De Doctrina Christiana

PROLOGUS

Doctrinam de Scriptura tractanda haud superfluo tradi

Caput 1

Sunt praecepta quaedam tractandarum Scripturarum, quae studiosis earum video non incommode posse tradi; ut non solum legendo alios qui divinarum Litterarum operta aperuerunt, sed et aliis ipsi aperiendo proficiant. Haec tradere institui volentibus et valentibus discere, si Dominus ac Deus noster ea quae de hac re cogitanti solet suggerere, etiam scribenti mihi non deneget. Quod antequam exordiar videtur mihi respondendum esse his qui haec reprehensuri sunt aut reprehensuri essent, si eos non ante placaremus. Quod si nonnulli etiam post ista reprehenderint, saltem alios non movebunt nec ab utili studio ad imperitiae pigritiam revocabunt, quos movere possent nisi praemunitos praeparatosque invenirent.

Doutrina Cristã

PRÓLOGO

Capítulo 1