De Praedestinatione Sanctorum
Caput 6
11. « Multi audiunt verbum veritatis: sed alii credunt, alii contradicunt. Volunt ergo isti credere, nolunt autem illi. » Quis hoc ignoret? quis hoc neget? Sed cum aliis praeparetur, aliis non praeparetur voluntas a Domino; discernendum est utique quid veniat de misericordia ejus, quid de judicio. Quod quaerebat Israel, ait Apostolus, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. Et David dicit, Fiat mensa eorum in laqueum et in retributionem et in scandalum illis: obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva. Ecce misericordia et judicium: misericordia in electionem quae consecuta est justitiam Dei; judicium vero in caeteros qui excaecati sunt: et tamen illi quia voluerunt, crediderunt; illi quia noluerunt, non crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt. Electio quippe ista gratiae est, non utique meritorum. Superius enim dixerat, Sic ergo et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5-10). Gratis ergo consecuta est, quod consecuta est electio: non praecessit eorum aliquid, quod priores darent, et retribueretur illis: pro nihilo salvos fecit eos. Caeteris autem qui excaecati sunt, sicut ibi non tacitum est, in retributione factum est. Universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Investigabiles sunt autem viae ejus (Rom. XI, 33). Investigabiles igitur sunt, et misericordia qua gratis liberat, et veritas qua juste judicat.