PEDRO DE BLOIS

De Divisione et Scriptoribus
Sacrorum Librorum


Vetus Testamentum ideo dicitur quod, veniente Novo, cessavit: de quo et Apostolus meminit dicens: Cætera «transierunt, et ecce nova facta sunt» (II Cor. V). Testamentum autem Novum ideo nuncupavit quia innovat. Non onim illud dicunt nisi homines revocati ex vetustate per gratiam, et pertinentes jam ad Testamentum Novum, quod est regnum cœlorum. Hebræi autem Vetus Testamentum a Deo auctore juxta litterarum suarum nuraerum in xxii libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines: Legis scilicet, Prophetarum, et Hagiographorum. Primus ordo Legis est quem in quinque libris accipiunt: quorum primus est Beresith, qui est Genesis. Secundus Vellesemoth, quod est Exodus. Tertius Vaiecra, quod est Leviticus. Quartus Vagedaber, quod est Numerus. Quintus Elleaddebarim, quod est Deuteronomium. Hi sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei Thorah, Latini Legem appellant. Proprie lex autem appellatur quæ per Moysen data est. Secundus ordo est Prophetarum, in quo continentur libri octo: quorum primus Josue Ben Nun, quod Latine Jesu Nave dicitur. Secundus Sophethim, quod est Judicum. Tertius Samuel, quod est Regum primus. Quartus Malachim, quod est Regum tertius et quartus. Quintus Isaias. Sextus Jeremias. Septimus Ezechiel. Octavus Thereasar, qui dicitur xii Prophetarum: qui libri quia sibi pro brevitate adjuncti sunt, pro uno accipiuntur. Tertius Hagiographorum, id est sancta scribentium: in quo sunt libri novem. Quorum primus Job. Secundus Psalterium. Tertius Massot, quod est Proverbia Salomonis. Quartus Coheleth, quod est Ecclesiastes. Quintus Sir-assirim, quod est Can- ticum Canticorum. Sextus Daniel. Septimus Dibrehajamin, quod est verba dierum, hoc est Paralipomenon. Octavus Esdras. Nonus Esther. Qui simul omnes quinque et octo novem fiunt viginti et duo: sicut superius comprehensi sunt. Quidam autem Ruth et Cinoth, quod Latine dicitur Lamentationes Jeremiae, hagiographis adjiciunt. Viginti quatuor volumina Testamenti Veteris faciunt juxta viginti quatuor seniores qui ante conspectum Dei assistunt. (Apoc. IV) Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum qui in canone Hebraeorum non sunt. Quorum primus Sapientiae liber est. Secundus Ecclesiasticus. Tertius Tobias. Quartus Judith. Quintus et sextus Machabseorum; quos, licet Judæi inter apocrypha separent, Ecclesia tamen Christi inter divinos libros et honorat et praedicat. In Novo autem Testamento duo sunt ordines. Primus Evangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, Joannes. Secundus Apostolicus, in quo sunt Paulus in quatuordecim epistoli, Petrus in duabus, Joannes tribus, Jacobus et Judas in singulis, Actus Apostolorum, et Apocalypsis. Summa autem utriusque Testamenti trifarie distinguitur, in historia, in moribus, in allegoria. Rursum ista tria multifarie dividuntur: quid a Deo, quid ab angelis, et ab hominibus gestum denique sit. Quid a Prophetis nuntiatum de Christo et corpore ejus. Quid de diabolo et membris ejus. Quid de veteri et novo populo. Quid de præsenti et futuro sæculo, regno atque judicio.


FONTE

PETRI BLESENSIS, De Divisione et Scriptoribus Sacrorum Librorum. In: J. P. MIGNE, Patrologia Latina, Tomus IX, Paris: Petit-Montrouge, 1844. p. 241.