De Praedestinatione Sanctorum

Caput 8

13. Proinde ipse unus Magister et Dominus, cum dixisset quae supra memoravi, Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille: in eodem ipso sermone suo paulo post ait, Dixi vobis, quia et vidistis me, et non credidistis. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet. Quid est, ad me veniet, nisi, Credet in me? Sed ut fiat, Pater dat. Item paulo post: Nolite, inquit, murmurare invicem: nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: et ego eum resuscitabo in novissimo die. Est scriptum in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me (Joan. VI, 29, 36, 37, 43-45). Quid est, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me; nisi, Nullus est qui audiat a Patre et discat, et non veniat ad me? Si enim omnis qui audivit a Patre et didicit, venit; profecto omnis qui non venit, non audivit a Patre, nec didicit: nam si audisset et didicisset, veniret. Neque enim ullus audivit et didicit, et non venit: sed omnis, ut ait Veritas, qui audivit a Patre et didicit, venit. Valde remota est a sensibus carnis haec schola, in qua Pater auditur et docet, ut veniatur ad Filium. Ibi est et ipse Filius, quia ipse est Verbum ejus, per quod sic docet; nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis. Simul ibi est et Spiritus Patris et Filii; neque enim ipse non docet, aut separatim docet: inseparabilia quippe didicimus esse opera Trinitatis. Et ipse est utique Spiritus sanctus, de quo Apostolus dicit, Habentes autem eumdem Spiritum fidei (II Cor. IV, 13). Sed ideo Patri hoc potissimum est attributum, quia de ipso est genitus Unigenitus, et de ipso procedit Spiritus sanctus: unde longum est enucleatius disputare; et de Trinitate, quae Deus est, laborem nostrum in quindecim libris ad vos jam existimo pervenisse. Valde, inquam, remota est a sensibus carnis haec schola, in qua Deus auditur et docet. Multos venire videmus ad Filium, quia multos credere videmus in Christum: sed ubi et quomodo a Patre audierint hoc et didicerint, non videmus. Nimium gratia ista secreta est: gratiam vero esse quis ambigat? Haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. Ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. Quando ergo Pater intus auditur et docet, ut veniatur ad Filium, aufert cor lapideum, et dat cor carneum, sicut propheta praedicante promisit (Ezech. XI, 19). Sic quippe facit filios promissionis, et vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam.

14. Cur ergo non omnes docet, ut veniant ad Christum; nisi quia omnes quos docet, misericordia docet; quos autem non docet, judicio non docet? Quoniam cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: sed miseretur, bona tribuens; obdurat, digna retribuens. Aut si et ista, ut quidam distinguere maluerunt, verba sunt ejus cui Apostolus ait, Dicis itaque mihi: ut ipse dixisse accipiatur, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; et quae sequuntur, id est, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? numquid responsum est ab Apostolo, O homo, falsum est quod dixisti? Non: sed responsum est, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa, et sequentia, quae optime nostis. Et tamen secundum quemdam modum, omnes Pater docet venire ad suum Filium. Non enim frustra scriptum est in Prophetis, Et erunt omnes docibiles Dei. Quod testimonium cum praemisisset, tunc subdidit, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Sicut ergo integre loquimur, cum de aliquo litterarum magistro, qui in civitate solus est, dicimus, Omnes iste hic litteras docet; non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab illo discit, quicumque ibi litteras discit: ita recte dicimus, Omnes Deus docet venire ad Christum, non quia omnes veniunt, sed quia nemo aliter venit. Cur autem non omnes doceat, aperuit Apostolus, quantum aperiendum judicavit: quia volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam (Rom. IX, 18-23). Hinc est quod verbum crucis pereuntibus stultitia est; his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est (I Cor. I, 18). Hos omnes docet venire au Christum Deus; hos enim omnes vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Nam si et illos quibus stultitia est verbum crucis, ut ad Christum venirent, docere voluisset, procul dubio venirent et ipsi. Non enim fallit aut fallitur qui ait, Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Absit ergo ut quisquam non veniat, qui a Patre audivit et didicit.

15. « Quare, » inquiunt, « non omnes docet? » Si dixerimus quia nolunt discere quos non docet; respondebitur nobis, Et ubi est quod ei dicitur, Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7)? Aut si non facit volentes ex nolentibus Deus, utquid orat Ecclesia secundum praeceptum Domini pro persecutoribus suis (Matth. V, 44)? Nam sic etiam voluit intelligi sanctus Cyprianus ( De Oratione Dominica ) quod dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10): hoc est, sicut in eis qui jam crediderunt, et tanquam coelum sunt; ita et in eis qui non credunt, et ob hoc adhuc terra sunt. Quid ergo oramus pro nolentibus credere, nisi ut Deus in illis operetur et velle (Philipp. II, 13)? De Judaeis certe Apostolus ait: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis fit in salutem (Rom. X, 1). Orat pro non credentibus, quid, nisi ut credant? Non enim aliter consequuntur salutem. Si ergo fides orantium Dei praevenit gratiam; numquid eorum fides, pro quibus oratur ut credant, Dei praevenit gratiam? Quandoquidem hoc pro eis oratur, ut non credentibus, id est fidem non habentibus, fides ipsa donetur. Cum igitur Evangelium praedicatur, quidam credunt, quidam non credunt: sed qui credunt praedicatore forinsecus insonante, intus a Patre audiunt atque discunt; qui autem non credunt, foris audiunt, intus non audiunt neque discunt: hoc est, illis datur ut credant, illis non datur. Quia nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Quod apertius postea dicitur. Nam post aliquantum cum de carne sua manducanda et bibendo sanguine suo loqueretur, et dicerent quidam etiam discipulo rum ejus, Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Sciens Jesus apud semetipsum, quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? Et paulo post: Verba, inquit, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt: sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Et mox Evangelista, Sciebat enim, inquit, ab initio Jesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum, et dicebat: Propterea dixi vobis, Quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44-66). Ergo trahi a Patre ad Christum, et audire ac discere a Patre ut veniat ad Christum, nihil aliud est, quam donum accipere a Patre, quo credat in Christum. Neque enim audientes Evangelium a non audientibus, sed credentes a non credentibus discernebat qui dicebat, Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

16. Fides igitur, et inchoata, et perfecta, donum Dei est: et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari, omino non dubitet, qui non vult manifestissimis sacris Litteris repugnare. Cur autem non omnibus detur, fidelem movere non debet, qui credit ex uno omnes isse in condemnationem, sine dubitatione justissimam: ita ut nulla Dei esset justa reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. Unde constat magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur, et quid sibi deberetur, in eis qui non liberantur agnoscunt: ut qui gloriatur, non in suis meritis, quae paria videt esse damnatis, sed in Domino glorietur. Cur autem istum potius quam illum liberet, inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33). Melius enim et hic audimus aut dicimus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? quam dicere audemus, quasi noverimus, quod occultum esse voluit, qui tamen aliquid injustum velle non potuit.

A Predestinação dos Santos

Capítulo 8