De Praedestinatione Sanctorum
Caput 16
32. Vocat enim Deus praedestinatos multos filios suos, ut eos faciat membra praedestinati unici Filii sui, non ea vocatione qua vocati sunt et qui noluerunt venire ad nuptias (Luc. XIV, 16-20); illa quippe vocatione et Judaei vocati sunt, quibus Christus crucifixus scandalum est; et Gentes, quibus crucifixus stultitia est: sed ea vocatione praedestinatos vocat, quam distinxit Apostolus, dicens, ipsis vocatis Judaeis et Graecis praedicare se Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Sic enim ait, Ipsis autem vocatis (I Cor. I, 23, 24); ut illos ostenderet non vocatos: sciens esse quamdam certam vocationem eorum qui secundum propositum vocati sunt, quos ante praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui (Rom. VIII, 28 et 29). Quam vocationem significans, ait: Non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori (Id. IX, 12, 13). Numquid dixit, Non ex operibus, sed ex credente? Prorsus etiam hoc abstulit homini, ut totum daret Deo. Dixit ergo, sed ex vocante: non quacumque vocatione, sed qua vocatione fit credens.
33. Hanc intuebatur etiam, cum diceret: Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei. Nam et ibi quid agebatur paulisper advertite. Cum enim dixisset, Nolo enim vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes: quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret; sicut scriptum est, Veniet ex Sion qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum: mox addidit quod diligenter intelligendum est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 25-29). Quid est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, nisi quod eorum inimicitia qua occiderunt Christum, Evangelio, sicut videmus, sine dubitatione profecit? Et hoc ostendit ex Dei dispositione venisse, qui bene uti novit etiam malis: non ut ei prosint vasa irae, sed ut ipso illis bene utente, prosint vasis misericordiae. Quid enim apertius dici potuit, quam id quod dictum est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos? Est ergo in malorum potestate peccare: ut autem peccando hoc vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei dividentis tenebras et ordinantis eas; ut hinc etiam quod faciunt contra voluntatem Dei, non impleatur nisi voluntas Dei. Legimus in Actibus Apostolorum, quod cum dimissi a Judaeis Apostoli venissent ad suos, et indicassent quanta eis sacerdotes et seniores dixerunt; levaverunt illi vocem unanimes omnes ad Dominum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, qui per os patris nostri David, sancti pueri tui, dixisti, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus? Convenerunt enim in veritate, in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti, Herodes et Pilatus et populus Israel, facere quanta manus tua et consilium praedestinavit fieri (Act. IV, 24-28). Ecce quod dictum est, Secundum Evangelium quidem inimici propter vos. Tanta quippe ab inimicis Judaeis manus Dei et consilium praedestinavit fieri, quanta necessaria fuerunt Evangelio propter nos. Sed quid est quod sequitur, Secundum electionem autem dilecti propter patres? Numquid illi inimici, qui in suis inimicitiis perierunt, et adversantes Christo de gente ipsa adhuc pereunt, ipsi sunt electi atque dilecti? Absit: quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed utrumque licet inter se contrarium, id est, inimici et dilecti, quamvis non in eosdem homines, tamen in eamdem gentem convenit Judaeorum, et ad idem carnale semen Israel, aliis eorum ad claudicationem, aliis ad benedictionem Israel ipsius pertinentibus. Hunc enim sensum apertius superius explicavit, ubi ait, Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est, caeteri vero excaecati sunt (Rom. XI, 7). In utrisque tamen idem ipse Israel. Ubi ergo audimus, Israel non est consecutus, vel, caeteri excaecati sunt; ibi intelligendi sunt inimici propter nos: ubi vero audimus, Electio autem consecuta est; ibi intelligendi sunt dilecti propter patres: quibus patribus utique ista promissa sunt. Abrahae quippe dictae sunt promissiones et semini ejus (Galat. III, 16). Undeet in ista olea oleaster inseritur Gentium. Jam porro electionem quam dicat, quia secundum gratiam, non secundum debitum, debet utique occurrere; quoniam reliquiae per electionem gratiae factae sunt (Rom. XI, 17, 5). Haec electio consecuta est, caeteris excaecatis. Secundum hanc electionem Israelitae dilecti propter patres. Non enim vocatione illa vocati sunt, de qua dictum est, Multi vocati (Matth. XX, 16); sed illa qua vocantur electi. Unde et hic poste aquam dixit, Secundum electionem autem dilecti propter patres; continuo subjecit unde agimus, Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei: id est, sine mutatione stabiliter fixa sunt. Ad hanc vocationem qui pertinent, omnes sunt docibiles Dei: nec potest eorum quisquam dicere, Credidi ut sic vocarer; praevenit eum quippe misericordia Dei, quia sic est vocatus ut crederet. Omnes enim docibiles Dei veniunt ad Filium: quoniam audierunt et didicerunt a Patre per Filium, qui evidentissime dicit, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Istorum autem nemo perit, quia omne quod dedit ei Pater, non perdet ex eo quidquam (Joan. VI, 45, 39). Quisquis ergo inde est, omnino non perit: nec erat inde qui perit. Propter quod dictum est, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19).