De Praedestinatione Sanctorum

Caput 4

8. Videtis certe quid tunc de fide atque operibus sentiebam, quamvis de commendanda gratia Dei laborarem: in qua sententia istos fratres nostros esse nunc video; quia non sicut legere libros meos, ita etiam in eis curaverunt proficere mecum. Nam si curassent, invenissent istam quaestionem secundum veritatem divinarum Scripturarum solutam in primo libro duorum, quos ad beatae memoriae Simplicianum scripsi episcopum Mediolanensis Ecclesiae, sancti Ambrosii successorem, in ipso exordio episcopatus mei. Nisi forte non eos noverunt: quod si ita est, facite ut noverint. De hoc primo duorum illorum libro in secundo Retractationum primum locutus sum; qui sermo meus ita se habet: « Librorum, » inquam, « quos elaboravi episcopus, primi duo sunt ad Simplicianum Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit Ambrosio, de diversis quaestionibus, quarum duas ex Epistola Pauli apostoli ad Romanos in primum librum contuli. Harum prior est de eo quod scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit; usque ad illud ubi ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 7-25). In qua illa Apostoli verba, Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum (Ibid., 14): et caetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo describatur adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutus. Longe enim postea, etiam spiritualis hominis (et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi. Posterior in hoc libero quaestio est ab eo loco ubi ait, Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri: usque ad illud ubi ait, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Id. IX, 10-29). In cujus quaestionis solutione laboratum est quidem pro libro arbitrio voluntatis humanae; sed vicit Dei gratia: nec nisi ad illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse intelligatur Apostolus, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definivit, dicens: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit » (Retract. lib. 2, cap. 1, n. 1). Ecce quare dixi superius, hoc apostolico praecipue testimonio etiam me ipsum fuisse convictum: cum de hac re aliter saperem; quam mihi Deus in hac quaestione solvenda, cum ad episcopum Simplicianum, sicut dixi, scriberem, revelavit. Hoc igitur Apostoli testimonium, ubi ad reprimendam hominis inflationem dixit, Quid enim habes quod non accepisti? non sinit quemquam fidelium dicere, Habeo fidem quam non accepi. Reprimitur omnino his apostolicis verbis tota hujus responsionis elatio. Sed ne hoc quidem potest dici: Quamvis non habeam perfectam fidem, habeo tamen ejus initium, quo in Christum primitus credidi. Quia et hic respondetur: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?

A Predestinação dos Santos

Capítulo 4