Quod proscriptus et exsul, tantam alloquor maiestatem, et publicis incumbentem utilitatibus, ad philosophantium exercitia,
inculto praesertim stylo, et exsangui genere dictionis, vel ad momentum revocare ausus sum, temeritati posset ascribi, nisi
parvitatem meam supereminentis bonitatis vestrae exigeret contemplatio, et me ad scribendum non tam invitaret, quam cogeret
mandati vestri auctoritas, cui corde, magno animo et volenti desidero in omnibus obtemperare, quae fieri possunt in Domino.
Et quidem eo me vobis obnoxium fateor, quo tam mihi, quam multis aliis, certum est me in terra vestra plurium bonorum cepisse
profectum, et sub beato patre vestro, cuius memoria in benedictione est, eo quod eleemosynas eius enarrat omnis ecclesia
sanctorum, et plurimarum virtutum eius praeconia celebrat, me prae omnibus coaetaneis meis, eo patrocinante, cum adhuc
adolescentior essem, floruisse in Francia; et praeeunte gratia, sine qua nullus boni potest esse processus, id assecutus
sum unde mihi exinde post Deum et bonorum notitia, et mundi prospera, quibus in patria mea supra et conterraneis meis abundavi,
ut publice notum est, praevenerunt: mihique facile persuaserim, quoniam credibile est tanti Patris meritis acquisitum, ut haeredem
relinqueret, qui ipsum, licet optimus fuerit, in virtutum cultu et magnificentia operum anteiret. Sed quid haeredem dico relictum,
cum omnes liberos tales reliquerit, ut quilibet eorum merito probitatis, non tam optimi comitis decedentis repraesentare videatur
imaginem, quam regis instar esse; verum iuxta constitutionem Altissimi in primogenito bona duplicia resederunt, et qui fratres praecessit
tempore, eos bis antecessit, sicut amplitudine rerum, ita et eximiarum splendore virtutum. Inter alias vero duae prae caeteris radiant,
liberalitas insignis, quam totus mundus praedicat, et excellens humilitas, quam ago divinarum litterarum propositis quaestionibus ad
recreationem in angustiis exsilii mei laetus experior; quas cum mihi Albericus Remensis, quem cognominant de Porta Veneris, quae vulgo
Valesia dicitur, nomine vestro, adhibitis aliquot litteratis viris proposuisset, ut verum, domine, fatear, obstupui, nec quaerenti potui
habere fidem, donec venerabilem virum fidelissimum et devotissimum vobis abbatem Sancti Remigii adduceret, qui et ipsas proponeret quaestiones,
et ad eas cum multa precum instantia, pro amore vestro et suo, peteret responderi, pro certo asserens vobis in vita nihil esse iucundius, quam
cum litteratis viris, et de litteris habere sermonem, adiecitque in aure familiariter, vos inde saepissime imperitae multitudinis offensam
contrahere, quia vos a studendi exercitio nequeunt revocare, et pro arbitrio suo negotiorum et tumultuum procellis immergere. Opinantur enim
omne tempus effluxisse superflue, quod non aut in curialibus nugis, aut in tumultuantis malitiae voragine, aut causarum turbinibus exercetur.
Nesciunt quod philosophia paucis est contenta iudicibus, officiique sui sinceritatem vulgari arbitrio committere dedignatur.
Mihi itaque pro vobis complacuit, ut propositas exciperem quaestiones, et eis, habita ratione temporis et inevitabilium necessitatum, responderem,
etsi non pro voto, certe pro tempore. Quaesitum vero est quem credam numerum esse librorum Veteris et Novi Testamenti, et quos auctores eorum, quid
Hieronymus in epistula ad Paulinum presbyterum de omnibus libris divinae pagellae ascripta dicat mensam solis a philosopho Apollonio litteras
persequente visam in sabulo: quid item Virgilii centonas, et Homeri centonas in eadem dicat epistula: postremo ubi scriptum sit, et quo tendat, quod
legitur, et usurpatur, a plurimis, quia deiformiora sunt ea quae non sunt, quam ea quae sunt: hoc quoque precibus insertum est, ut haec omnia rationum
suarum subnixa fundamentis auctoritatumque testimoniis diligenter et cito in schedula vobis transmittenda, omni occasione postposita, explanarem: quod
quam difficile sit, aut potius impossibile, facile perpendit prudentia vestra, cuius acutissimum ingenium, linguam ad dicenda omnia expeditam, capacissimam
et tenacissimam memoriam aetas nostra stupet et veneratur.
Nam, ut ait Apuleius in libro De Deo Socratis, laudem celeritatis et diligentiae nullus assequitur, sed et grandium librorum graves materiae in eamdem schedulam
nulla unquam diligentia compinguntur. Nam de primis duabus quaestionibus, de numero scilicet librorum et auctoribus eorum, Cassiodorus elegantem composuit librum;
sed quia in hac parte fides mea discutitur, mea vel aliorum non multum interesse arbitror, quid credatur: sic enim hoc credatur, an aliter, nullum salutis affert dispendium.
In eo autem quod nec obest, nec prodest, aut in alterutro parum momenti affert acrius litigare: nonne idem est ac si de lana caprina inter amicos acerbius contendatur?
Proinde magis fidem arbitror impugnare, si quis id de quo non constat, pervicacius statuat, quam si a temeraria definitione abstinens, id unde Patres dissentire videt, et
quod plene investigare non potest, relinquat incertum. Opinio tamen in alteram partem potest et debet esse proclivior, ut quod omnibus, aut pluribus, aut maxime notis atque
praecipuis, aut unicuique probato artifici secundum propriam videtur facultatem, facilius admittatur, nisi ratio manifesta, aut probabilior in his quae rationi subiecta sunt,
oppositum doceat esse verum: rationi vero subiecta inserui, propter illos articulos, qui omnem omnino transcendunt rationem, in quibus stulta esse praeelegit Ecclesia, ut in
insipientia fidei apprehenderet Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam, quam cum philosophis gentium, qui dicentes se esse sapientes stulti facti sunt, et evanuerunt in
cogitationibus suis, ut darentur in sensum reprobum, per superbam professionem sapientiae Dei sapientia et virtute destitui. Quia ergo de numero librorum diversas et multiplices
Patrum lego sententias, catholicae Ecclesiae doctorem Hieronymum sequens, quem in construendo litterae fundamento probatissimum habeo, sicut constat esse XXII litteras Hebraeorum,
sic XXII libros Veteris Testamenti in tribus distinctos ordinibus indubitanter credo. Et primus quidem ordo Pentateuchum continet, quinque scilicet libros Moysi sic pro sacramentorum
varietate divisos, et si continuam de historia constet esse materiam. Hi sunt Genesis, Exodus, Leviticus, liber Numerorum, Deuteronomium. Secundus ordo continet prophetias, et octo
libris expletur, qui quare prae caeteris dicantur prophetiae, cum aliqui eorum nudam referre videantur historiam, et alii prophetiam texentes, sicut Daniel, liberque Psalmorum, in
propheticis non censeantur operibus, nec in quaestione propositum est, nec temporis, aut schedae angustia nunc patitur explicare, sed nec instantia portitoris. In his ergo numerantur,
Iosue, liber Iudicum, cui compingitur et Ruth, quoniam in diebus Iudicum, facta narratur historia, itemque Samuel, qui in duobus primis Regum voluminibus, et Malachim, qui in duobus
sequentibus expletur, quos sequuntur voluminibus singulis, Isaias, Ieremias, Ezechiel, liber XII prophetarum in hagiographis consistit. Tertius ordo continens Iob, Psalterium, Eccles.
Cantica canticorum, Danielem, Paralipomenon, Esdram et Esther. Et sic colliguntur in summa XXII libri Veteris Testamenti, licet nonnulli librum Ruth et Lamentationes Ieremiae, in
hagiographorum numero censeant supputandos, ut in XXIV summa omnium dilatetur. Et haec quidem inveniuntur in prologo libri Regum, quem beatus Hieronymus vocat galeatum principem omnium
Scripturarum, quae ab ipso de fonte Hebraeorum manaverunt ad intelligentiam Latinorum. Liber vero Sapientiae, et Ecclesiasticus, Iudith, Tobias et Pastor, ut idem Pater asserit, non
reputantur in Canone, sed neque Machabaeorum liber, qui in duo volumina scinditur, quorum primum Hebraeam redolet eloquentiam, alterum Graecam, quod stylus ipse convincit, ille autem
qui Pastor inscribitur, an alicubi sit nescio, sed certum est quod Hieronymus et Beda illum se vidisse et legisse testantur.
His adduntur Novi Testamenti octo volumina, scilicet Evangelium Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis, Epistulae Pauli XV uno volumine comprehensae, licet sit vulgata, et fere omnium communis
opinio non esse nisi XIV, decem ad Ecclesias, quatuor ad personas: si tamen illa quae ad Hebraeos est, connumeranda est Epistulis Pauli, quod in praefatione eius astruere videtur doctorum
doctor Hieronymus, illorum dissolvens argutias, qui eam Pauli non esse contendebant. Caeterum, quinta decima est illa quae Ecclesiae Laodicensium scribitur, et licet, ut ait Hieronymus,
ab omnibus explodatur, tamen ab Apostolo scripta est: neque sententia haec de aliorum praesumitur opinione, sed ipsius Apostoli testimonio roboratur. Meminit enim ipsius in Epistula ad
Colossenses his verbis: Cum lecta fuerit apud vos haec epistula, facite ut in Laodicensium Ecclesia legatur, et ea quae Laodicensium est legatur vobis. Sequuntur Epistulae Canonicae VII in
uno volumine, deinde Actus apostolorum in alio, et tandem Apocalypsis. Et hunc quidem numerum esse librorum, qui in sacrarum Scripturarum canonem admittuntur, celebris apud Ecclesiam, et
indubitata traditio est, quae tanta apud omnes vigent auctoritate ut contradictionis aut dubietatis locum sanis mentibus non relinquant, quia conscriptae sunt digito Dei. Iure ergo et merito
cavetur, et condemnatur ut reprobus, qui in morum verborumque commercio, praesertim in foro fidelium, huius divini eloquii passim et publico non admittit argentum, quod igne Spiritus sancti
examinatum est, purgatum ab omni faece terrena et macula purgatur septuplum. Istis ergo secure fides incumbat et illis, quae hinc probatum et debitum accipiunt firmamentum, quoniam infidelis
et haereticus est, qui eis ausus fuerit refragari.
De librorum vero auctoribus variantur opiniones, licet ista praevaluerit apud Ecclesiam eos ab illis esse praescriptos, qui in singulorum titulis praenotantur. Isidorus sexto Etymologiarum
libro, cap. 2, rationem nominum quae libris indita sunt, a fonte litterarum Hieronymus mutuatus exponit, et auctores eorum. Rabanus quoque in libro De ecclesiasticis officiis, quem nonnulli
de sacramentis dicunt, et Cassiodorus in libro De institutione divinarum litterarum quae ad hunc articulum pertinent, latius exsequitur. Cassiodorus enim non modo de Scripturis Canonicis et
earum auctoribus disserit, sed a quibus exponantur, eleganti, ut solet, describit eloquio.
Praeterea singuli Patrum librum aliquem exposituri, sicut ratio exigit, de auctore et materia eius, intentione et causa, et titulo, et si qua alia sunt quae auditoribus, et lectoribus faciliorem
intelligentiam sequentis operis praeparent, in tractatibus suis praemittere consueverunt, et haec quidem habita ratione loci, et temporis, et eorum ad quos sermo dirigitur, ut ad formam evangelicae
institutionis, familiae Domini mensuram cibi salutaris opportune dispensent. 'Nam, ut ait Palladius, magna pars prudentiae est, consulta ratione personam illius qui scribit permetiri.' Unde ab
exsecutione vulgatae opinionis de industria stylum suspendo, ad alia transiturus, nisi forte dignatio vestra praeceperit, ut et hanc diligentius exsequar.
Interim certum habeat vestra discretio, quoniam Philo, cuius meminit Hieronymus, undecimo capitulo libri De viris illustribus, ab aliis dissentit in libro qui inscribitur: Quare quorumdam in
Scripturis mutata sint nomina. Hunc sequuntur Theophilus Alexandrinus in Chronicis suis, et Epiphanius Constantiae Cypri episcopus in libro De viris illustribus, quod et Theodorus, qui urbano
sermone libros eorum de Graeco transtulit in Latinum, attestatur. Dicit enim quod et Gamaliel, ad cuius pedes Apostolus se gloriatur didicisse legem, et publica assertio Hebraeorum, qui de
littera legis rectius sapiunt, cum Philonis opinione concordant.
Sed ne protendam verbum, cum ad reliqua properandum sit, et istorum proponatur opinio. Ea autem est quod Moyses Pentateuchum scripsit, etsi de fine Deuteronomii, ubi de morte eius agitur, non
conveniat, aliis asserentibus, etiam hanc particulam prophetali certitudine, sicut et illam quam de mundi creatione praemisit in capite, et quam in benedictionibus patriarcharum de futuro
vaticinatus est, ab ipso Moyse fuisse conscriptam, aliis autem a Iosue, aliis ab Esdra dicentibus eam fuisse appositam. Iosue librum scripsit, qui denominatur ab eo. Sophithim vero, id est
iudices, item librum Ruth, et partem libri Regum, qui denominantur ab ipso, scripsit Samuel, reliqua excepit David, sed tandem a Ieremia scriptus est Malachim, id est duo posteriores libri Regum.
Idem librum suum cum Lamentationibus edidit. His autem omnibus vulgata non contradicit opinio. Ezechias et viri sapientes, quos in scholam virtutum et litterarum sociaverat sibi annis XV, quibus
Deus prorogaverat vitam eius, divinis de caetero vacans, in unum volumen compegerunt vaticinia Isaiae, quae ille in populo declamasse (quod ex verbis eius apparet) visus est potius quam scripsisse:
nec repugnat quod in grandi libro scribere iussus est stylo hominis, quia liber ille iam scriptus erat, et grandis, nec ad ipsius prophetias, ut aiunt, pertinent colligendas, quae exceptae sunt ab
auditoribus, et a praefato rege dispositae. Iidem et Parabolas compilaverunt, ante quidem a Salomone dictatas, et silenter ab excipientibus, ut ut sit, usu vulgatas. Unde in iisdem parabolis hae
quoque sunt parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda. Transtulisse autem dicuntur, quia quasi de loco ad locum, ab usu vulgari, et privatis fortasse schedulis singulorum,
publica auctoritate traduxerunt in Canonem Scripturarum.
Inde etiam roboratur haec traditio, quod in III Regum scriptum est (cap. VI): Locutus est Salomon tria millia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque millia, et disputavit a cedro Libani usque ad
hyssopum, etc. Hoc enim dixisse potius creditur, quam scripsisse. Sunt qui carmina eius referant ad Cantica canticorum: disputationem naturalium a maximis ad minima procedentem, ad significationem
eorum quae Ecclesiastes in totius mundi concionatur auditu. Sed de his alias. Nam et Ecclesiasticum, et Cantica canticorum Canoni Scripturarum rex Ierusalem Ezechias et conscholares sui dicuntur adiecisse.
27 Salomonis tamen auctoritate prolata, quem in his conscribendis inventorem, et quasi publicae utilitatis praeconem habuerant. Hoc tamen contra vulgatam opinionem, sed an contra veritatem dictum
sit, diffiniat ille qui novit. Aggaeus, Zacharias et Malachias, adhibitis XV viris, maxime fideliter Synagogae Ezechielis oracula composuerunt. Ipse enim praedicavit visiones, et infixit memoriae auditorum
quas in terra polluta scribere noluit, ne sancta profanaret, sed praecepit ut scriberentur in terra Domini. Hic autem suspensioni alludit Psalmus, dicens: In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra,
etc. Et ab hac quidem opinione, vulgata non dissentit, sicut Isidorus attestatur. Iidem prophetae scripserunt Danielem. Nam Daniel et propter causam, quae in Ezechiele reddita est, se a scriptitatione suspendit:
et quia praepediebatur administrationibus publicis. Iidem quoque tres prophetae, et conscholares eorum conscripserunt librum Esther, quem vulgata opinio ab Esdra compositum asserit, librum quoque XII Prophetarum,
quem vulgus ab ipsis XII prophetis compositum tenet. Praefatus autem Philo cum sequentibus suis superius nominatis, memoratos tres prophetas huius libri et praecedentium, ut dictum est, laudat auctores. Quia enim
breves erant singulorum visiones, satis visum est ipsis prophetis eas praedicando publicare, et sic aliis demandare scriptoribus, praesertim cum quidam eorum rustici fuerint, et pastores, aut aliis officiis dediti,
litterarum fuisse credantur ignari.
Librum Psalmorum composuit David, utens interdum ministerio virorum, qui in quorumdam psalmorum titulis ascribuntur. Fuerunt autem hi viri X, qui licet aliquos psalmos composuerint, quod et vulgata, quam Isidorus refert,
non negat opinio, attamen omnes psalmi dicuntur esse Davidis, qui eis suam accommodavit auctoritatem, iuxta quod Iustinianus docet in Codice, dicens: 'Omnia merita nostra facimus, quibus nostram impertimur auctoritatem,
quia ex nobis eis omnis impertitur auctoritas.' Nam qui non subtiliter factum emendat, laudabilior est eo qui primus invenit. Esdras librum composuit, qui praenotatur ab ipso, et Paralipomenon, usque ad dies suos.
Reliquum vero scripserunt sapientissimi fideliter Synagogae, quae templum reaedificavit in Hierosolymis. Moyses scripsit Iob secundum istos, de quo nihil definire praesumit vulgata opinio, licet in eam partem videatur
esse proclivior, ut ipse beatus Iob subactis tentationibus proprium scripserit librum. De Tobia, Iudith, et libro Machabaeorum, qui non sunt recepti in canone, a quibus auctoribus scripti sint, nec vulgata docet opinio,
nec de his sequaces Philonis faciunt mentionem; quia tamen fidem et religionem aedificant, pie admissi sunt. Librum Sapientiae composuit Philo, diciturque Pseudographus, non quia male scripserit, sed quia male inscripsit.
Inscriptus enim est Sapientia Salomonis, cum a Salomone non sit editus, sed propter stylum quem induerit, et elegantiam morum, quam ei similiter informat, dicitur Salomonis. Ecclesiasticum scripsit Iesus filius Sirach,
qui et ipse, styli conformitate et morum, Salomonis dicitur, sicut econtra a Latinis usu vulgato dicuntur esse quaedam de libro Sapientiae quae non ibi, sed in Parabolis inveniri haud dubium est. Unde in Ecclesia,
periocha Parabolarum quae sic incipit: Mulierem fortem quis inveniet? titulo Sapientiae praenotatur. Haec de numero et auctoribus librorum Veteris Testamenti, in quibus pro parte praefati auctores a vulgata opinione dissentiunt.
Numerus librorum Novi Testamenti certus est, et auctores, et fere nulla est altercationis quaestio. Siquidem singuli evangelistae sua volumina ediderunt. Paulus suas Epistulas texuit, etsi illam quae ad Hebraeos est suspicentur
aliqui fuisse Barnabae vel Clementis. Epistulas Canonicas illi scripserunt quorum nominibus inscribuntur. De duabus tamen Epistulis Ioannis novissimis quaestio est. Actus apostolorum tam fideli et salubri, quam dulci stylo,
Lucas dignoscitur exarasse. Apocalypsim alii a Ioanne apostolo, alii a quodam sanctissimo sacerdote Ephesino Ioanne, sicut litteratorum Pater beatus Hieronymus refert, descriptam opinantur: sed apud credulitatem Ecclesiae vincit apostolus.
Haec interim de numero et auctoribus librorum Novi Testamenti dicta sint, quorum conceptionem si quis nosse desiderat, epistulam beati Hieronymi ad Paulinum de divinis libris legat, quia, ut de conscientia mea loquar, nusquam melius invenietur aut planius.