De Praedestinatione Sanctorum

Caput 11

21. Sane cum Apostolus dicat, Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio; miror homines infirmitati suae se malle committere, quam firmitati promissionis Dei. « Sed incerta est mihi, » inquit, « de me ipso voluntas Dei. » Quid ergo? tuane tibi voluntas de te ipso certa est, nec times, Qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12)? Cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem, charitatemque committit?

22. « Sed cum dicitur, » inquiunt, « Si credideris, salvus eris (Rom. X, 9); unum horum exigitur, alterum offertur. Quod exigitur, in hominis; quod offertur, in Dei est potestate » (Supra, in Epistola Hilarii, n. 2, col. 947-448). Cur non utrumque in Dei, et quod jubet, et quod offert? Rogatur enim ut det quod jubet: rogant credentes, ut sibi augeatur fides; rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides: et in suis igitur incrementis, et in suis initiis Dei donum est fides. Sic autem dicitur, Si credideris, salvus eris; quemadmodum dicitur, Si Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Nam et hic ex his duobus unum exigitur, alterum offertur. Si Spiritu, inquit, facta carnis mortificaveritis, vivetis: ut ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur; ut autem vivamus, offertur. Num igitur placet ut facta carnis mortificare non donum Dei esse dicamus; neque id donum Dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis praemio vitae, si hoc fecerimus, oblato? Absit ut hoc placeat participibus et defensoribus gratiae. Pelagianorum est error iste damnabilis: quorum mox Apostolus ora obstruxit, adjungens, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 13, 14); ne facta mortificare nos carnis, non per Dei, sed per nostrum spiritum crederemus. De quo Dei Spiritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11). Inter quae omnia, sicut scitis, nominavit et fidem. Sicut ergo quamvis donum Dei sit, facta carnis mortificare; exigitur tamen a nobis proposito praemio vitae: ita donum Dei est et fides, quamvis et ipsa cum dicitur, Si credideris, salvus eris; proposito praemio salutis exigatur a nobis. Ideo enim haec et nobis praecipiuntur, et dona Dei esse monstrantur; ut intelligatur quod et nos ea facimus, et Deus facit ut illa faciamus, sicut per prophetam Ezechielem apertissime dicit. Quid enim apertius, quam ubi dicit, Ego faciam ut faciatis (Ezech. XXXVI, 27)? Locum ipsum Scripturae attendite, et videbitis illa Deum promittere facturum se ut faciant, quae jubet ut fiant. Non sane ibi tacet merita eorum, sed mala; quibus se ostendit reddere pro malis bona, hoc ipso quo eos facit habere deinceps opera bona, cum ipse facit ut faciant divina mandata.

A Predestinação dos Santos

Capítulo 11