De Praedestinatione Sanctorum
Caput 3
7. Non sic pius atque humilis doctor ille sapiebat: Cyprianum beatissimum loquor, qui dixit, « In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit » (Ad Quirinum, lib. 3, cap. 4). Quod ut ostenderet, adhibuit Apostolum testem dicentem, Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Quo praecipue testimonio etiam ipse convictus sum, cum similiter errarem, putans fidem qua in Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis, et per illam nos impetrari Dei dona quibus temperanter et juste et pie vivamus in hoc saeculo. Neque enim fidem putabam Dei gratia praeveniri, ut per illam nobis daretur quod posceremus utiliter; nisi quia credere non possemus, si non praecederet praeconium veritatis: ut autem praedicato nobis Evangelio consentiremus, nostrum esse proprium, et nobis ex nobis esse arbitrabar. Quem meum errorem nonnulla opuscula mea satis indicant, ante episcopatum meum scripta. In quibus est illud quod commemorastis in litteris vestris (In Epist. Hilarii, n. 3, supra, col. 955-956), ubi est expositio quarumdam propositionum ex Epistola quae est ad Romanos. Denique, cum mea cuncta opuscula retractarem, eamque retractionem stilo prosequerer, cujus operis jam duos absolveram libros, antequam scripta vestra prolixiora sumpsissem, cum ad hunc librum retractandum in primo volumine pervenissem, sic inde locutus sum: « Item disputans, » inquam, « quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse majorem; et quid in eodem majore similiter nondum nato reprobaverit: de quibus propter hoc commemoratur, quamvis longe postea prolatum, propheticum testimonium, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Rom. IX, 13; Malach. I, 3); ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: Non ergo elegit Deus opera cujusquam in praescientia, quae ipse daturus est; sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegerit, cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando, etiam aeternam vitam consequeretur. Nondum diligentius quaesiveram, nec adhuc inveneram, qualis sit electio gratiae; de qua idem dicit apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5): quae utique non est gratia, si eam merita ulla praecedant: ne jam quod datur, non secundum gratiam, sed secundum debitum, reddatur potius meritis, quam donetur. Proinde quod continuo dixi, Dicit enim idem apostolus, Idem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6); nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: ac deinde subjunxi, Quod ergo credimus, nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum sanctum; profecto non dicerem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri, quae dantur in eodem Spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque tamen datum est per Spiritum fidei et charitatis. Neque enim sola charitas, sed, sicut scriptum est, Charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). Et quod paulo post dixi, Nostrum est enim credere et velle; illius autem, dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum, per quem charitas diffunditur in cordibus nostris, verum est quidem, sed eadem regula; et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem; et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. Ac per hoc quod etiam postea dixi, Quia neque velle possumus, nisi vocemur: et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra, et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat, et perducat quo vocat; ac deinde subjunxi, Manifestum est ergo, non volentis neque currentis, sed miserentis Dei esse (Rom. IX, 16) quod bene operamur: omnino verissimum est. Sed parum de ipsa vocatione disserui, quae fit secundum propositum Dei: non enim omnium qui vocantur talis est, sed tantum electorum. Itaque quod paulo post dixi, Sicut enim in his quos elegit Deus. non opera, sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur; sic in his quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur; verissime dixi, sed fidei meritum etiam ipsum esse donum Dei, nec putavi quaerendum esse, nec dixi. Et alio loco: Cujus enim miseretur, inquam, facit eum bene operari; et quem obdurat (Ibid., 18), relinquit eum et male operetur: sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur, et ista obduratio praecedenti iniquitati. Quod quidem verum est; sed adhuc quaerendum erat, utrum et meritum fidei de misericordia Dei veniat; id est, utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit, ut fidelis esset. Legimus enim dicente Apostolo, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25): non ait, quia fidelis eram. Fideli ergo datur quidem, sed data est etiam ut esset fidelis. Rectissime itaque alio loco in eodem libro dixi, Quoniam si non ex operibus, sed misericordia Dei et vocamur ut credamus, et credentibus praestatur ut bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia, quamvis minus ibi diligenter de illa, quae per Dei propositum fit, vocatione tractaverim » (Retract. lib. 1, cap. 23, n. 3, 4).