Confessionum
LIBER XII
COMMENTATIO CAELI ET TERRAE, QUAE DEUS DICITUR FECISSE
Duae primae creaturae
Caput 1
Inopes sumus, sed Deus pro nobis
multa satagit cor meum, domine, in hac inopia vitae meae, pulsatum verbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inventio, et longior est petitio quam impetratio, et operosior est manus pulsans quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus pro nobis, quis contra nos? 'petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. omnis enim qui petit accipit, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur.' promissa tua sunt, et quis falli timeat cum promittit veritas?