De Praedestinatione Sanctorum

Caput 10

19. Item quod dixi, « Salutem religionis hujus nulli unquam defuisse qui dignus fuit, et dignum non fuisse cui defuit; » si discutiatur et quaeratur unde quisque sit dignus, non desunt qui dicant, voluntate humana: nos autem dicimus, gratia vel praedestinatione divina. Inter gratiam porro et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero jam ipsa donatio. Quod itaque ait Apostolus, Non ex operibus, ne forte quis extollatur: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis; gratia est: quod autem sequitur, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 9, 10); praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse: potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus: unde dictum est, Fecit quae futura sunt (Isai. XLV, sec. LXX). Praescire autem potens est etiam quae ipse non facit; sicut quaecumque peccata: quia etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum, unde dictum est, Tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28); non ibi peccatum Dei est, sed judicium. Quocirca praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio: gratia vero est ipsius praedestinationis effectus. Quando ergo promisit Deus Abrahae in semine ejus fidem gentium, dicens, Patrem multarum gentium posui te; unde dicit Apostolus, Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini (Gen. XVII, 4, 5): non de nostrae voluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. Promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines. Quia etsi faciunt homines bona quae pertinent ad colendum Deum; ipse facit ut illi faciant quae praecepit, non illi faciunt ut ipse faciat quod promisit: alioquin ut Dei promissa compleantur, non in Dei, sed in hominum est potestate, et quod a Domino promissum est, ab ipsis redditur Abrahae. Non autem sic credidit Abraham, sed credidit dans gloriam Deo, quoniam quae promisit, potens est et facere (Rom. IV, 16-21): non ait, Praedicere; non ait, Praescire; nam et aliena facta potest praedicere atque praescire: sed ait, potens est et facere; ac per hoc facta, non aliena, sed sua.

20. An forte opera bona gentium Deus promisit Abrahae in semine ipsius, ut hoc promitteret quod ipse facit; non autem promisit fidem gentium, quam sibi homines faciunt; sed ut promitteret quod ipse facit, illam praescivit homines esse facturos? Non quidem loquitur sic Apostolus; filios quippe promisit Deus Abrahae, qui fidei ejus vestigia sectarentur: quod apertissime dicit. Sed si opera gentium promisit, non fidem; profecto quoniam non sunt bona opera nisi ex fide ( Justus enim ex fide vivit [Habac. II, 4]; et, Omne quod non est ex fide, peccatum est [Rom. XIV, 23]; et, Sine fide impossibile est placere [Hebr. XI, 6] ), nihilominus ut impleat quod promisit Deus, in hominum est potestate. Nisi enim homo faciat quod Deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet: hoc est, nisi habeat homo fidem ex semetipso, non implet Deus quod promisit, ut opera justitiae dentur ex Deo. Ac per hoc, ut promissa sua Deus possit implere, non est in Dei, sed in hominis potestate. Quod si veritas et pietas non credere vetat; credamus cum Abraham, quoniam quae promisit, potens est et facere. Promisit autem filios Abrahae; quod esse non possunt, si non habeant fidem: ergo ipse donat et fidem.

A Predestinação dos Santos

Capítulo 10