DE CLERICORUM INSTITUTIONE
LIBER II
CAPUT 53
De libris duorum Testamentorum
Pronuntiantur autem lectiones in Christi ecclesiis de Scripturis sanctis. Constat autem eadem sacra Scriptura ex veteri lege et nova. Vetus lex illa est, quae data est primum Iudaeis per Moysen et prophetas, quae dicitur Vetus Testamentum. Testamentum autem dicitur, quia idoneis testibus, utique a prophetis scriptum est atque signatum. Nova vero lex Evangelium est, quod dicitur Novum Testamentum, quod per ipsum Filium Dei Christum et per suos apostolos dedit. Illa lex vetus velut radix est, haec nova velut fructus ex radice. Ex lege enim venitur ad Evangelium. Siquidem Christus, qui hic manifestatus est, ante in lege praedictus est, immo ipse locutus in prophetis, sicut scriptum est: 'Qui loquebar, ecce adsum', legem praemittens velut infantibus paedagogum, Evangelium vero perfectum vitae magisterium iam adultis omnibus praestans. Ideo in illa operantibus bona terrae promittebantur, hic vero sub gratia ex fide viventibus regnum caeleste tribuitur. Evangelium autem dicitur bonum nuntium, et re vera bonum nuntium, ut qui susceperint filii Dei vocentur.
Hi sunt ergo libri Veteris Testamenti, quos ob amorem doctrinae et pietatis legendos recipiendosque Ecclesiarum principes tradiderunt. Primi namque legis, id est Moysi, libri quinque sunt: Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomium. Hos secuntur historici libri sedecim, Iesu Nave scilicet et Iudicum libri singuli, sive Ruth, Regum etiam libri quatuor, Paralipomenon duo, Tobii quoque et Hesther et Iudith singuli, Aezrae duo et duo Machabaeorum. Super hos prophetici libri sedecim sunt: Isaias, Hieremias, Ezechiel et Daniel libri singuli, Duodecim quoque prophetarum libri singuli; et haec quidem prophetica sunt. Post haec versuum octo libri habentur, qui diverso apud Hebraeos metro scribuntur, id est: Job liber, et liber Psalmorum et Proverbiorum et Ecclesiastes et Cantica canticorum sive Sapientia et Ecclesiasticus, Lamentationesque Hieremiae. Sic quoque complentur libri Veteris Testamenti quadraginta quinque.
Novi autem Testamenti primum quatuor Evangelia sunt, Matthaei, Marci, Lucae, Iohannis. Hos quattuordecim Pauli apostoli epistolae sequuntur, quibus etiam subiunctae sunt septem catholicae epistolae: Iacobi, Petri, Iohannis et Iudae; Actus quoque duodecim Apostolorum, quorum omnium signaculum est Apocalypsis Iohannis, quod est revelatio Iesu Christi, qui omnes libros et tempore concludit et ordine. Hi sunt libri canonici septuaginta duo, et ob hoc Moyses septuaginta elegit presbiteros qui prophetarent; ob hoc et Iesus, Dominus noster, septuaginta duos discipulos praedicare mandavit. Et quoniam septuaginta duae linguae in hoc mundo erant diffusae, congrue providit Spiritus sanctus, ut tot libri essent, quot nationes, quibus populi et gentes ad perficiendam fidei gratiam aedifcarentur.