De Praedestinatione Sanctorum

Caput 7

12. Sed forsitan dicant, « Ab operibus fidem distinguit Apostolus: gratiam vero non ex operibus esse dicit; non autem dicit quod non sit ex fide. » Ita vero est: sed ipsam quoque fidem opus Dei dicit esse Jesus, et hanc ut operemur jubet. Dixerunt enim ad cum Judaei: Quid faciemus, ut operemur opus Dei? Respondit Jesus et dixit illis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille (Joan. VI, 28, 29). Sic ergo distinguit Apostolus ab operibus fidem, quemadmodum in duobus regnis Hebraeorum distinguitur Judas ab Israel, cum et ipse Judas sit Israel. Ex fide autem ideo dicit justificari hominem, non ex operibus (Galat. II, 16), quia ipsa prima datur, ex qua impetrentur caetera, quae proprie opera nuncupantur, in quibus juste vivitur. Nam dicit etiam ipse, Gratia salvi estis facti per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est: id est, et quod dixi per fidem, non ex vobis, sed Dei donum est etiam fides. Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). Solet enim dici, Ideo credere meruit, quia vir bonus erat et antequam crederet. Quod de Cornelio dici potest, cujus acceptae sunt eleemosynae et exauditae orationes antequam credidisset in Christum (Act. X, 4): nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat. Nam quomodo invocabat, in quem non crediderat (Rom. X, 14)? Sed si posset sine fide Christi esse salvus, non ad eum aedificandum mitteretur architectus apostolus Petrus: quamvis nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam (Psal. CXXVI, 1). Et dicitur nobis, « Fides est a nobis, caetera a Domino ad opera justitiae pertinentia: » quasi ad aedificium non pertineat fides; quasi ad aedificium, inquam, non pertineat fundamentum. Quod si in primis et maxime pertinet, in vanum laborat praedicando aedificans fidem, nisi eam Dominus miserando intus aedificet. Quidquid igitur et antequam in Christum crederet, et cum crederet, et cum credidisset, bene operatus est Cornelius, totum Deo dandum est, ne forte quis extollatur.

A Predestinação dos Santos

Capítulo 7