De Praedestinatione Sanctorum

Caput 18

35. Quis audiat Apostolum dicentem, Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus in Christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum placitum voluntatis suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo; in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nos in omni sapientia et prudentia, ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae, secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt et quae in terris in ipso: in quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui universa operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus (Ephes. I, 3-12): quis, inquam, haec audiat diligenter et intelligenter, et audeat de hac, quam defendimus, tam clara veritate dubitare? Elegit Deus in Christo ante constitutionem mundi membra ejus: et quomodo eligeret eos qui nondum erant, nisi praedestinando? Elegit ergo praedestinans nos. Numquid eligeret impios et immundos? Nam si quaestio proponatur, utrum hos eligat, an potius sanctos et immaculatos; quid horum respondeat quis requirat, ac non statim ferat pro sanctis immaculatisque sententiam?

36. « Praesciebat ergo » , ait Pelagianus, « qui futuri essent sancti et immaculati per liberae voluntatis arbitrium: et ideo eos ante mundi constitutionem in ipsa sua praescientia, qua tales futuros esse praescivit, elegit. Elegit ergo, » inquit, « antequam essent, praedestinans filios, quos futuros sanctos immaculatosque praescivit: utique ipse non fecit, nec se facturum, sed illos futuros esse praevidit. » Intueamur ergo verba Apostoli, atque videamus utrum propterea nos elegerit ante mundi constitutionem, quia sancti et immaculati futuri eramus, an ut essemus. Benedictus, inquit, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui nos benedixit in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Non ergo quia futuri eramus, sed ut essemus. Nempe certum est, nempe manifestum est: ideo quippe tales eramus futuri, quia elegit ipse, praedestinans ut tales per gratiam ejus essemus. Ita ergo nos benedixit benedictione spirituali in coelestibus in Christo Jesu, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus, in charitate praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum. Deinde quid adjungat, attendite: secundum placitum, inquit, voluntatis suae; ne in tanto beneficio gratiae de placito gloriaremur voluntatis nostrae. In qua gratificavit nos, inquit, in dilecto Filio suo: in qua utique voluntate sua gratificavit nos. Sic dictum est gratificavit a gratia, sicut justificavit dicitur a justitia. In quo habemus, inquit, redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae abundavit in nos in omni sapientia et prudentia, ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae, secundum bonam voluntatem suam. In hoc mysterio voluntatis suae posuit divitias gratiae suae, secundum bonam voluntatem suam, non secundum nostram: quae bona esse non posset, nisi ipse secundum bonam voluntatem suam, ut bona fieret, subveniret. Cum autem dixisset, Secundum bonam voluntatem suam; subjecit, quam proposuit in illo, id est, in dilecto Filio suo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terris in ipso: in quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui universa operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus.

37. Nimis longum est de singulis disputare. Cernitis autem procul dubio, cernitis quanta manifestatione apostolici eloquii defendatur haec gratia, contra quam merita extolluntur humana, tanquam homo aliquid prior det, ut retribuatur ei. Elegit ergo nos Deus in Christo ante mundi constitutionem, praedestinans nos in adoptionem filiorum: non quia per nos sancti et immaculati futuri eramus, sed elegit praedestinavitque ut essemus. Fecit autem hoc secundum placitum voluntatis suae, ut nemo de sua, sed de illius erga se voluntate glorietur: fecit hoc secundum divitias gratiae saue, secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in dilecto Filio suo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, non nostrum, sed ejus, qui universa operatur, usque adeo ut ipse in nobis operetur et velle (Philipp. II, 13). Operatur autem secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus. Hinc est quod clamamus, ut nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21), ac per hoc nec in se ipso; sed qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31), ut simus in laudem gloriae ejus. Ipse quippe operatur secundum propositum suum, ut simus in laudem gloriae ejus, utique sancti et immaculati, propter quod nos vocavit, praedestinans ante mundi constitutionem. Ex hoc proposito ejus est illa electorum propria vocatio, quibus omnia cooperatur in bonum: quia secundum propositum vocati sunt (Rom. VIII, 28), et sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei.

A Predestinação dos Santos

Capítulo 18