De Praedestinatione Sanctorum
Caput 5
9. Illud vero quod putant, « de hac fide ideo non posse dici, Quid enim habes quod non accepisti? quia in eadem natura remansit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit (In Epistola Hilarii, n. 4, supra, col. 955-956): nihil ad id quod volunt valere intelligitur, si cur hoc Apostolus dixerit cogitetur. Agebat enim, ne quisquam gloriaretur in homine; quoniam dissensiones exortae fuerant inter Corinthios christianos, ita ut unusquisque diceret, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo; alius vero, Ego Cephae: et inde ventum est, ut diceret, Stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam sint, ut quae sunt evacuet; ut non glorietur coram Deo omnis caro. Hic certe contra humanam superbiam satis clara est Apostoli intentio, ne in homine quisquam glorietur, ac per hoc nec in se ipso. Denique cum dixisset, ut non glorietur coram Deo omnis caro; ut ostenderet in quo debeat homo gloriari, mox addidit, Ex ipso autem, vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 12, 27-31): inde pervenit ista ejus intentio, ut postea increpans dicat, Adhuc enim carnales estis: cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli, alius autem, Ego Apollo; nonne homines estis? Quid ergo est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos credidistis: et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Videtisne nihil agere Apostolum, nisi ut humilietur homo, et exaltetur Deus solus? Quandoquidem in eis qui plantantur et rigantur, nec ipsum plantatorem et rigatorem dicit esse aliquid, sed qui incrementum dat, Deum: quamvis et hoc ipsum quod ille plantat, hic rigat, non ipsis, sed Domino tribuat, dicens: Unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit. Hinc ergo in eadem intentione persistens, ad hoc venit ut diceret, Itaque nemo glorietur in homine (Id. III, 2-7, 21). Jam enim dixerat, Qui gloriatur, in Domino glorietur. Post haec et alia nonnulla quae his connectuntur, ad hoc perducitur eadem ipsa ejus intentio, ut dicat: Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos; ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum. Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (Id. IV, 6, 7)?
10. In hac Apostoli evidentissima intentione, qua contra humanam superbiam loquitur, ne quisquam in homine, sed in Domino glorietur, dona Dei naturalia suspicari, sive ipsam totam perfectamque naturam, qualis in prima conditione donata est, sive vitiatae naturae qualescumque reliquias, nimis, quantum existimo, absurdum est. Numquid enim per haec dona quae omnibus communia sunt hominibus, discernuntur homines ab hominibus? Hic autem prius dixit, Quis enim te discernit? et deinde addidit, Quid autem habes quod non accepisti? Posset quippe dicere homo inflatus adversus alterum, Discernit me fides mea, justitia mea, vel si quid aliud. Talibus occurrens cogitationibus bonus doctor, Quid autem habes, inquit, quod non accepisti? A quo, nisi ab illo qui te discernit ab alio, cui non donavit quod donavit tibi? Si autem et accepisti, ait, quid gloriaris quasi non acceperis? Num, quaeso, agit aliud, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur? Nihil autem huic sensui tam contrarium est, quam de suis meritis sic quemquam gloriari, tanquam ipse sibi ea fecerit, non gratia Dei: sed gratia quae bonos discernit a malis, non quae communis est bonis et malis. Sit ergo gratia naturae attributa, qua sumus animantia rationalia, discernimurque a pecoribus; sit etiam gratia naturae attributa, qua in ipsis hominibus a deformibus pulchri, vel ingeniosi discernuntur a tardis, ac si quid ejusmodi est: sed non se ille, quem coercebat Apostolus, adversus pecus inflabat, nec adversus hominem alterum de aliquo naturali munere quod inesse posset et pessimo; sed aliquod bonum quod pertineret ad vitam bonam, sibi non Deo tribuens inflabatur, quando audire meruit, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Ut enim sit naturae, fidem posse habere; numquid et habere? Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2); cum fidem posse habere sit omnium. Non autem ait Apostolus, Quid autem potes habere, quod non acccepisti ut posses habere; sed ait, Quid autem habes quod non accepisti? Proinde posse habere fidem, sicut posse habere charitatem, naturae est hominum: habere autem fidem quemadmodum habere charitatem, gratiae est fidelium. Illa itaque natura, in qua nobis data est possibilitas habendi fidem, non discernit ab homine hominem: ipsa vero fides discernit ab infideli fidelem. Ac per hoc, ubi dicitur, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? quisquis audet dicere, Habeo ex me ipso fidem, non ergo accepi; profecto contradicit huic apertissimae veritati: non quia credere vel non credere non est in arbitrio voluntatis humanae, sed in electis praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX). Ideo ad ipsam quoque fidem, quae in voluntate est, pertinet, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti?