De Doctrina Christiana
LIBER IV
Caput 1
Rhetoricae praecepta tradere non est huius instituti
1. Hoc opus nostrum quod inscribitur De doctrina Christiana, in duo quaedam fueram prima distributione partitus. Nam post proemium, quo respondi eis qui hoc fuerant reprehensuri: Duae sunt res, inquam, quibus nititur omnis tractatio Scripturarum: modus inveniendi quae intellegenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inveniendo prius, de proferendo postea disseremus 1. Quia ergo de inveniendo multa iam diximus et tria de hac una parte volumina absolvimus, Domino adiuvante, de proferendo pauca dicemus, ut si fieri potuerit, uno libro cuncta claudamus totumque hoc opus quattuor voluminibus terminetur.
2. Primo itaque exspectationem legentium, qui forte me putant rhetorica daturum esse praecepta quae in scolis saecularibus et didici et docui, ista praelocutione cohibeo, atque ut a me non exspectentur admoneo; non quod nihil habeant utilitatis, sed quod, si quid habent, seorsum discendum est, si cui fortassis bono viro etiam haec vacat discere, non autem a me vel in hoc opere vel in aliquo alio requirendum.