De Praedestinatione Sanctorum
Caput 17
34. Intelligamus ergo vocationem qua fiunt electi: non qui eliguntur quia crediderunt, sed qui eliguntur ut credant. Hanc enim et Dominus ipse satis aperit, ubi dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Nam si propterea electi erant, quia crediderant; ipsi eum prius utique elegerant credendo in eum, ut eligi mererentur. Aufert autem hoc omnino, qui dicit, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi. Et ipsi quidem procul dubio elegerunt eum, quando crediderunt in eum. Unde non ob aliud dicit, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi; nisi quia non elegerunt eum ut eligeret eos, sed ut eligerent eum elegit eos: quia misericordia ejus praevenit eos (Psal. LVIII, 11) secundum gratiam, non secundum debitum. Elegit ergo eos de mundo cum hic ageret carnem, sed jam electos in se ipso ante mundi constitutionem. Haec est immobilis veritas praedestinationis et gratiae. Nam quid est quod ait Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4)? Quod profecto si propterea dictum est, quia praescivit Deus credituros, non quia facturus fuerat ipse credentes; contra istam praescientiam loquitur Filius, dicens, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi: cum hoc potius praescierit Deus, quod ipsi eum fuerant electuri, ut ab illo mererentur eligi. Electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione, in qua Deus sua futura facta praescivit: electi sunt autem de mundo ea vocatione, qua Deus id quod praedestinavit, implevit. Quos enim praedestinavit, ipsos et vocavit; illa scilicet vocatione secundum propositum: non ergo alios, sed quos praedestinavit, ipsos et vocavit: nec alios, sed quos ita vocavit, ipsos et justificavit: nec alios, sed quos praedestinavit, vocavit, justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 30); illo utique fine qui non habet finem. Elegit ergo Deus fideles, sed ut sint, non quia jam erant. Apostolus Jacobus dicit: Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se (Jacobi II, 5)? Eligendo ergo facit divites in fide, sicut haeredes regni. Recte quippe in eis hoc eligere dicitur, quod ut in eis faciat, eos eligit. Rogo, quis audiat Dominum dicentem, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi; et audeat dicere, credere homines ut eligantur, cum potius eligantur ut credant, ne contra sententiam veritatis priores inveniantur elegisse Christum, quibus dicit Christus, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi?