uoluntatis suae et gratia misericordiae suae, non ero segnis ad inquirendam substantiam Dei siue per Scripturam eius siue per creaturam. Quae utraque nobis ad hoc proponitur intuenda ut ipse quaeratur, ipse diligatur qui et illam inspirauit et istam creauit. Nec trepidus ero ad proferendam sententiam meam in qua magis amabo inspici a rectis quam timebo morderi a peruersis. Gratanter enim suscipit oculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas; dentem autem caninum uel euitat cautissima humilitas uel retundit solidissima ueritas. Magisque optabo a quolibet reprehendi quam siue ab errante siue ab adulante laudari; nullus enim reprehensor formidandus est amatori ueritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est aut amicus. Si ergo inimicus insultat, ferendus est; amicus autem si errat, docendus; si docet, audiendus. Laudator uero et errans confirmat errorem, et adulans inlicit in errorem. Emendabit ergo me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum.