De Praedestinatione Sanctorum

Caput 1

1. Dixisse quidem Apostolum scimus in Epistola ad Philippenses, Eadem scribere vobis, mihi quidem non pigrum, vobis autem tutum est (Philipp. III, 1). Idem tamen scribens ad Galatas, cum se satis apud eos egisse perspiceret, quod illis per ministerium sermonis sui necessarium esse cernebat: De caetero, inquit, laborem mihi nemo praestet; vel, sicut in plerisque codicibus legitur, nemo mihi molestus sit (Galat. VI, 17). Ego autem quamvis me moleste ferre confitear, quod divinis eloquiis quibus Dei gratia praedicatur (quae omnino nulla est, si secundum merita nostra datur), tam multis manifestisque non ceditur: vestrum tamen studium fraternamque dilectionem, filii charissimi Prosper et Hilari, qua eos qui tales sunt, ita non vultis errare, ut post tot libros de hac re vel epistolas meas, adhuc me desideretis hinc scribere, tantum amo, quantum non possum dicere; et tantum me amare, quantum debeo, non audeo dicere. Quapropter ecce rescribo vobis, et licet jam non vobiscum, tamen etiam per vos adhuc ago, quod me satis egisse credebam.

2. Consideratis enim litteris vestris videre mihi videor eos fratres, pro quibus geritis piam curam, ne teneant poeticam sententiam, qua dictum est, « Spes sibi quisque » (Virgil., Aeneid. lib. 11, vers. 309); et in illud incurrant quod non poetice, sed prophetice dictum est, Maledictus omnis qui spem habet in homine (Jerem. XVII, 5), eo modo esse tractandos, quo tractavit Apostolus, quibus ait, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Adhuc quippe in quaestione caligant de praedestinatione sanctorum: sed habent unde, si quid aliter in ea sapiunt, hoc quoque illis revelet Deus, si in eo ambulent in quod pervenerunt. Propter quod Apostolus cum dixisset, Si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: Verumtamen, inquit, in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15, 16). Pervenerunt autem isti fratres nostri, pro quibus sollicita est pia charitas vestra, ut credant cum Ecclesia Christi, peccato primi hominis obnoxium nasci genus humanum, nec ab isto malo nisi per justitiam secundi hominis aliquem liberari. Pervenerunt etiam, ut praeveniri voluntates hominum Dei gratia fateantur, atque ad nullum opus bonum vel incipiendum vel perficiendum sibi quemquam sufficere posse consentiant. Retenta ergo ista in quae pervenerunt, plurimum eos a Pelagianorum errore discernunt. Proinde, si in eis ambulent et orent eum qui dat intellectum, si quid de praedestinatione aliter sapiunt, ipse illis hoc quoque revelabit: tamen etiam nos impendamus eis dilectionis affectum ministeriumque sermonis, sicut donat ille quem rogavimus, ut in his litteris ea quae illis essent apta et utilia diceremus. Unde enim scimus ne forte Deus noster id per hanc nostram velit efficere servitutem, qua eis in Christi libera charitate servimus?

A Predestinação dos Santos

Capítulo 1