De Praedestinatione Sanctorum
Caput 13
25. Quod si forsitan dicunt, poenitentibus peccata dimitti; et ideo istos non baptizari in parvula aetate morientes, quia praesciti sunt poenitentiam, si viverent, non acturi; eos autem qui baptizantur, et parvuli de corporibus exeunt, Deum praescisse acturos poenitentiam fuisse, si viverent: attendant et videant, si ita est, non jam in parvulis sine Baptismate morientibus peccata originalia vindicari, sed sua cujusque futura si viveret: itemque baptizatis non originalia dilui, sed sua futura si viverent; quoniam non possent nisi in majore aetate peccare: sed alios acturos poenitentiam, alios non acturos fuisse praevisos; ideo alios baptizatos, allos sine baptismo exisse de hac vita. Hoc si auderent Pelagiani, non jam laborarent negando originale peccatum, quaerere parvulis extra regnum Dei nescio cujus suae felicitatis locum: maxime quando convincuntur non eos habere posse vitam aeternam, quia non manducaverunt carnem nec biberunt sanguinem Christi (Joan. VI, 54); et quia in eis, qui nullum habent omnino peccatum, falsus est Baptismus qui in remissionem traditur peccatorum. Dicerent enim prorsus nullum esse originale peccatum, sed pro suis futuris, si viverent, meritis vel baptizari vel non baptizari eos qui de corpore solvuntur infantes; et pro suis futuris meritis eos vel accipere vel non accipere corpus et sanguinem Christi, sine quo vitam prorsus habere non possunt: et in veram remissionem peccatorum baptizari, quamvis nullum ex Adam traherent; quoniam remittuntur eis peccata, de quibus illos Deus poenitentiam praescivit acturos. Ita facillime agerent atque obtinerent causam suam, qua negant esse originale peccatum, et gratiam Dei non dari nisi secundum merita nostra contendunt. Sed quia hominum futura, quae non sunt futura, procul dubio nulla sunt merita, et hoc videre facillimum est: ideo nec Pelagiani hoc dicere potuerunt; et multo magis nec isti dicere debuerunt. Dici enim non potest quam moleste feram, quod viderunt Pelagiani esse falsissimum et absurdissimum, hoc non vidisse istos, qui nobiscum errorem illorum haereticorum catholica auctoritate condemnant.