De Praedestinatione Sanctorum
Caput 9
17. Illud autem quod in opusculo meo quodam contra Porphyrium sub titulo, de Tempore Christianae religionis, me dixisse recolitis; ita dixi, ut hanc diligentiorem et operosiorem disputationem de Gratia praeterirem, non sane omissa significatione, quod eam loco illo explicare noluissem, quae posset alias vel ab aliis explicari. Nam ita locutus sum inter caetera, respondens propositae quaestioni, Cur Christus post tam longa tempora venerit: « Proinde, » inquam, « cum Christo non objiciant, quod ejus doctrinam non omnes sequuntur (sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte objici posse, vel sapientiae philosophorum, vel etiam numini deorum suorum); quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae Dei, ubi fortassis aliud divinum consilium longe secretius latet, sine praejudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus vestigari queunt, hoc solum eis brevitatis gratia in hujus quaestionis disputatione dicamus, tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri? His enim temporibus et his locis, quibus Evangelium ejus non est praedicatum, tales omnes in ejus praedicatione futuros esse praesciebat, quales, non quidem omnes, sed tamen multi in ejus corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis, credere voluerunt; quales etiam nunc multos videmus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia Prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam clarae atque perspicuae, tamque sublimi et sublimiter diffamatae divinae cedere auctoritati, quamdiu parvus et infirmus est intellectus hominis, divinae accedere veritati. Quid ergo mirum, si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis noverat, ut eis apparere vel praedicari merito nollet, quos nec verbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Neque enim incredibile est, tales fuisse tunc omnes, quales ab ejus adventu usque ad hoc tempus tam multos fuisse atque esse miramur. Et tamen ab initio generis humani, alias ocultius, alias evidentius, sicut congruere temporibus divinitus visum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, et ab Adam usque ad Moysen, et in ipso populo Israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit; et in aliis gentibus antequam venisset in carne. Cum enim nonnulli commemorantur in sanctis Hebraicis libris, jam ex tempore Abrahae, nec de stirpe carnis ejus, nec ex populo Israel, nec ex adventitia societate in populo Israel, qui tamen hujus sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus alias alios fuisse, quamvis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? Ita salus religionis hujus, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit. Et ab exordio propagationis humanae usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad judicium praedicatur. Ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiatur, hi regno coelorum et sanctorum angelorum societati praeparantur » (Epist. 102, nn. 14, 15).
18. Cernitisne, me sine praejudicio latentis consilii Dei aliarumque causarum, hoc de praescientia Christi dicere voluisse, quod convincendae Paganorum infidelitati, qui hanc objecerant quaestionem, sufficere videretur? Quid enim est verius, quam praescisse Christum, qui et quando et quibus locis in eum fuerant credituri? Sed utrum praedicato sibi Christo a se ipsis habituri essent fidem, an Deo donante sumpturi, id est, utrum tantummodo eos praescierit, an etiam praedestinaverit Deus, quaerere atque disserere tunc necessarium non putavi. Proinde quod dixi, « Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri: » potest etiam sic dici, Tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui electi fuerant in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Sed quoniam si ita diceretur, lectorem faceret intentum ad ea requirenda, quae nunc ex admonitione Pelagiani erroris necesse est copiosius et laboriosius disputari; visum mihi est, quod tunc satis erat, breviter esse dicendum, excepta, ut dixi, altitudine sapientiae et scientiae Dei, et sine praejudicio aliarum causarum de quibus non tunc, sed alias opportunius disputandum putavi.