De Praedestinatione Sanctorum
Caput 14
26. Scripsit librum de Mortalitate Cyprianus, multis ac pene omnibus qui ecclesiasticas litteras amant, laudabiliter notum: in quo propterea dicit non solum non esse fidelibus inutilem mortem, verum etiam utilem reperiri, quoniam peccandi periculis hominem subtrahit, et in non peccandi securitate constituit. Sed quid prodest, si etiam futura, quae commissa non sunt, peccata puniuntur? Agit tamen ille copiosissime atque optime, peccandi pericula nec deesse in ista vita, nec superesse post illam. Ubi et ilud testimonium ponit de libro Sapientiae, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Quod a me quoque positum, fratres istos ita respuisse dixistis, tanquam non de libro canonico adhibitum: quasi et excepta hujus libri attestatione res ipsa non clara, sit, quam voluimus hinc doceri. Quis enim audeat negare christianus, justum, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio futurum (Sap. IV, 11, 7)? Quilibet hoc dixerit, quis homo sanae fidei resistendum putabit? Item si dixerit, justum, si a sua justitia recesserit, in qua diu vixit, et in ea fuerit impietate defunctus, in qua, non dico unum annum, sed unum diem vixerit, in poenas iniquis debitas hinc iturum, nihil sibi sua praeterita justitia profutura (Ezech. XVIII, 24): huic perspicuae veritati quis fidelium contradicet? Porro, si quaeratur a nobis utrum si tunc esset mortuus, quando erat justus, poenas esset inventurus, an requiem; numquid requiem respondere dubitabimus? Haec est tota causa cur dictum est, a quocumque sit dictum, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Dictum est enim secundum pericula vitae hujus, non secundum praescientiam Dei, qui hoc praescivit quod futurum erat, non quod futurum non erat: id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto; non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. De hac quippe vita legitur in libro Job, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1, sec. LXX)? Sed quare aliis concedatur, ut ex hujus vitae periculis dum justi sunt auferantur; alii vero justi donec a justitia cadant, in eisdem periculis vita productiore teneantur; quis cognovit sensum Domini (Rom. XI, 34)? Et tamen hinc intelligi datur, etiam illis justis qui bonos piosque mores usque ad senectutis maturitatem et diem vitae hujus ultimum servant, non in suis meritis, sed in Domino esse gloriandum: quoniam qui vitae brevitate rapuit justum, ne malitia mutaret intellectum ejus, ipse in quantacumque vitae longitudine custodit justum, ne malitia mutet intellectum ejus. Cur autem hic tenuerit casurum justum, quem priusquam caderet hinc posset auferre, justissima omnino, sed inscrutabilia sunt judicia ejus.
27. Quae cum ita sint, non debuit repudiari sententia libri Sapientiae, qui meruit in Ecclesia Christi de gradu lectorum Ecclesiae Christi tam longa annositate recitari, et ab omnibus Christianis, ab episcopis usque ad extremos laicos fideles, poenitentes, catechumenos, cum veneratione divinae auctoritatis audiri. Certe enim si de divinarum Scripturarum tractatoribus qui fuerunt ante nos, proferrem defensionem hujusce sententiae, quam nunc solito diligentius atque copiosius contra novum Pelagianorum defendere urgemur errorem; hoc est, gratiam Dei non secundum merita nostra dari, et gratis dari cui datur; quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; justo autem judicio non dari cui non datur, quia non est iniquitas apud Deum (Id. IX, 16, 14): si hujus ergo sententiae defensionem ex divinorum eloquiorum nos praecedentibus catholicis tractatoribus promerem; profecto hi fratres, pro quibus nunc agimus, acquiescerent: hoc enim significastis litteris vestris. Quid igitur opus est ut eorum scrutemur opuscula, qui priusquam ista haeresis oriretur, non habuerunt necessitatem in hac difficili ad solvendum quaestione versari? quod procul dubio facerent, si respondere talibus cogerentur. Unde factum est ut de gratia Dei quid sentirent, breviter quibusdam scriptorum suorum locis et transeunter attingerent: immorarentur vero in eis quae adversus inimicos Ecclesiae disputabant, et in exhortationibus ad quasque virtutes, quibus Deo vivo et vero pro adipiscenda vita aeterna et vera felicitate servitur. Frequentationibus autem orationum simpliciter apparebat Dei gratia quid valeret: non enim poscerentur de Deo quae praecipit fieri, nisi ab illo donaretur ut fierent.
28. Sed qui sententiis tractatorum instrui volunt, oportet ut istum librum Sapientiae, ubi legitur, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, omnibus tractatoribus anteponant: quoniam sibi eum anteposuerunt etiam temporibus proximi Apostolorum egregii tractatores, qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere nisi divinum testimonium crediderunt. Et certe beatissimum Cyprianum disputasse constat, ut celerioris mortis beneficium commendaret, a peccatorum periculis eripi eos qui hanc vitam finiunt in qua peccari potest. In eodem libro ait inter caetera: Cur non cum Christo futurus, et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum voceris, amplecteris; et quod diabolo-careas, gratularis? Et alio loco: Pueri, inquit, periculum lubricae aetatis evadunt. Itemque alio Quid non, inquit, properamus et currimus, ut patriam nostram videre, ut parentes salutare possimus? Magnus illic nos charorum numerus exspectat parentum, fratrum, filiorum; frequens nos et copiosa turba desiderat, jam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. His atque hujusmodi doctor ille sententiis in catholicae fidei luce clarissima, satis aperteque testatur, usque ad hujus corporis depositionem peccandi pericula tentationesque metuendas; deinceps nulla talia quemquam esse passurum. Quod etsi non testaretur, quando de hac re christianus qualiscumque dubitaret? Quomodo igitur homini lapso, et in eodem lapsu istam vitam misere finienti, atque in poenas eunti talibus debitas; quomodo, inquam, huic non plurimum summeque prodesset, si ex hoc tentationum loco priusquam laberetur, morte raperetur.
29. Ac per hoc, si absit nimis inconsiderata contentio, tota quaestio ista finita est de illo qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus. Nec ideo liber Sapientiae, qui tanta numerositate annorum legi meruit in Ecclesia Christi, in quo et hoc legitur, pati debet injuriam, quoniam resistit eis qui pro meritis hominum falluntur, ut veniant contra Dei manifestissimam gratiam: quae maxime apparet in parvulis; quorum cum alii baptizati, alii non baptizati vitae hujus terminum sumunt, satis indicant misericordiam et judicium; misericordiam quidem gratuitam, judicium debitum. Si enim judicarentur homines pro meritis suae vitae, quae non habuerunt morte praeventi, sed habituri essent, si viverent; nihil prodesset ei qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus; nihil prodesset eis qui lapsi moriuntur, si ante morerentur: quod nullus dicere christianus audebit. Quocirca non debent fratres nostri, qui nobiscum pro catholica fide perniciem Pelagiani erroris impugnant, huic Pelagianae in tantum favere opinioni, qua opinantur gratiam Dei secundum merita nostra dari; ut quod illi audere non possunt, sententiam veram plane et antiquitus christianam, Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, destruere moliantur; et id astruere, quod, non dico crediturum, sed somniaturum neminem putaremus, secundum ea scilicet judicari quemque mortuorum, quae gesturus fuerat, si tempore prolixiore vixisset. Ita quippe claret invictum esse quod dicimus, gratiam Dei non secundum merita nostra dari, ut huic veritati contradicentes ingeniosi homines haec, ab omnium auribus et cogitationibus abigenda, dicere cogerentur.