Confessionum

LIBER X

POST DEUM QUAESITUM ED COGNITUM

Quo fructu auctor nunc confiteatur qualis sit

Caput 1

Spes eius Deus

cognoscam te, cognitor meus, cognoscam sicut et cognitus sum. virtus animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. haec est mea spes: ideo loquor et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. cetera vero vitae huius tanto minus flenda quanto magis fletur, et tanto magis flenda quanto minus fletur in eis. ecce enim veritatem dilexisti, quoniam qui facit eam venit ad lucem. volo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo autem meo coram multis testibus.

Confissões

LIVRO X

Capítulo 1