De Praedestinatione Sanctorum
Caput 19
38. Sed hi nostri, de quibus et pro quibus nunc agimus, forsitan dicunt, Pelagianos hoc apostolico testimonio refutari, ubi dicit ideo nos electos in Christo et praedestinatos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate. Ipsi enim putant, « acceptis praeceptis jam per nos ipsos fieri liberae voluntatis arbitrio sanctos et immaculatos, in conspectu ejus in charitate: quod futurum Deus quoniam praescivit, » inquiunt, « ideo nos ante mundi constitutionem elegit et praedestinavit in Christo. » Cum dicat Apostolus, Non quia futuros tales nos esse praescivit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suae, qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. Cum ergo nos praedestinavit, opus suum praescivit, quo nos sanctos et immaculatos facit. Unde recte hoc testimonio Pelagianus error arguitur. « Nos autem dicimus, » inquiunt, « nostram Deum non praescisse nisi fidem, qua credere incipimus, et ideo nos elegisse ante mundi constitutionem, ac praedestinasse, ut etiam sancti et immaculati gratia atque opere ejus essemus. » Sed audiant et ipsi in hoc testimonio, ubi dicit, Sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui universa operatur. Ipse ergo ut credere incipiamus operatur, qui universa operatur. Vocationem quippe illam de qua dictum est, Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29); et de qua dictum est, Non ex operibus, sed ex vocante (Id. IX, 12); cum posset dicere, Sed ex credente: et electionem quam significavit Dominus, dicens, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi (Joan. XV, 16); nec fides ipsa praecedit. Non enim quia credidimus, sed ut credamus elegit nos: ne priores eum elegisse dicamur, falsumque sit, quod absit, Non vos me elegistis, sed ego vos elegi. Nec quia credidimus, sed ut credamus vocamur: atque illa vocatione, quae sine poenitentia est, id prorsus agitur et peragitur, ut credamus. Nec omnia replicanda sunt de hac re tam multa quae diximus.
39. Denique et in hujus testimonii consequentibus, Deo gratias agit Apostolus pro his qui crediderunt, non utique quoniam eis annuntiatum est Evangelium, sed quoniam crediderunt. Ait enim: In quo et vos audientes verbum veritatis Evangelium salutis vestrae, in quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius: propter hoc et ego audita fide vestra in Christo Jesu et in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro vobis (Ephes. I, 13-16). Nova erat et recens eorum fides praedicato sibi Evangelio, qua fide audita, gratias Deo pro eis agit Apostolus. Si homini gratias ageret pro eo quod illum vel putaret non praestitisse vel nosset, adulatio vel irrisio verius quam gratiarum actio diceretur. Nolite errare; Deus non irridetur (Galat. VI, 7): donum enim ejus est etiam incipiens fides, ne Apostoli falsa vel fallax gratiarum actio merito judicetur. Quid illud? nonne initium fidei apparet Thessalonicensium, de quo tamen idem apostolus Deo gratias agit, dicens, Propterea et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum percepissetis a nobis verbum auditus Dei, excepistis non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei, quod operatur in vobis, cui credidistis (I Thess. II, 13)? Quid est quod hinc Deo gratias agit? Nempe vanum est atque inane, si cui gratias agit, hoc ipse non fecit. Sed quia hoc vanum et inane non est, profecto Deus cui de hoc opere gratias agit, ipse fecit, ut cum percepissent ab Apostolo verbum auditus Dei, exciperent illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei. Deus igitur operatur in cordibus hominum, vocatione illa secundum propositum suum, de qua multum locuti sumus, ut non inaniter audiant Evangelium, sed eo audito convertantur et credant, excipientes non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei.