De Civitate Dei

LIBER VII

Physicorum ratione de diis selectis nihil quod ad veram felicitatem pertineat continetur

Praefatio

Diligentius me prauas et ueteres opiniones ueritati pietatis inimicas, quas tenebrosis animis altius et tenacius diuturnus humani generis error infixit, euellere atque exstirpare conantem et illius gratiae, qui hoc ut uerus deus potest, pro meo modulo in eius adiutorio cooperantem ingenia celeriora atque meliora, quibus ad hanc rem superiores libri satis superque sufficiunt, patienter et aequanimiter ferre debebunt et propter alios non putare superfluum, quod iam sibi sentiunt non necessarium. multum magna res agitur, cum uera et uere sancta diuinitas, quamuis ab ea nobis etiam huic, quam nunc gerimus, fragilitati necessaria subsidia praebeantur, non tamen propter mortalis uitae transitorium uaporem, sed propter uitam beatam, quae nonnisi aeterna est, quaerenda et colenda praedicatur.

A Cidade de Deus

LIVRO VII

Prefácio