De Praedestinatione Sanctorum
Caput 20
40. Illud etiam initium fidei hominum donum Dei esse nos admonet, cum hoc significet Apostolus dicens in Epistola ad Colossenses: Orationi instate, vigilantes in illa in gratiarum actione, orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi sui ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui (Coloss. IV, 2-4). Quomodo aperitur ostium verbi, nisi cum sensus aperitur audientis ut credat, et initio fidei facto, ea quae ad aedificandam salubrem doctrinam praedicantur et disputantur admittat; ne per infidelitatem corde clauso, ea quae dicuntur improbet ac repellat? Unde et ad Corinthios ait: Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi (I Cor. XVI, 8, 9). Quid hic aliud potest intelligi, nisi praedicato ibi per eum primitus Evangelio credidisse multos, et multos ejusdem fidei adversarios exstitisse, secundum illud Domini, Nemo ad me venit, nisi cui datum fuerit a Patre meo (Joan. VI, 66): et, Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum; illis autem non est datum (Matth. XIII, 11)? Ostium ergo apertum est in eis quibus datum est: adversarii autem multi ex eis quibus non est datum.
41. Itemque ad eosdem in secunda Epistola idem apostolus: Cum venissem, inquit, in Troadem in Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non inveni Titum fratrem meum: sed vale illis faciens exii in Macedoniam. Quibus vale fecit, nisi eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus evangelizanti apertum est ostium? Quid autem adjungat attendite: Deo autem, inquit, gratias, qui semper triumphare nos facit in Christo, et odorem notitiae suae per nos manifestat in omni loco: quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; quibusdam quidem odor mortis in mortem, quibusdam autem odor vitae in vitam. Ecce unde gratias agit miles acerrimus et defensor invictissimus gratiae: ecce unde gratias agit, quia Christi bonus odor sunt Apostoli Deo, et in his qui salvi fiunt gratia ejus, et in his qui pereunt judicio ejus. Sed ut minus succenseatur haec parum intelligentibus, ipse admonet, cum adjungit et dicit, Et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 12-16)? Verum redeamus ad ostii apertionem, qua initium fidei audientium significavit Apostolus. Quid est enim, Orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi; nisi apertissima demonstratio, etiam ipsum initium fidei esse donum Dei? Non enim orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. Hoc donum coelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut Scriptura dicit in Actibus Apostolorum, Deus aperuerat sensum ejus, et intendebat in ea quae a Paulo dicebantur (Act. XVI, 14). Sic enim vocabatur, ut crederet. Agit quippe Deus quod vult in cordibus hominum, vel adjuvando, vel judicando, ut etiam per eos impleatur quod manus ejus et consilium praedestinavit fieri (Id. IV, 28).
42. Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon Scriptura teste probavimus, cum Deus vult fieri quod non nisi volentibus hominibus oportet fieri, inclinari eorum corda ut hoc velint (I Reg. X, 26, et I Paral. XII, 18), eo scilicet inclinante qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et velle, ad causam de qua disserimus, non pertinere dixerunt (Supra, in Epist. Hilarii, n. 7). Quid est aliud, nihil dicere, et tamen contradicere? nisi forte cur eis hoc visum sit, rationem vobis aliquam reddiderunt, quam vos in litteris vestris tacere maluistis. Sed quae illa esse possit ignoro. An forte quia ostendimus hoc Deum egisse in cordibus hominum, et ad hoc perduxisse quorum ei placuit voluntates, ut rex constitueretur Saül sive David; ideo haec exempla causae huic convenire non putant, quoniam non hoc est temporaliter regnare in hoc saeculo, quod est in aeternum regnare cum Deo; ac per hoc existimant ad regna terrena facienda Deum inclinare, ad regnum vero coeleste obtinendum Deum non inclinare quorum voluerit voluntates? Sed puto propter regnum coelorum, non propter regnum terrenum esse dictum, Inclina cor meum in testimonia tua (Psal. CXVIII, 36); vel, A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23); vel, Paratur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); vel, Fiat Dominus noster nobiscum, sicut erat cum patribus nostris: non derelinquat nos, nec avertat nos a se; inclinet corda nostra ad se, ut eamus in omnibus viis ejus (III Reg. VIII, 57, 58); vel. Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes (Baruch II, 31); vel, Dabo eis cor aliud, et spiritum novum dabo eis (Ezech. XI, 19). Audiant etiam illud, Spiritum meum dabo in vobis, et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Id. XXXVI, 27): audiant, A Domino diriguntur gressus viri; mortalis autem quomodo intelligit vias suas (Prov. XX, 24)? audiant, Omnis vir videtur sibimetipsi justus; dirigit autem corda Dominus (Id. XXI, 2): audiant, Crediderunt quotquot erant ordinati in vitam aeternam (Act. XIII, 48). Audiant haec, et alia quaecumque non dixi, quibus ostenditur Deus ad regnum etiam coelorum et ad vitam aeternam parare et convertere hominum voluntates. Cogitate autem quale sit, ut credamus ad constituenda regna terrena hominum voluntates operari Deum, et ad capessendum regnum coelorum homines operari voluntates suas.