De Praedestinatione Sanctorum
Caput 12
23. Sed omnis haec ratio, qua defendimus gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, vere esse gratiam, id est, non secundum merita nostra dari, quamvis evidentissime divinorum eloquiorum testimoniis asseratur; tamen apud eos, qui nisi aliquid sibi assignent, quod priores dent ut retribuatur eis ab omni studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquantum in aetate majorum jam utentium voluntatis arbitrio: sed ubi venitur ad parvulos, et ad ipsum Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. II, 5), omnis deficit praecedentium gratiam Dei humanorum assertio meritorum: quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a caeteris, ut pertineant ad liberatorem hominum; nec ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum.
24. Quis enim audiat, quod dicuntur parvuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac vita; et ideo alii non baptizati in eadem aetate mori, quia et ipsorum praescita sunt merita futura, sed mala; non eorum vitam bonam vel malam Deo remunerante vel damnante, sed nullam (Supra in Epistola Prosperi, n. 5, col. 951-952)? Apostolus quidem limitem fixit, quem transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio. Ait enim, Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): gessit, inquit; non adjunxit, Vel gesturus fuit. Sed unde hoc talibus viris in mentem venerit nescio, ut futura quae non sunt futura, puniantur, aut honorentur merita parvulorum. Cur autem dictum est, secundum ea qua per corpus gessit hominem judicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus, nec per ullum corporis membrum; et plerumque tam magna, ut talibus cogitationibus poena justissima debeatur: sicuti est, ut alia taceam, quod dixit insipiens in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1)? Quid est ergo, secundum ea quae per corpus gessit; nisi, Secundum ea quae gessit eo tempore quo in corpore fuit, ut per corpus intelligamus, Per corporis tempus? Post corpus autem nemo erit in corpore, nisi resurrectione novissima; non ad ulla merita comparanda, sed ad recipienda pro bonis meritis praemia, pro malis luenda supplicia. Hoc autem medio tempore inter depositionem et receptionem corporis, secundum ea quae gesserunt per corporis tempus, sive cruciantur animae, sive requiescunt. Ad quod tempus corporis pertinet etiam quod Pelagiani negant, sed Christi Ecclesia confitetur, originale peccatum: quo sive soluto per Dei gratiam, sive per Dei judicium non soluto, cum moriuntur infantes, aut merito regenerationis transeunt ex malis ad bona, aut merito originis transeunt ex malis ad mala. Hoc catholica fides novit: in hoc etiam nonnulli haeretici sine ulla contradictione consentiunt. Judicari autem quemquam non secundum merita quae habuit quamdiu fuit in corpore, sed secundum merita quae fuerat habiturus si diutius vixisset in corpore, unde opinari potuerint homines, quorum ingenia non esse contemptibilia vestrae indicant litterae, mirans et stupens reperire non possum: nec credere auderem, nisi vobis non credere non auderem. Sed spero adfuturum Deum, ut commoniti cito videant, ea quae dicuntur futura fuisse peccata, si per Dei judicium in non baptizatis possunt jure puniri, etiam per Dei gratiam baptizatis posse dimitti. Quicumque enim dicit, puniri tantum posse Deo judicante futura peccata, dimitti autem Deo miserante non posse, cogitare debet quantam Deo faciat gratiaeque ejus injuriam; quasi futurum peccatum praenosci possit, nec possit ingosci. Quod si absurdum est; magis ergo futuris, si diu viverent, peccatoribus, cum in parva aetate moriuntur, lavacro quo peccata diluuntur, debuit subvenire.