Incipit Prologus Sancti Hieronymi in Libro Regum
Prologus Gaelatus (c. 391)
Viginti et duas esse litteras apud Hebraeos, Syrorum quoque et Chaldeorum lingua testatur, quae hebraeae magna ex parte confinis est; nam et ipsi viginti duo elementa habent eodem sono, sed diversis caracteribus. Samaritani etiam Pentateuchum Mosi totidem litteris scriptitant, figuris tantum et apicibus discrepantes. Certumque est Ezram scribam legisque doctorem post captam Hierosolymam et instaurationem templi sub Zorobabel alias litteras repperisse, quibus nunc utimur, cum ad illud usque tempus idem Samaritanorum et Hebraeorum caracteres fuerint. In libro quoque Numerorum haec eadem supputatio sub Levitarum ac sacerdotum censu mystice ostenditur. Et nomen Domini tetragrammaton in quibusdam graecis voluminibus usque hodie antiquis expressum litteris invenimus. Sed et psalmi tricesimus sextus, et centesimus decimus, et centesimus undecimus, et centesimus octavus decimus, et centesimus quadragesimus quartus, quamquam diverso scribantur metro, tamen eiusdem numeri texuntur alfabeto. Et Hieremiae Lamentationes et oratio eius, Salomonis quoque in fine Proverbia ab eo loco in quo ait: «Mulierem fortem quis inveniet», hisdem alfabetis vel incisionibus supputantur. Porro quinque litterae duplices apud eos sunt: chaph, mem, nun, phe, sade; aliter enim per has scribunt principia medietatesque verborum, aliter fines. Unde et quinque a plerisque libri duplices aestimantur: Samuhel, Malachim, Dabreiamin, Ezras, Hieremias cum Cinoth, id est Lamentationibus suis. Quomodo igitur viginti duo elementa sunt, per quae scribimus hebraice omne quod loquimur, et eorum initiis vox humana conprehenditur, ita viginti duo volumina supputantur, quibus quasi litteris et exordiis, in Dei doctrina, tenera adhuc et lactans viri iusti eruditur infantia.
Primus apud eos liber vocatur Bresith, quem nos Genesim dicimus; secundus Hellesmoth, qui Exodus appellatur; tertius Vaiecra, id est Leviticus; quartus Vaiedabber, quem Numeros vocamus; quintus Addabarim, qui Deuteronomium praenotatur. Hii sunt quinque libri Mosi, quos proprie Thorath, id est Legem appellant.
Secundum Prophetarum ordinem faciunt, et incipiunt ab Iesu filio Nave, qui apud eos Iosue Bennum dicitur. Deinde subtexunt Sopthim, id est Iudicum librum; et in eundem conpingunt Ruth, quia in diebus Iudicum facta narratur historia. Tertius sequitur Samuhel, quem nos Regnorum primum et secundum dicimus. Quartus Malachim, id est Regum, qui tertio et quarto Regnorum volumine continetur; meliusque multo est Malachim, id est Regum, quam Malachoth, id est Regnorum dicere, non enim multarum gentium regna describit, sed unius israhelitici populi qui tribubus duodecim continetur. Quintus est Esaias, sextus Hieremias, septimus Hiezecihel, octavus liber duodecim Prophetarum, qui apud illos vocatur Thareasra.
Tertius ordo αγιογραφα possidet, et primus liber incipit ab Iob, secundus a David, quem quinque incisionibus et uno Psalmorum volumine conprehendunt. Tertius est Salomon, tres libros habens: Proverbia, quae illi Parabolas, id est Masaloth appellant, et Ecclesiasten, id est Accoeleth, et Canticum canticorum, quem titulo Sirassirim praenotant. Sextus est Danihel, septimus Dabreiamin, id est Verba dierum, quod significantius χρονικον totius divinae historiae possumus appellare, qui liber apud nos Paralipomenon primus et secundus scribitur; octavus Ezras, qui et ipse similiter apud Graecos et Latinos in duos libros divisus est, nonus Hester.
Atque ita fiunt pariter veteris legis libri viginti duo, id est Mosi quinque, Prophetarum octo, Agiograforum novem. Quamquam nonnulli Ruth et Cinoth inter Agiografa scriptitent et libros hos in suo putent numero supputandos, ac per hoc esse priscae legis libros viginti quattuor, quos sub numero viginti quattuor seniorum Apocalypsis Iohannis inducit adorantes Agnum et coronas suas prostratis vultibus offerentes, stantibus coram quattuor animalibus oculatis retro et ante, id est et in praeteritum et in futurum, et indefessa voce clamantibus: «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui futurus est».
Hic prologus Scripturarum quasi galeatum principium omnibus libris, quos de hebraeo vertimus in latinum, convenire potest, ut scire valeamus, quicquid extra hos est, inter apocrifa seponendum. Igitur Sapientia, quae vulgo Salomonis inscribitur, et Iesu filii Sirach liber et Iudith et Tobias et Pastor non sunt in canone. Macchabeorum primum librum hebraicum repperi, secundus graecus est, quod et ex ipsa φρασιν probari potest.
Quae cum ita se habeant, obsecro te lector, ne laborem meum reprehensionem aestimes antiquorum. In tabernaculum Dei offert unusquisque quod polest: alii aurum et argentum et lapides pretiosos, alii byssum et purpuram, coccum offerunt et hyacinthum; nobiscum bene agetur, si obtulerimus pelles et caprarum pilos. Et tamen Apostolus contemptibiliora nostra magis necessaria iudicat. Unde et tota illa tabernaculi pulchritudo et per singulas species Ecclesiae praesentis futuraeque distinctio pellibus tegitur et ciliciis, ardoremque solis et iniuriam imbrium ea quae viliora sunt prohibent. Lege ergo primum Samuhel et Malachim meum; meum, inquam, meum: quicquid enim crebrius vertendo et emendando sollicitius et didicimus et tenemus, nostrum est. Et cum intellexeris quod antea nesciebas, vel interpretem me aestimato, si gratus es, vel παραφραστην, si ingratus, quamquam mihi omnino conscius non sim mutasse me quippiam de hebraica veritate. Certe si incredulus es, lege graecos codices et latinos et confer cum his opusculis, et ubicumque inter se videris discrepare, interroga quemlibet Hebraeorum cui magis accomodare debeas fidem, et si nostra firmaverit, puto quod eum non aestimes coniectorem, ut in eodem loco mecum similiter divinarit.
Sed et vos famulas Christi rogo, quae Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro unguitis caput, quae nequaquam Salvatorem quaeritis in sepulchro, quibus iam ad Patrem Christus ascendit, ut contra latrantes canes, qui adversum me rabido ore desaeviunt et circumeunt civitatem atque in eo se doctos arbitrantur, si aliis detrahant, orationum vestrarum clypeos opponatis. Ego sciens humilitatem meam, illius semper sententiae recordabor: «Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me; obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis».
Epistola LIII. Ad Paulinum.
De studio Scripturarum
8. Videlicet manifestissima est Genesis, in qua de natura mundi, de exordio generis humani, de divisione terrae, de confusione linguarum, et descensione usque ad Aegyptum, gentis scribitur Hebraeorum. Patet Exodus cum decem plagis, cum decalogo, cum mysticis divinisque praeceptis In promptu est Leviticus liber, in quo singula sacrificia, imo singulae pene syllabae, et vestes Aaron, et totus ordo Leviticus, spirant coelestia sacramenta. Numeri vero, nonne totius arithmeticae, et Prophetiae Balaam, et quadraginta duarum per eremum mansionum mysteria continent? Deuteronomium quoque secunda lex, et Evangelicae legis praefiguratio, nonne sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia de veteribus? Hucusque Pentateuchus: quibus quinque verbis (1 Cor. 14, 19), loqui se velle Apostolus in Ecclesia gloriatur.
Job exemplar patientiae, quae non mysteria suo sermone complectitur? Prosa incipit, versu labitur, pedestri sermone finitur: omnesque leges dialecticae, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione determinat. Singula in eo verba plena sunt sensibus. Et, ut de caeteris sileam, resurrectionem corporum sic prophetat; ut nullus de ea vel manifestius, vel cautius scripserit: «Scio, inquit, quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea; et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo» (Job. 19. 25. 26).
Veniam ad Jesum Nave, qui typus Domini non solum in gestis, sed etiam in nomine, transiit Jordanem, hostium regna subvertit, divisit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes, atque confinia, Ecclesiae, coelestisque Jerusalem spiritualia regna describit. In Judicum libro quot principes populi, tot figurae sunt. Ruth Moabitis. Isaiae explet vaticinium, dicentis: «Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion» (Isai. 16. 1). Samuel in Heli mortuo, et in occiso ((al. occisione)), Saul, veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoc atque David, novi Sacerdotii, novique Imperii sacramenta testatur.
Malachim, id est, Regum tertius, et quartus liber a Salomone usque ad Jechoniam: et ab Jeroboam filio Nabath, usque ad Osee, qui ductus est in Assyrios, regnum Juda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt: si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiae paucitas, et Haereticorum contra Ecclesiam bella narrantur.
Duodecim Prophetae in unius voluminis angustias coarctati, multo aliud quam sonant in littera, praefigurant. Osee crebro nominat Ephraim. Samariam, Joseph, Jezrael, et uxorem fornicariam, et fornicationis filios, et adulteram cubiculo clausam mariti, multo tempore sedere viduam, et sub veste lugubri, viri ad se reditum praestolari.
Joel filius Phathuel, describit terram duodecim tribuum, heruca, brucho, locusta, rubigine vastante corruptam: et post eversionem prioris populi, effusum iri Spiritum Sanctum super servos Dei, et ancillas, id est, super centum viginti credentium nomina, qui effundendus erat in coenaculo Sion: qui centum viginti, ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur.
Amos pastor et rusticus, et «ruborum mora distringens,» paucis verbis explicari non potest. Quis enim digne exprimat tria, aut quatuor scelera Damasci, Gazae, et Tyri, et Idumeae, et filiorum Ammon, et Moab, et in septimo octavoque gradu, Judae et Israel? Hic loquitur ad vaccas pingues, quae sunt in monte Samariae, et ruituram domum majorem minoremque testatur. Ipse cernit fictorem locustae; et stantem Dominum super murum litum vel adamantinum, et uncinum pomorum, attrahentem supplicia peccatoribus, et famem in terram: non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi verbum Dei.
Abdias qui interpretatur «servus Dei» ((al. Domini)), pertonat contra Edom sanguineum, terrenumque hominem. Fratris quoque Jacob semper aemulum hasta percutit spirituali. Jonas «columba» pulcherrima, naufragio suo passionem Domini praefigurans, mundum ad poenitentiam revocat: et sub nomine Ninive, salutem gentibus nuntiat. Michaeas de Morasthi, «cohaeres» Christi, vastationem annuntiat filiae latronis, et obsidionem ponit contra eam: quia maxillam percusserit judicis Israel. Nahum «consolator» orbis, increpat civitatem sanguinum, et post eversionem illius loquitur: «Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem» (Num. 1. 15).
Abacuc «luctator» fortis et rigidus, stat super custodiam suam, et figit gradum super munitionem, ut Christum in cruce contempletur, et dicat: «Operuit coelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra. Splendor ejus, ut lux erit: cornua in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus» (Abac. 3).
Sophonias «speculator» et arcanorum Domini cognitor, audit clamorem a porta piscium, et ejulatum a secunda, et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pilae: quia conticuit omnis populus Chanaam: disperierunt universi, qui involuti erant argento. Aggaeus «festivus» et laetus, qui seminavit in lacrymis, ut in gaudio meteret, destructum Templum reaedificat, Dominumque Patrem inducit loquentem: «Adhuc unum modicum, et ego commovebo coelum et terram, et mare, et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet desideratus cunctis gentibus» (Agg. 2. 7. 8).
Zacharias «memor Domini sui,» multiplex in Prophetia, Jesum vestibus sordidis indutum, et lapidem oculorum septem, candelabrumque aureum cum totidem lucernis, quot oculis, duas quoque olivas a sinistris lampadis cernit et dextris: ut post equos, rufos, nigros et albos, et varios, et dissipatas quadrigas ex Ephraim, et equum de Jerusalem, pauperem regem vaticinetur et praedicet, sedentem super pullum filium asinae subjugalis.
Malachias aperte, et in fine omnium Prophetarum, de abjectione Israel et vocatione gentium: «Non est mihi, ait, voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda» (Mal. 1. 10).
Isaiam, Jeremiam, Ezechielem, et Danielem quis possit vel intelligere, vel exponere? Quorum primus non Prophetiam mihi videtur texere, sed Evangelium. Secundus virgam nuceam ((Vulg. vigilantem)) et ollam succensam a facie Aquilonis, et pardum spoliatum suis coloribus; et quadruplex diversis metris nectit alphabetum (Lamentationes). Tertius principia et finem tantis habet obscuritatibus involuta, ut apud Hebraeos istae partes cum exordio Geneseos ante annos triginta non legantur. Quartus vero qui et extremus inter quatuor Prophetas, temporum conscius, et totius mundi φιλοΐστωρ, lapidem praecisum de monte sine manibus, et regna omnia subvertentem, claro sermone pronuntiat. David, Simonides noster, Pindarus et Alcaeus, Flaccus quoque, Catullus et Serenus, Christum lyra personat, et in decachordo psalterio ab inferis suscitat resurgentem. Salomon, pacificus, et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam jungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce canit epithalamium.
Esther in Ecclesiae typo populum liberat de periculo, et interfecto Aman, qui interpretatur «iniquitas,» partes convivii et diem celebrem mittit in posteros. Paralipomenon liber, id est, Instrumenti veteris ἑπιτομὴ tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturarum sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat. Per singula quippe nomina, juncturasque verborum, et praetermissae in Regum libris tanguntur historiae, et innumerabiles explicantur Evangelii quaestiones.
Ezras et Neemias, «adjutor» videlicet et «consolator a Domino,» in unum volumen coarctantur: instaurant Templum, muros extruunt civitatis: omnisque illa turba populi redeuntis in patriam, et descriptio Sacerdotum, Levitarum, Israelis, proselytorum ac per singulas familias murorum ac turrium opera divisa, aliud in cortice praeferunt, aliud retinent in medulla.
9. Cernis me Scripturarum amore raptum excessisse modum Epistolae, et tamen non implesse quod volui. Audivimus tantum quid nosse, quid cupere debeamus, ut et nos quoque possimus dicere: «Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore» (Ps. 118. 20). Caeterum Socraticum illud impletur in nobis; Hoc tantum scio, quod nescio. Tangam et novum breviter Testamentum. Matthaeus, Marcus, Lucas, et Joannes, quadriga Domini, et verum Cherubim, quod interpretatur scientiae multitudo, per totum corpus oculati sunt, scintillae emicant, discurrunt fulgura, pedes habent rectos et in sublime tendentes, terga pennata et ubique volitantia. Tenent se mutuo, sibique perplexi sunt, et quasi rota in rota volvuntur, et pergunt quocumque eos flatus Sancti Spiritus perduxerit.
Paulus Apostolus ad septem Ecclesias scribit, octava enim ad Hebraeos a plerisque extra numerum ponitur, Timotheum instruit ac Titum, Philemonem pro fugitivo famulo (Onesimo) deprecatur. Super quo tacere melius puto, quam pauca scribere.
Actus Apostolorum nudam quidem sonare videntur historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere: sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cujus laus est in Evangelio, animadvertemus pariter omnia verba illius, animae languentis esse medicinam. Jacobus, Petrus, Joannes, Judas Apostoli, septem Epistolas ediderunt tam mysticas quam succinctas, et breves pariter et longas: breves in verbis, longas in sententiis, ut rarus sit qui non in earum lectione caecutiat. Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta, quot verba. Parum dixi pro merito voluminis. Laus omnis inferior est: in verbis singulis multiplices latent intelligentiae.
Oro te, frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil quaerere ...
Praefatio Hieronymi In Libros Salomonis
Chromatio et Heliodoro episcopis Hieronymus.
Jungat epistola, quos jungit sacerdotium: immo charta non dividat, quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee, Amos, Zachariam. Malachiam, quos poscitis, scripsissem, si licuisset prae valetudine. Mittitis solatia sumptuum: notarios nostros et librarios sustentatis, ut vobis potissimum nostrum desudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba diversa poscentium: quasi aut aequum sit, me, vobis esurientibus, aliis laborare: aut in ratione dati et accepti, cuiquam, praeter vos, obnoxius sim. Itaque longa aegrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem, et apud vos mutus essem, tridui opus nomini vestro consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum, Masloth (מַשְׁלוֹת), quas Hebraei Parabolas, Vulgata autem editio Proverbia vocat: Coeleth (קוֹהֶלֶת), quem Graece Ecclesiasten, Latine Concionatorem possumus dicere: Sir Assirim (שִׁיר־השִּׁירִים), quod in nostra lingua vertitur Canticum Canticorum.
Fertur et πανάρετος Jesu filii Sirach liber, et alius ψευδεπίγραφος qui Sapientia Salomonis inscribitur. Quorum priorem, Hebraicum reperi, non Ecclesiasticum, ut apud Latinos; sed Parabolas praenotatum, cui juncti erant Ecclesiastes et Canticum Canticorum, ut similitudinem Salomonis non solum librorum numero, sed etiam materiarum genere coaequaret. Secundus apud Hebraeos nusquam est, quia et ipse stylus Graecam eloquentiam redolet: et nonnulli scriptorum veterum hunc esse Judaei Philonis affirmant. Sicut ergo Judith, et Tobi, et Machabaeorum libros legit quidem Ecclesia, sed inter canonicas Scripturas non recipit: sic et haec duo volumina legat ad aedificationem plebis, non ad auctoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam.
Si cui sane Septuaginta Interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam. Neque enim sic nova cudimus, ut vetera destruamus. Et tamen cum diligentissime legerit, sciat magis nostra intelligi, quae non in tertium vas transfusa coacuerint, sed statim de praelo purissimae commendata testae, suum saporem servaverint.
De Viris Illustribus
CAPUT PRIMUM
Simon Petrus ... scripsit duas epistolas, quae catholicae nominantur, quarum secunda a plerisque eius esse negatur, propter styli cum priore dissonantiam. Sed et evangelium iuxta Marcum, qui auditor eius et interpres fuit, huius dicitur. Libri autem, e quibus unus Actorum eius inscribitur, alius Evangelii, tertius Praedicationis, quartus Apocalypseos, quintus Iudicii, inter apocryphas scripturas repudiantur.
Epistola CXXIX. Ad Dardanum.
De Terra promissionis
3. [...] Illud nostris dicendum est, hanc epistolam quae inscribitur ad Hebraeos, non solum ab ecclesiis Orientis, sed ab omnibus retro ecclesiasticis Graeci sermonis scriptoribus, quasi Pauli apostoli suscipi, licet plerique eam vel Barnabae, vel Clementis arbitrentur; et nihil interesse, cujus sit, cum ecclesiastici viri sit, et quotidie ecclesiarum lectione celebretur. Quod si eam Latinorum consuetudo non recipit inter Scripturas canonicas; nec Graecorum quidem ecclesiae Apocalypsin Joannis eadem libertate suscipiunt; et tamen nos utramque suscipimus, nequaquam hujus temporis consuetudinem, sed veterum scriptorum auctoritatem sequentes, qui plerumque utriusque abutuntur testimoniis, non ut interdum de apocryphis facere solent, quippe qui et gentilium litterarum raro utantur exemplis, sed quasi canonicis et ecclesiasticis.
Epistolæ
EPISTOLA I. AD INNOCENTIUM
9. Huc huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus (Dan. III, 24-100): circa quorum saraballa, sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. Huc beati Danielis revocetur historia, juxta quem adulantibus caudis, praedam suam leonum ora timuerunt. Nunc Susanna nobilis fide, omnium subeat mentibus, quae iniquo damnata judicio, Spiritu Sancto puerum replente, salvata est. Ecce non dispar in utraque misericordia Domini. Illa liberata per judicem, ne iret ad gladium: haec a judice damnata, absoluta per gladium est (Dan. XIII, 61).
EPISTOLA III. AD RUFFINUM MONACHUM
1. Plus Deum tribuere quam rogatur, et ea saepe concedere, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (1 Cor. II, 9), licet ex sacrorum mysterio voluminum ante cognoverim; tamen in causa propria nunc probavi, Ruffine carissime. Ego enim qui audacia satis vota credebam, si vicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur, audio te Ægypti secreta penetrare, Monachorum invisere choros, et coelestem in terris circumire familiam. O si nunc mihi Dominus Jesus Christus, vel Philippi ad Eunuchum (Act. VIII, 26-39), vel Abacuc ad Danielem (Dan. XIV, 32-41) translationem repente concederet, quam ego nunc tua arctis stringerem colla complexibus, quam illud os, quod mecum vel erravit aliquando, vel sapuit, impressis figerem labiis? Verum quia non tam te sic ad me venire, quam ego ad te sic ire non mereor; et invalidum, etiam quum sanum est, corpusculum crebri fregere morbi, has mei vicarias, et tibi obvias mitto, quae te copula amoris innexum, ad me usque perducant.
EPISTOLA XIV. AD HELIODORUM
6. Respice Petro [al. cum Petro] relictum rete: respice surgentem de telonio Publicanum, statim Apostolum. Filius hominis non habet, ubi caput reclinet: et tu amplas porticus, et ingentia tectorum spatia metiris? Haereditatem Exspectans saeculi, cohaeres Christi esse non poteris. Interpretare vocabulum Monachi, hoc est nomen tuum. Quid facis in turba qui solus es? Et hoc ego, non integris rate, vel mercibus, nec quasi ignarus fluctuum doctus nauta praemoneo; sed quasi nuper naufragio ejectus in littus, timida navigaturis voce denuntio. In illo aestu Charybdis luxuriae, salutem vorat. Ibi ore virgineo, ad pudicitiae perpetranda naufragia, Scyllaeum renidens libido blanditur. Hic barbarum littus, hic diabolus pirata, cum sociis portat vincula capiendis. Nolite credere, nolite esse securi. Licet in modum stagni fusum aequor arrideat: licet vix summa jacentis elementi spiritu terga crispentur, magnos hic campus montes habet. Intus inclusum est periculum, intus est hostis. Expedite rudentes, vela suspendite. Crucis antenna figatur in frontibus. Tranquillitas ista tempestas est. Sed forsitan dicturus es: Quid ergo? quicumque in civitate sunt, Christiani non sunt? non est tibi eadem causa quae caeteris. Dominum ausculta dicentem: Si vis perfectus esse: vade, vende omnia tua, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. IX, 21). Tu autem perfectum te esse pollicitus es. Nam quum derelicta militia [al. derelicta domo, militia], te castrasti propter regna caelorum, quid aliud quam perfectam sequutus es vitam? Perfectus Autem servus Christi, nihil praeter Christum habet. Aut si quid praeter Christum habet, perfectus non est. Et si perfectus non est, cum se perfectum fore Deo pollicitus sit, ante mentitus est. Os autem, quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Igitur, ut concludam: si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, Dominum fefellisti. Divinis Evangelium vocibus contonat: Non potestis duobus dominis servire (Luc. XVI, 13); et audet quisquam mendacem Christum facere, Mammonae, et Domino serviendo? Vociferatur ille saepe: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me (Ibid. IX, 23). Et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? «Qui dicit se in Christum credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.» (1 Joan. II, 6).
9. Non omnes Episcopi, Episcopi sunt. Attendis Petrum: sed et Judam considera. Stephanum suspicis: sed et Nicolaum respice, quem Dominus in Apocalypsi sua damnat sententia: qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Nicolaitarum haeresis ex illa radice nascatur. Probet se unusquisque, et sic accedat. Non Facit Ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius Centurio adhuc ethnicus, dono Sancti Spiritus mundatur (Act. X). Presbyteros Daniel puer judicat (Dan. XIII, 51): Amos ruborum mora distringens, repente Propheta effectus est. David pastor eligitur in Regem (I Reg. XVI). Minimum discipulum Jesus amat plurimum. Inferius frater accumbe, ut minore adveniente, sursum jubearis ascendere (Luc. XIV). Super quem Dominus requiescit, nisi super humilem et quietum, et trementem verba sua (Isai. LXVI, 2)? Cui plus creditur, plus ab eo exigitur. «Potentes potenter tormenta patientur» (Sap. VI, 7). Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die judicii (Matth. XII, 5): cum etiam convicium in fratrem, homicidii sit reatus. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum Petri, jam cum Christo regnantium: ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum de loco moveat (Apoc. II, 5). Aedificaturus turrim, futuri operis sumptus supputa (Luc. XIV, 28). Infatuatum sal ad nihil est utile, nisi ut projiciatur foras, et a porcis conculcetur. Monachus si ceciderit, rogabit pro eo Sacerdos. Pro Sacerdotis lapsu quis rogaturus est?
EPISTOLA XXII.
AD EUSTOCHIUM, PAULÆ FILIAM.
21. Alia fuit in veteri Lege felicitas. Ibi dicitur: «Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem.» Et: «maledicta sterilis, quae non pariebat» (Isai. X). Et: «filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae» (Psal. CXXVII). Et repromissio divitiarum. Et, «non erit infirmus in tribubus tuis» (Isai. LVI). Nunc dicitur, ne te lignum arbitreris aridum: habes locum pro filiis et filiabus in coelestibus sempiternum. Nunc benedicuntur pauperes, et Lazarus diviti praefertur in purpura. Nunc qui infirmus est, fortior est. Vacuus erat orbis: et ut de typicis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham jam senex Cethurae copulatur: et Jacob mandragoris redimitur: et conclusam vulvam in Ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. Paulatim vero increscente segete, messor immissus est. Virgo Elias, Eliscus virgo, virgines multi filii Prophetarum. Jeremiae dicitur: «Et tu ne accipias uxorem» (Jerem. XVI, 2). Sanctificatus in utero, captivitate propinqua, uxorem prohibetur accipere. Aliis verbis idipsum Apostolus loquitur: «Existimo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse» (I Cor. VII, 26). Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum? «Tempus breviatum est: Reliquum est, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant» (Ibid. 19) . In proximo est Nabuchodonosor. Promovit se leo de cubili suo. Quo mihi superbissimo regi servitura conjugia? Quo parvulos, quos Propheta complorat, dicens: «Adhaesit lingua lactentis ad faucem ipsius in siti. Parvuli postulaverunt panem, et qui frangeret eis, non erat» (Thren. IV, 4). Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum, et in doloribus jugiter Eva parturiebat. Postquam vero Virgo concepit in utero, et peperit nobis puerum, «cujus principatus in humeros ejus» (Isai. IX, 6), Deum, fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. Mors per Evam: vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. Statim ut filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit, Ut Qui Ab Angelis adorabatur in coelo, haberet Angelos et in terris. Tunc Holofernis caput, Judith continens amputavit (Judith XIII). Tunc Aman, qui interpretatur iniquitas, suo combustus est igni (Esther XV). Tunc Jacobus et Joannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt Salvatorem; affectum sanguinis et vincula saeculi, et curam domus pariter relinquentes. Tunc primum auditum est: «Qui vult venire post me, abneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.» Nemo enim miles cum uxore pergit ad praelium. Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti, non permittitur (Matth. VIII). Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, ubi requiescant: Filius autem hominis, non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX, 58). Ne forsitan contristeris, si anguste manseris. «Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Domino. Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi; quomodo placeat uxori. Divisa est mulier, et Virgo. Quae non est nupta, cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu» (I Cor. VII, 31. et seqq). Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
EPISTOLA XLVIII.
Seu Liber Apologeticus,
Ad Pammachium,
Pro Libris Contra Jovinianum.
14. Indignamini mihi, quod Jovinianum non docuerim, sed vicerim. Imo indignantur mihi, qui illum anathematizatum dolent: et cum laudent quod sunt, accusant quod esse se simulant. Quasi vero rogandus fuerit, ut mihi cederet, et non invitus ac repugnans in veritatis vincula ducendus. Et haec dicerem, si vincendi studio, contra regulam Scripturarum quippiam locutus fuissem; et sicut viri fortes in controversiis solent facere, culpam praemio redimerem. Nunc vero cum interpres magis Apostoli fuerim, quam dogmatistes, et commentatoris sim usus officio, quidquid durum videtur, ei magis imputetur quem exposuimus, quam nobis qui exposuimus. Nisi forte ille aliter dixit, et nos simplicitatem verborum ejus maligna interpretatione detorsimus. Qui hoc arguit, de ipsis Scripturis probet. «Diximus: Si bonum est mulierem non tangere, malum ergo est tangere: nihil enim bono contrarium est, ni malum. Si autem malum est et ignoscitur, ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat:» et caetera usque ad propositionem alterius capituli. Hoc ideo subjecimus, quia Apostolus dixerat: «Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque suum virum habeat» (I Cor. VII, 2). In quo differunt verba mea a sensu Apostoli? Nisi forte in eo, quod ille pronuntiat, ego dubito: ille definit, ego sciscitor: ille aperte dicit: «Bonam est homini mulierem non tangere,» ego timide quaero, si bonum est mulierem non tangere. Si dubitantis est, non confirmantis. Ille dicit: «Bonum est non tangere: ego quid bono contrarium esse possit, adjungo. Statimque in consequentibus: Animadvertenda Apostoli prudentia. Non dixit: «Bonum est homini uxorem non habere, sed Bonum est mulierem non tangere:» quasi et in tactu ejus periculum sit; quasi qui illam tetigerit, non evadat. Vides igitur non de conjugibus nos exponere, sed de coitu simpliciter disputare, quod ad comparationem pudicitiae et virginitatis, et Angelicae similitudinis, bonum est homini mulierem non tangere. «Vanitas vanitatum, et omnia vanitas», dicit Ecclesiastes (Eccle. I, 2). Si omnes creaturae bonae, ut a bono Creatore conditae, quomodo universa vanitas? Si terra vanitas, numquid et coeli, et Angeli, et Throni. Dominationes, Potestates, caeteraeque Virtutes? Sed quae per se bona sunt, ut a bono Creatore condita, ad comparationem meliorum vanitas appellantur. Verbi gratia: lucerna lampadis comparatione pro nihilo est: lampas stellae collatione non lucet: stellam lunae confer, caeca est: lunam soli junge, non rutilat: solem Christo confer, et tenebrae sunt. Ego sum, inquit, qui sum (Exod. III, 14). Omnem igitur creaturam si Deo contuleris, non subsistit. «Ne tradas, inquit Esther, haereditatem tuam his qui non sunt» (Esther XIV, 11), idolis scilicet et daemonibus. Et certe erant idola et daemones, quibus ne traderentur, orabat. In Job quoque legimus, a Baldad dictum de impio: «Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus. Habitent in tabernaculo ejus socii ejus, qui non est:» haud dubium quin diaboli, qui cum habeat socios, non autem haberet nisi esset: tamen quia Deo periit, non esse dicitur. Ergo secundum hunc comparationis sensum, «malum diximus mulierem tangere (licet uxori nulla facta sit mentio) quia bonum est non tangere.» Et subjecimus: «Virginitatem frumentum, nuptias hordeum, fornicationem stercus bubulum nuncupantes.» Utique frumentum et hordeum creatura Dei est. Verum in Evangelio major turba hordeaceis panibus, minor frumentaceis pascitur (Mar. VI, 44): «Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine» (Psal. XXXIII, 7). Aliis verbis id ipsum locuti sumus, quando aurum virginitatem, argentum nuptias diximus: et centum quadraginta quatuor millia virginum signatorum, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: in quo ostendi voluimus, omnes qui virgines non permanserint, ad comparationem purissimae et Angelicae castitatis, et ipsius Domini nostri Jesu Christi, esse pollutos. Quod si cui asperum et reprehensione dignum videtur, tantam nos inter virginitatem et nuptias fecisse distantiam; quanta inter frumentum et hordeum est, legat S. Ambrosii de Viduis librum, et inveniet illum inter caetera quae de virginitate et nuptiis disputavit, etiam hoc dixisse. «Neque ita conjugium praetulit Apostolus, ut studia virginitatis extingueret: sed a continentiae persuasione incipiens, ad incontinentiae remedia descendit. Et cum bravium supernae vocationis fortibus demonstrasset, deficere tamen in via neminem passus est: ita plaudens prioribus, ut non despiceret et sequentes. Didicerat enim et ipse, quia Dominus Jesus aliis panem hordeaceum, ne in via deficerent (Joan. VI, 5. et seq.): aliis corpus suum, ut ad regnum contenderent (Matth. 26), demonstravit. Et in consequentibus: Non ergo copula nuptialis quasi culpa vitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda est. Lex enim astringit uxorem, ut in laboribus et tristitia filios generet: conversio ejus ad virum sit, ut ei ipse dominetur (Gen. III, 16). Ergo laboribus et doloribus in generatione filiorum addicitur nupta, non vidua: et dominatui viri sola subditur copulata, non virgo. Et in alio loco: Pretio, inquit, empti estis, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII). Videtis quam evidens conjugalis sit definitio servitutis. Et post pusillum. Si igitur bonum conjugium servitus est, malum quid est, quando nequeunt se invicem sanctificare, sed perdere.» Universa quae nos de virginitate ac nuptiis lato sermone diffudimus, ille brevi arctavit compendio, in paucis multa comprehendens. Virginitas ab eo persuasio continentiae: nuptiae, remedia incontinentiae praedicantur. Et significanter a majoribus ad minora descendens, virginibus bravium supernae vocationis ostendit, nuptas ne in via deficiant, consolatur. Alios laudat, alios non despicit. Conjugium hordeo, virginitatem corpori Christi comparat. Et puto multo minorem distantiam inter frumentum esse et hordeum, quam inter hordeum et corpus Christi. Denique nuptias dicit, quasi necessitatis sarcinam declinandas, et definitionem esse evidentissimae servitutis. Et multa alia quae tribus libellis de virginibus latissime prosecutus est.
EPISTOLA LI.
S. Epiphanii Ad Joannem Episcopum Jerosolymorum.
A Hieronymo Latine reddita.
6. O furor hominum junctus stultitiae, qui reliquerunt illud quod in Proverbiis dicitur: «Audi fili sermonem patris tui, et ne abjicias legem matris tuae» (Prov. 6. 20), et conversi sunt ad errorem, et dicunt stulto, ut princeps sui sit; nec contemnunt res fatuatas, quae dicuntur a fatuo, sicut Scriptura testatur: «Fatuus autem fatua loquitur, et cor ejus vana intelligit» (Isai. 32. 6). Unde obsecro te, dilectissime, et quasi membris meis parcens, propter caritatem quam in te habeo, precor scribens et orans, ut impleas illud quod dicitur: «Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam?» (Psal. 138. 21) Inimica et digna odio Origenis verba sunt, et Deo repugnantia, et sanctis ejus, et non ista sola quae dixi, sed et alia innumerabilia. Ne que enim nunc mihi propositum est adversus omnia Origenis dogmata disputare. Nihil mihi subripuit Origenes, nec in mea generatione fuit: nec propter aliquas res mundi et haereditatem, odium adversum illum, pugnasque suscepi: sed (ut simpliciter fatear) doleo, et val dedoleo, videns plurimos fratrum, et eorum praecipue, qui professionem habent non minimam, et in gradum quoque sacerdotii maximum pervenerunt, ejus persuasionibus deceptos, et perversissima doctrina cibos factos esse diaboli: in quibus completum est illud, quod dicitur: «Super omnem munitionem ludit, et escae ejus electae, et congregavit sicut arenam captivitatem» (Abac. 1). Te autem, frater, liberet Deus, et sanctum populum Christi, qui tibi creditus est, et omnes fratres qui tecum sunt, et maxime Ruffinum Presbyterum ab haeresi Origenis, et ab aliis haeresibus et perditione earum. Si enim propter unum verbum, aut duo quae contraria fidei sunt, multae haereses abjectae sunt ab Ecclesia, quanto magis hic inter haereticos habebitur, qui tantas perversitates, et tam mala dogmata contra fidem adinvenit, Deique et Ecclesiae hostis extitit? Inter multa enim mala etiam illud ausus est dicere, perdidisse imaginem Dei Adam, cum hoc in nullo penitus loco Scriptura significet. Si enim ita esset, nunquam omnia quae in mundo sunt, servirent semini Adam, id est, universo generi hominum: sicut et Jacobus Apostolus loquitur: «Omnia domantur, et subjecta sunt humanae naturae (Jacob. 3. 7).» Nunquam enim universa subjecta essent hominibus, si non haberent homines juxta id quod universis imperarent, imaginem Dei. Conjungens autem atque consocians Scriptura divina gratiam benedictionis, quam Adam donaverat, et generationibus quae ex eo erant, ne qui forsitan maligna interpretatione auderent dicere, uni datam gratiam Dei, et illum solum factum esse ad imaginem Dei: quia plasmatus esset ex humo, et uxorem ejus, quam creasset de costa viri: eos vero qui conciperentur in utero, et non ita nascerentur ut Adam, Dei non habere imaginem, statim per ordinem jungit, et dicit: «Et vixit Adam ducentos triginta annos, et cognovit Evam uxorem suam, et peperit ei filium juxta speciem et juxta imaginem ejus, et vocavit nomen ejus Seth» (Genes. 5. 3). Rursumque in decima generatione post annos bis mille ducentos quadraginta duos, vindicans Deus imaginem suam, et ostendens, quod gratia quam dedisset hominibus perseveraret in eis, ait: «Ne comederitis carnem in sanguinem ((al. cum sanguine)), ego enim ulciscar sanguinem vestrum de manu omnis hominis effundentis illum: quia ad imaginem Dei feci hominem» (Genes. 9). Nec non post alteras decem generationes usque ad Abraham, et ab Abraham usque ad David alias generationes quatuordecim, quae viginti quatuor generationes simul faciunt annos bis mille centum decem et septem: Spiritus Sanctus in tricesimo octavo psalmo, cum quereretur de omnibus hominibus, quod in vanitate ambularent, et peccatis essent obnoxii, loquitur: «Verumtamen in imagine perambulat omnis homo» (Ps. 38. 7). Nec non post David, etiam sub Salomone filio ejus, legimus tale quiddam super Dei imagine nominatum. Dicit enim in Sapientia, quae titulo ejus inscribitur: «Creavit Deus incorruptum hominem, et imaginem suae proprietatis dedit ei» (Sap. 2. 23). Et rursum post annos millenos centenos undenas plus minus, in novo legimus Testamento, quod non perdiderunt homines imaginem Dei. Jacobus enim Apostolus et frater Domini, cujus et supra meminimus, instruit nos, ne Origenis laqueis capiamur, habere hominem imaginem et similitudinem Dei. Nam cum de lingua hominis latius disputasset, adjecit: «Instabile malum, in ipsa quippe benedicimus Deum patrem, et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei conditi sunt» (Jacob. 3. 8. et 9). Paulus quoque vas electionis, et qui doctrinam Evangelicam sua praedicatione complevit, docet nos, quod homo ad imaginem, et similitudinem Dei conditus sit, dicens: «Vir non debet nutrire comam, cum gloria et imago Dei sit» (2. Cor. 11. 7): imaginem simpliciter appellans suo nomine, similitudinem autem gloriae appellatione significans.
EPISTOLA LIV.
Ad Furiam.
De Viduitate servanda.
16. Volumus scire quales esse debeant viduae? Legamus Evangelium secundum Lucam: Et erat, inquit, Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser (Luc. 2. 36). Anna, interpretatur gratia. Phanuel, in lingua nostra, resonat vultum Dei. Aser, vel in beatitudinem, vel in divitias vertitur. Quia igitur ab adolescentia usque ad octoginta quatuor annos viduitatis onus sustinuerat, et non recedebat de templo Dei, diebus ac noctibus insistens jejuniis et obsecrationibus: idcirco meruit gratiam spiritualem ((al. specialem)), et nuncupari filia vultus Dei; et ab atavis, beatitudine, divitiisque censetur. Recordemur viduae Sareptanae, quae et suae et filiorum saluti, Eliae praetulit famem: ut in ipsa nocte moritura cum filio, superstitem hospitem relinqueret, malens vitam perdere, quam eleemosynam: et in pugillo farinae seminarium sibi messis Dominicae praeparavit. Farina seritur, et olei capsaces nascitur. In Judaea frumenti est penuria. Granum enim tritici ibi mortuum fuerat (Joan. 12) , et in gentium vidua olei fluenta manabant. Legimus in Judith (si cui tamen placet volumen recipere) viduam confectam jejuniis, et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis, sponsi quaerebat adventum. Video armatam gladio manum, cruentam dexteram. Recognosco caput Holophernis de mediis hostibus reportatum (Judith. 8. et seqq.). Vincit viros femina, et castitas truncat libidinem: habituque repente mutato, ad victrices sordes redit, omnibus saeculi cultibus mundiores.
EPISTOLA LVII.
Ad Pammachium.
De optimo genere interpretandi.
1. Paulus Apostolus, praesente Agrippa rege, de criminibus responsurus, quod posset intelligere qui auditurus erat, securus de causae victoria statim in principio sibi gratulatur, dicens: «De omnibus quibus accusor a Judaeis, o rex Agrippa, existimo me beatum, cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti cunctas quae in Judaeis sunt consuetudines et quaestiones» (Act. 26. 13). Legerat enim illud Jesu: «Beatus qui in aures loquitur audientis» (Eccli. 25. 12 secundum LXX); et noverat tantum oratoris verba proficere, quantum judicis prudentia cognovisset. Unde et ego beatum me in hoc duntaxat negotio judico, quod apud eruditas aures imperitae linguae responsurus sum: quae objicit mihi vel ignorantiam, vel mendacium; si aut nescivi alienas litteras vere interpretari, aut nolui: quorum alterum error, alterum crimen est. Ac ne forsitan accusator meus facilitate, qua cuncta loquitur, et impunitate, qua sibi licere omnia putat, me quoque apud vos argueret, ut Papam Epiphanium criminatus est, hanc epistolam misi, quae te, et per te alios, qui nos amare dignantur, rei ordinem doceat.
EPISTOLA LXVI.
Ad Pammachium.
5. [...] Hoc exercitu comitatus incedit, in his Christum confovet, horum sordibus dealbatur. Muncrarius pauperum, et egentium candidatus sic festinat ad coelum. Ceteri mariti super tumulos conjugum sparguni violas, rosas, lilia, floresque purpureos: et dolorem pectoris his officiis consolantur. Pammachius noster sanctam favillam ossaque veneranda, eleemosynae balsamis rigat. His pigmentis atque odoribus fovet cineres quiescentes, sciens scriptum: «Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum (Eccli. 3. 33). Quantas vires habeat misericordia, et quibus donanda sit praemiis, et beatus Cyprianus grandi volumine prosequitur, et Danielis consilium probat, qui regem impiissimum si se audire voluisset, scit pauperum sustentatione salvandum. Gaudet hujuscemodi filiae mater haerede. Non dolet opes ad alium pervenisse, quas cernit iisdem quibus ipsa voluerat, erogari. Quin potius gratulatur absque labore suo, sua vota compleri. Non enim substantiae dimunitio, sed operarii commutatio est.
6. Quis enim hoc crederet, ut Consulum pronepos, et Furiani germinis decus, inter purpuras Senatorum, furva tunica pullatus incederet, et non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se ipse derideret? «Est confusio quae ducit ad mortem: et est confusio, quae ducit ad vitam» (Eccli. 4). Prima virtus est Monachi, contemnere hominum judicia, et semper Apostoli recordari, dicentis: «Si adhuc hominibus placerem ((al. placere vellem)), Christi servus non essem» (Galat. 1. 10). Tale quid et Dominus loquitur ad Prophetas: quod posuerit faciem eorum, quasi urbem aeneam, et lapidem adamantinum, et columnam ferream (Jerem. 1), ne paverent ad injurias populi, sed impudentiam subsannantium, frontis rigore contererent (Ezech. 3). Ingenia liberaliter educata, facilius verecundia, quam metus superat. Et quos tormenta non vincunt, interdum vincit pudor. Non est parum, virum nobilem, virum disertum, virum locupletem, potentium in plateis vitare comitatum, miscere se turbis, adhaerere pauperibus, rusticis copulari, de principe vulgum fieri. Sed quanto humilior, tanto sublimior est.
EPISTOLA LXXVII.
Ad Oceanum.
De morte Fabiolae.
6. Diu morati sumus in poenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut major nobis et absque ullo impedimento se laudum ejus campus aperiret. Recepta sub oculis omnis Ecclesiae communione, quid fecit? scilicet in die bona malorum non oblita est (Eccli. 11); et post naufragium rursum tentare noluit pericula navigandi. Quin potius omnem censum, quem habere poterat (erat autem amplissimus, et respondens generi ejus) dilapidavit, ac vendidit: et in pecuniam congregatum, usibus pauperum praeparavit; et prima omnium νοσοκομεῖον instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis, et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra foveret. Describam ego nunc diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia, et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quoties morbo regio, et pedore confectos humeris suis ipsa portavit? quoties lavit purulentam vulnerum saniem quam alius aspicere non valebat? Praebebat cibos propria manu, et spirans cadaver sorbitiunculis irrigabat. Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere hujusmodi misericordiam per aliena ministeria, et clementes esse pecunia, non manu. Quos equidem non reprobo, et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem: sed sicut imbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in coelum laudibus fero. Magna fides ista contemnit. Scio ((al. Scit)) quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit (Luc. 16). Ille quem despicimus, quem videre non possumus, ad cujus intuitum nobis vomitus erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus est luto, iisdem compactus elementis.
EPISTOLA LXXIX.
Ad Salvinam.
2. Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae, et in materterae nutritus sinu, invictissimo Principi ita carus fuit, ut ei conjugem nobilissimam quaereret, et bellis civilibus Africam dissidentem, hac velut obside sibi fidam redderet. Mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi vicinae mortis praescius, inter fulgorem palatii, et honorum culmina quae aetatem anteibant, sic vixit, ut se ad Christum crederet profecturum. Sacra narrat historia, Cornelium centurionem cohortis Italicae in tantum acceptum Deo, ut Angelum ad eum mitteret, et omne mysterium, quo Petrus de circumcisionis angustiis transferebatur ad praeputii latitudinem, ad illius merita pertinere doceret, qui primus ab Apostolo baptizatus, salutem Gentium dedicavit. Scriptumque est de eo: Erat vir quidam in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et orans Deum semper (Act. 10. 1. 2). Quidquid de illo dicitur, hoc nomine commutato, in Nebridio meo vindico. Sic religiosus fuit, et amator pudicitiae, ut virgo sortiretur uxorem: sic timens Deum cum universa domo sua, ut oblitus dignitatis, omne consortium cum Monachis haberet et Clericis: tantasque eleemosynas faceret in populis, ut fores ejus pauperum ac debilium obsiderent examina. Certe sic semper orans Deum, ut illi quod optimum esset, eveniret. Raptus est, ne malitia mutaret mentem ejus, quia placita erat Deo anima illius (Sap. 4. 11). Unde et ego possum super eo vere abuti Apostoli voce, dicentis: In veritate cognovi, quoniam non est personarum acceptor Deus; sed in omni proposito, qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. 10. 34). Nihil nocuit militanti paludamentum, et baltheus, et Apparitorum catervae: quia sub habitu alterius, alteri militabat. Sicut e contrario aliis nihil prodest vile palliolum, furva tunica, corporis illuvies, et simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruant. Legimus, et in Evangelio de alio centurione Domini testimonium: Nec in Israel tantam fidem inveni (Matth. 8. 10). Et ut ad superiora redeamus, Joseph, qui et in egestate et in divitiis dedit experimenta virtutum, qui et servus et dominus, docuit animae libertatem, nonne post Pharaonem regiis ornatus insignibus, sic Deo carus fuit, ut super omnes Patriarchas, duarum tribuum pater fieret? Daniel et tres pueri sic praeerant Babyloniae opibus, et sic erant inter principes civitatis, ut habitu Nabuchodonosor, Deo mente servirent. Mardochaeus et Esther inter purpuram, sericum, et gemmas, superbiam humilitate vicerunt, tantique fuere meriti, ut captivi victobus imperarent.
6. Quid ultra differimus? Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni (Isai. 40. 6). Reversa est terra in terram suam: dormivit in Domino, et appositus est ad patres suos, plenus dierum ac luminis, et nutritus in senectute bona. Cani enim hominis sunt sapientia ejus (Sap. 4). In brevi aetate tempora multa complevit. Tenemus pro eo dulcissimos liberos. Uxor heres pudicitiae pretium est. Nebridius pusio, patrem quaerentibus exhibet.
EPISTOLA XCVIII.
Sive Theophili Alexandrini
Altera Paschalis Anni 402.
Ad Totius Aegypti Episcopos
S. Hieronymo Interprete.
13. De Spiritu Sancto.—Verum haec breviter sanxisse sufficiat: ad aliam ejus veniamus impietatem, quam velut de profundissimis tenebris eructans loquitur, et blasphemiarum suarum pessimam mundo reliquit memoriam. Dicit enim Spiritum Sanctum non operari ea quae inanima sunt, nec ad irrationabilia pervenire. Quod asserens non recogitat, aquas in baptismate mysticas adventu Sancti Spiritus consecrari: Panemque Dominicum, quo Salvatoris Corpus ostenditur, et quem frangimus in sanctificationem nostri: et sacrum calicem (quae in mensa Ecclesiae collocantur et utique inanima sunt) per invocationem et adventum Sancti Spiritus sanctificari. Si ad irrationabilia, et ad ea, quae absque anima sunt, Sancti Spiritus fortitudo non pervenit, cur David canit: Quo abibo a Spiritu tuo (Ps. 138. 8)? Quod dicens, ostendit Sancto Spiritu omnia contineri, et illius majestate circumdari: si omnia in omnibus, utique et irrationabilia, et inanima sunt. Et aubi legimus: Spiritus Domini ruplevit orbem terrarum (Sap. 1. 7). Quod nunquam Scriptura memoraret, nisi irrationabilia quaeque, et inanima illius numine complerentur. Verum non est contentus hoc fine blasphemiae, sed in morem lunaticorum, qui furorem suum illisione dentium, et spumantium salivarum ejectione testantur, rursum eructat, et dicit Filium Dei, id est, rationem (τὸν Λόγον), et sermonem, ac virtutem ejus, ad ea tantum quae rationabilia sunt, pervenire. Quod audiens, miror unde sumpserit, aut quomodo legisse se nesciat: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. 1): ex quo approbatur, ad cuncta Verbi Dei fortitudinem pervenire. Forsitan oblitus et illius historiae, quando virtute Christi Lazarus suscitatus est, cujus utique corpus, eo tempore quo de morte surgebat in vitam, ut anima, ita et ratione caruit. Ignoravit et illud, quod de quinque panibus quinque millia saturata sunt hominum, exceptis mulieribus, et infantibus: et superfuerunt duodecim cophini fragmentorum (Matth. 14). Quod utique Christi fortitudo perfecit. Arbitror eum nec illius miraculi recordatum, quando irrationabiles maris fluctus divino calcans pede, tranquillitati navigantium reddidit. Quae Christi virtus, et non alterius patravit imperium. Quomodo ergo non toto corde et animo et corpore perhorrescit, dicens, fortitudinem Verbi Dei irrationabiles creaturas non posse pertingere? Et qui jactat se in scientia Scripturarum, et putat tanta legisse, quanta nullus hominum legerit, sciat scriptum, quod aegrotantes in lectulis deferebant, et ponebant in triviis et plateis, ut Petri eos umbra contingeret et sanaret (Act. 5), quod sacra Apostolorum Acta testantur, arguentia Origenis stultitiam, per quae id Apostolorum umbra fecisse convincitur, quod ille Filium Dei, Verbum Dei non potuisse testatur.
19. Quapropter si volunt cum Ecclesia dominicum Pascha celebrare, qui auctoritati Scripturarum Origenis praeferunt deliramenta, audiant inclamantem Deum: Et non ostendi illa tibi ut ambulares post ea: Ac Prophetam lacrymabiliter commonentem: O o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus, quia a quatuor ventis congregabo vos, in Sion salvamini, qui habitatis filiam Babylonis (Zach. 2.). Ut erroris tenebras, frigusque ignorantiae relinquentes, ad ortum solis justitiae, juncti magorum studiis convertantur, et inhabitantes calidissimam plagam coeli, quae in Scripturarum fervore sentitur, pastores ecclesiasticos, spreta Origenis amentia, sciscitentur, et dicant: Ubi est qui natus est rex Judaeorum (Matth. 2. 2)? Cum illum invenerint jacentem in praesepi, humili videlicet eloquio Scripturarum, offerant ((al. offerunt)) ei aurum, et thus, et myrrham: id est, fidem probatam, et omni veritatis splendore fulgentem, conversationisque beneolentis fragrantiam, et continentiam, luxum voluptatis, et fluitantia carnis incentiva siccantem. Qui enim post crebras commonitiones, ecclesiasticae fidei contradicunt, duplici languore detinentur, nequitia, et imperitia, et in morem serpentum toti ad terrena conversi, adhaerentesque humo, bonis mala praeferunt, nec noverunt, quae sit differentia vitiorum atque virtutum, et de sanctis Scripturis in correptionem, et sanitatem sui medicamenta contemnunt, in morem praegnantium mulierum, veritatis fastidia sustinentes, quae solitos cibos respuunt, et noxia quaeque sectantur; nec valent contra veritatis radios clarum animae lumen intendere: despicientes ecclesiasticam disciplinam, quasi porci volutantur in coeno, et unguenta contemnunt. Sed justum est, ut saltem de exemplis quae inferimus recipiant sanitatem. Sicut enim oculo officit lippitudo, et totum corpus depopulatur febris, aes quoque et ferrum paulatim rubigo consumit, ita dogmatum perversorum perniciosa contagio animarum negligentium pulchritudinem violat, et deformi eas ((al. eos)) mendaciorum pallore perfundit. Obsecro, fratres, ut ignoscatis dolori meo, sceleratas doctrinas in medium proferenti. Licet enim per Babyloniae flumina transierimus, ut captivos ibidem commorantes ad festivitatem Jerusalem pergere suaderemus, tamen misericordia Dei ipsi captivitatem non sensimus, prosperis ventis Scripturarum vela pandentes. Nec obruerunt nos doctrinae haereticae gurgites intumescentes, nec mendaciorum tempestas terruit, neque torrentes iniquitatis in medio eorum pelago pertraxerunt, ubi juxta Psalmistam canentem, Reptilia quorum non est numerus (Ps. 103. 25), et Draco diabolus commorantur, venenatissimum animal sanctorum lusibus patens: nec, ut cuncta brevi sermone concludam, ex omni parte ventorum flabra consurgentia ecclesiasticam navem subvertere potuerunt, et studiorum nostrorum saevo turbine operire remigium. Et cum Salvatore Domino, instar discipulorum illius, navigantes transfretavimus, et portum quietis intrantes, pulcherrimum divinorum voluminum littus amplectimur; varios carpentes flores scientiae, et nivea membra sapientiae pressis figentes osculis, in ejus haeremus amplexibus, et si Dominus concesserit, viventes cum ea, et in illius perseverantes amore, cantabimus: Amator fui pulchritudinis ejus (Sap. 8). Quotquot enim diligentius Scripturas sanctas legunt, et per picta sermonum coelestium prata discurrunt, hac beatitudine perfruuntur ((al. perfruentur)). Qui autem relinquentes dominicae solemnitatis virorem, ad deserta transcendunt, in morem urbium quae absque muro sunt, hostiles daemonum impetus sustinent.
EPISTOLA C.
Sive Theophili
Alexandrini Episcopi
Ad Totius
Aegypti Episcopos
Paschalis Anni 404.
S. Hieronymo Interprete.
9. Quid memorem insignes Macchabaeorum victorias (2. Macchab. 7)? qui, ne illicitis carnibus vescerentur et communes tangerent cibos, corpora obtulere cruciatibus: totiusque orbis in Ecclesiis Christi laudibus praedicantur, fortiores poenis, ardentiores quibus comburebantur ignibus. Victa sunt in eis omnia crudelitatis ingenia, et quidquid ira persecutoris invenerat, patientium fortitudo superavit. Inter poenas magis paternae legis, quam dolorum memores: lacerabantur viscera, tabo et sanie artus diffluebant, et tamen sententia perseverabat immobilis: liber erat animus, et mala praesentia futurorum spe despiciebat ((al. despiciebant)). Lassabantur tortores, et non lassabatur fides: frangebantur ossa, et volubili rota omnis compago nervorum atque artuum solvebatur, et in immensum spirantia mortem incendia consurgebant: plenae erant ferventis olei sartagines, et ad frigenda sanctorum corpora terrore incredibili personabant; et tamen inter haec omnia paradisum animo deambulantes, non sentiebant quod patiebantur, sed quod videre cupiebant. Mens enim Dei timore vallata flammas superat, varios tormentorum spernit dolores. Cumque semel virtuti se tradiderit, quidquid adversi evenerit, calcat, et despicit. Qualis fuit Paulus scribens: In his omnibus superamus, per eum, qui nos dilexit (Rom. 8. 37). Quod enim sustinere non potest carnis fragilitas, naturali infirmitate superata, vincit animus, fide colloquens Deo.
EPISTOLA CVIII.
Ad Eustochium Virginem.
Epitaphium Paulae matris.
22. Tangam ergo breviter quomodo haereticorum coenosos devitaverit lacus, et eos instar habuerit Ethnicorum. Quidam veterator callidus, atque, ut sibi videbatur, doctus et sciolus, me nesciente coepit ei proponere quaestiones, et dicere: Quid peccavit infans, ut a daemone corripiatur? In qua aetate resurrecturi sumus? Si in ipsa qua morimur: ergo nutricibus post resurrectionem opus erit. Sin aliter, nequaquam erit resurrectio mortuorum; sed transformatio in alios. Diversitas quoque sexus maris ac feminae erit, aut non erit? Si erit, sequentur et nuptiae, et concubitus, sed et generatio. Si non erit, sublata diversitate sexus, eadem corpora non resurgent: «Aggravat enim terrena inhabitatio sensum multa cogitantem» (Sap. 9. 15); sed tenuia erunt et spiritualia, dicente Apostolo: Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (1. Cor. 15. 44). Ex quibus omnibus probare cupiebat, rationales creaturas ob quaedam vitia, et antiqua peccata in corpora esse delapsas: et pro diversitate et meritis peccatorum tali vel tali conditione generari, ut vel corporum sanitate gauderent, et parentum divitiis ac nobilitate, vel in morbidas carnes, et domos inopum venientes, poenas pristinorum luerent delictorum, et praesenti saeculo atque corporibus, quasi carcere clauderentur. Quod cum audisset, et ad me retulisset, indicans hominem, mihique incubuisset necessitas nequissimae viperae ac mortiferae bestiae resistendi, de quibus Psalmista commemorat, dicens: Ne traaas bestiis animas confitentium tibi (Psal. 73. 19): Et, Increpa Domine bestias calami (Psal. 67. 31), qui scribentes iniquitatem, loquuntur contra Dominum mendacium, et elevant in excelsum os suum; conveni hominem, et orationibus ejus, quam decipere nitebatur, brevi interrogatione conclusi: Utrum crederet futuram resurrectionem mortuorum, an non? Qui cum se credere respondisset; intuli: Eadem resurgent corpora, an altera? Cum dixisset, eadem; sciscitatus sum: In eodem sexu, an in altero? Ad interrogata reticenti, et instar colubri huc atque illuc transferenti caput, ne feriretur; quia, inquam, taces, ego mihi pro te respondebo, et consequentia inferam. Si non resurget mulier, ut mulier, neque masculus, ut masculus, non erit resurrectio mortuorum; quia sexus membra habet, membra autem totum corpus efficiunt. Si autem sexus et membra non fuerint, ubi erit resurrectio corporum, quae sine sexu non constant et membris? Porro si corporum non fuerit resurrectio, nequaquam erit resurrectio mortuorum. Sed et illud quod de nuptiis objicis: Si eadem membra fuerint, sequi nuptias; a Salvatore dissolvitur dicente: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim mortuorum, non nubent, neque nubentur, sed erunt similes Angelorum (Matth. 22. 29. 30). Ubi dicitur, non nubent, neque nubentur, sexuum diversitas demonstratur. Nemo enim de lapide et ligno dicit, non nubent neque nubentur, quae naturam nubendi non habent: sed de his qui possint nubere, et gratia Christi ac virtute non nubant. Quod si opposueris, quomodo ergo erimus similes Angelorum, cum inter Angelos, non sit masculus et femina? Breviter ausculta: Non substantiam nobis Angelorum, sed conversationem, et beatitudinem Dominus repromittit. Quomodo et Joannes Baptista antequam decollaretur, Angelus appellatus est (Luc. 7. 27); et omnes Sancti ac Virgines Dei, etiam in isto saeculo vitam in se exprimunt Angelorum. Quando enim dicitur: Eritis similes Angelorum, similitudo promittitur, non natura mutatur.
EPISTOLA CXVIII.
Ad Julianum.
1. Filius meus, frater tuus, Ausonius in ipso jam profectionis articulo, cum mihi praesentiam sul tarde dedisset: et cito abstulisset, atque in puncto temporis, salve pariter valeque dixisset: vacuum se redire arbitratus est, nisi mearum aliquid ad te nugarum, tumultuario sermone portaret. Jam demisso synthemate equus publicus sternebatur, et nobilem juvenem punicea indutum tunica baltheus ambiebat, et tamen ille apposito notario cogebat loqui, quae velociter edita, velox consequeretur manus, et linguae celeritatem prenderent signa verborum. Itaque non scribentis diligentia, sed dictantis temeritate, longum ad te silentium rumpo, offerens tibi nudam officii voluntatem. Extemporalis est epistola, absque ordine sensuum, sine lenocinio et compositione verborum: ut totum in illa amicum, nihil de oratore reperias. In procinctu effusam putes, et abire cupienti ingestum viaticum. Divina Scriptura loquitur: Musica in luctu, intempestiva narratio (Eccli. 22. 6). Unde et nos leporem artis rhetoricae contemnentes, et puerilis, atque plausibilis eloquii venustatem, ad sanctarum Scripturarum gravitatem confugimus, ubi vera vulnerum medicina est, ubi dolorum certa remedia: in quibus recipit unicum filium mater in feretro: ubi turbae dicitur circumstanti, Non est mortua puella, sed dormit (Marc. 5. 39): ubi et quatriduanus mortuus ad vocem inclamantis Domini ligatus egreditur (Joan. 11).
EPISTOLA CXXV.
Ad Rusticum Monachum.
19. Nunquam ergo tales videas, nec hujusmodi hominibus appliceris, nec declines cor tuum in verba malitiae, et audias: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Et iterum: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae (Psal. 56, 5). Et alibi: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. 54, 22). Et apertius in Ecclesiaste: Sicut mordet serpens in silentio, sic qui fratri suo occulte detrahit (Eccl. 10. 11). Sed dices: Ipse non detraho, aliis loquentibus quid facere possum? Ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. 140) ista praetendimus. Christus arte non illuditur. Nequaquam mea, sed Apostoli sententia est: Nolite errare: Deus non irridetur (Galat. 6. 7). Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: Ventus aquilo dissipat nubes, et vultus tristis, linguas detrahentium (Prov. 25. 23). Sicut enim sagitta si mittatur contra duram materiam, nonnunquam in mittentem revertitur, et vulnerat vulnerantem; illudque completur: Facti sunt mihi in arcum pravum (Psal. 77. 57). Et alibi: Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput ejus (Sir. 27. 28): ita detractor cum tristem faciem viderit audientis, imo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat judicium sanguinis, illico conticescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde idem vir sapiens: Cum detractoribus, inquit, ne miscearis: quoniam repente veniet perditio eorum et ruinam utriusque quis novit (Prov. 24. 21): tam scilicet ejus qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. Veritas Angulos non amat, nec quaerit susurrones. Timotheo dicitur: Adversum presbyterum accusationem cito non receperis. Peccantem autem, coram omnibus argue, ut et caeteri metum habeant (1. Tim. 5. 19. et 20). Non est facile de provecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit, et honorat vocabulum dignitatis. Verum quia homines sumus, et interdum contra annorum maturitatem, puerorum vitiis labimur; si me vis corrigere delinquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas. Corripiet me justus in misericordia, et increpabit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. 140. 5). Quem enim diligit Dominus, corripit: castigat autem omnem filium quem recipit (Prov. 3. 12). Et per Isaiam clamat Dominus: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorunt supplantant (Isai. 3. 11). Quid enim mihi prodest, si aliis mala referas mea? Si me nesciente, peccatis meis, imo detractionibus tuis alium vulneres; et cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli dixeris alteri? Hoc est non me emendare: sed vitio tuo satisfacere. Praecipit Dominus, peccantes in os argui debere secreto, vel adhibito teste; et si audire noluerint, referri ad Ecclesiam, habendosque in malo pertinaces, sicut ethnicos et publicanos (Matth. 18).
EPISTOLA CXXX.
Ad Demetriadem.
De servanda Virginitate.
4. Verum quid ago? Oblitus propositi, dum admiror juvenem, laudavi aliquid bonorum saecularium, cum in eo mihi virgo magis nostra laudanda sit, quod haec universa contempserit, quod se non nobilem, non divitiis praepollentem, sed hominem cogitarit. Incredibilis animi fortitudo, inter gemmas et sericum: inter eunuchorum et puellarum catervas, et adulationem ac ministeria familiae perstrepentis, et exquisitas epulas, quas amplae domus praebebat abundantia, appetisse eam jejuniorum laborem, asperitatem vestium, victus continentiam. Legerat enim Domini verba dicentis: Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. 11. 8). Stupebat ad conversationem Eliae et Joannis Baptistae, quorum uterque zona pellicea astrinxit et mortificavit lumbos suos: alter venisse narratur in spiritu et virtute Eliae, praecursor Domini, in utero prophetans parentis, et ante diem judicii, judicis voce laudatus. Annae filiae Phanuelis mirabatur ardorem, quae orationibus atque jejuniis usque ad ultimam senectutem in templo Domino serviebat. Quatuor virginum filiarum Philippi desiderabat chorum, et unam se illarum esse cupiebat, quae pudicitia virginali, Prophetiae gratiam consecutae sunt. His et hujuscemodi cogitationibus pascebat animum, nihil ita metuens, quam aviam matremque offendere. Quarum cum incitaretur exemplo, voluntate et studiis terrebatur: non quo displiceret eis sanctum propositum, sed quod pro rei magnitudine, optare id et appetere non auderent. Aestuabat Christi tyruncula. Oderat ornatum suum; et cum Esther loquebatur ad Dominum: Tu nosti quod oderim insigne capitis mei (hoc est diadema, quo utebatur quasi regina) et tantae ducam immunditiae, velut pannum menstruatae (Esther 14, 16). Aiunt sanctae et nobiles feminae, quae eam viderunt, quae norunt, quas de littore Galliarum ad habitationem sanctorum Locorum, hostium per Africam compulit saeva tempestas, noctibus et secreto, consciis tantum virginibus Dei, quae in matris et aviae comitatu erant, nunquam eam linteamine, nunquam plumarum usam mollitie; sed ciliciolum in nuda humo habuisse pro stratu, jugibus faciem rigasse lacrymis, Salvatoris genibus mente advolutam, ut suum reciperet propositum, ut impleret desiderium, ut aviae animum matrisque molliret.
EPISTOLA CXLVIII.
Ad Celantiam Matronam.
De ratione pie vivendi.
1. Vetus Scripturae celebrata sententia est, esse pudorem, quo gloria inveniatur et gratia; et esse rursus pudorem, qui soleat parere peccatum. Cujus dicti veritas, quanquam satis ad omnium intelligentiam ipsa sui luceat claritate, mihi tamen, nescio quomodo in praesenti causa propius innotuit. Provocatus enim ad scribendum litteris tuis, quae miris hoc a me obsecrationibus flagitabant, diu fateor de responsione dubitavi: silentium mihi imperante verecundia. Cui tamen fortissime resistebat, et vim faciebat precum tuarum fidelis ambitio. Pugnabatque acriter cum haesitatione mea humilitas obsecrantis, et magna quadam fidei violentia, oris claustra pulsabat. Cumque sic animum in utroque nutantem, cogitatio diversa libraret, pene pudor exclusit officium. Sed me illa, quam supra posui, sapientis sententia, armavit ad depellendam inutilem verecundiam, et damnosum silentium resolvendum, cum utique ipsam scribendi causam tam honestam viderem esse, tam sanctam, ut peccare me crederem, si tacerem: illud mecum Scripturae reputans: Tempus tacendi, et tempus loquendi (Eccl. 3. 7). Et iterum: Ne retineas verbum in tempore salutis (Eccli. 4. 28). Et illud B. Petri: Parati semper ad satifactionem omni poscenti vos rationem (1. Petr. 3. 15).
16. Nulli unquam omnino detrahas, nec aliorum vituperatione te laudabilem videri velis: magisque vitam tuam ornare disce, quam alienam carpere. Ac semper Scripturae memor esto dicentis: Noli diligere detrahere, ne eradiceris (Prov. 20. 13. juxta LXX). Pauci admodum sunt, qui huic vitio renuntient, raroque invenies, qui ita vitam suam irreprehensibilem exhibere velint, ut non libenter reprehendant alienam. Tantaque hujus mali libido mentes hominum invasit, ut etiam qui procul ab aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidant. Tu vero hoc malum ita effuge, ut non modo ipsa non detrahas, sed ne alii quidem detrahenti, aliquando credas. Nec obtrectatoribus auctoritatem de consensu tribuas: ne eorum vitium nutrias, annuendo. Noli, inquit Scriptura, consentaneus esse cum derogantibus adversus proximum tuum, et non accipies super illum peccatum. Et alibi: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. 28. 28). Unde et beatus David, diversas innocentiae species justitiaeque dinumerans, de hac quoque virtute non tacuit, dicendo: Et opprobrium non accepit adversus proximos suos (Psal. 14. 4): propterea quod ipse non solum adversatur, sed etiam persequitur detrahentem. Ait enim: Detrahentem secreto proximo suo hunc persequar (Psal. 100. 5). Est sane tale hoc vitium, quod vel in primis extingui debeat, et ab eis qui se sancte instituere volunt, prorsus excludi. Nihil enim tam inquietat animum, nihil est quod ita mobilem mentem ac levem faciat, quam facile totum credere, et obtrectatorum verba, temerario mentis assensu sequi. Hinc enim crebrae dissensiones, hinc odia injusta nascuntur. Hoc est quod saepe de amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem, sed credulas animas, maliloqua lingua dissociat. At contra, magna quies animi, magnaque est morum gravitas, non temere de quoquam sinistri aliquid audire. Beatusque est qui ita se contra hoc vitium armavit, ut apud eum detrahere nemo audeat. Quod si haec in nobis esset diligentia, ne passim obtrectatoribus crederemus, jam omnes detrahere timerent: ne non tam alios, quam seipsos viles detrahendo facerent. Sed hoc ideo malum celebre est, idcirco in multis fervet hoc vitium, quia pene ab omnibus libenter auditur.
18. Sit igitur intentus ac vigilans, et adversus peccata semper armatus animus tuus. Sermo in omnibus moderatus et parcus, et qui necessitatem magis loquendi indicet, quam voluntatem. Ornet prudentiam verecundia, quodque praecipuum in feminis semper fuit, cunctas in te virtutes pudor superet. Diu ante considera, quid loquendum sit, et adhuc tacens provide, ne quid dixisse poeniteat. Verba tua ponderet cogitatio, et linguae officium animi libra dispenset. Unde Scriptura dicit: Argentum et aurum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: et attende ne forte labaris lingua (Sir. 28, 29-30). Nunquam malum verbum de ore tuo procedat, quae ad cumulum benignitatis juberis etiam maledicentibus benedicere. Misericordes, inquit, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes (1. Petr. 3. 9).
20. Nihil habeas humilitate praestantius, nihilque amabilius. Haec est enim praecipua conservatrix, et quasi custos quaedam virtutum omnium: nihilque est quod nos ita et hominibus gratos et Deo faciat, quam si vitae merito magni, humilitate infimi simus. Propter quod Scriptura dicit: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. 3. 20). Et Dominus loquitur per Prophetam: Super quem alium requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. 66. 2)? Verum tu eam humilitatem sequere: non quae ostenditur, atque simulatur gestu corporis, aut fracta voce verborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. Aliud est enim virtutem habere, aliud virtutis similitudinem: aliud est rerum umbram sequi, aliud veritatem. Multo deformior illa est superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet. Nescio enim quomodo turpiora sunt vitia, quae virtutum specie celantur.
Interpretatio libri Didymi de Spiritu sancto
10. Sed ponamus ipsum testimonium, quod ita contexitur: Cum autem introduxerint vos in synagogas ad principatus et potestates, nolite solliciti esse quomodo aut quid respondeatis, Spiritus enim sanctus docebit vos in eadem hora quae oporteat dicere (Matth. XII, 12). Et in alio Evangelio: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari, quemadmodum respondeatis: Ego quippe dabo vobis os, et sapientiam, cui non valeant contradicere, aut respondere (Luc. XIV, 14). Spiritu vero sancto tribuente apostolis verba adversus eos qui Evangelio contraibant, dilucide ostenditur in substantia ejus superintelligi sapientiae, et scientiae sermonem. Quomodo autem Salvator in illa hora os et sapientiam discipulis largiatur, quibus contradicere non queant, ne hi quidem qui apud homines eloquentissimi putantur, non est hujus temporis disserere; quia nunc proposuimus ostendere superintelligi semper in Spiritu sancto dona virtutum; ita ut is qui eum habet, donationibus Dei plenus habeatur. Unde et in Isaia, ipse Deus cuidam dicit: Ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos (Isai. XLIV, 3). Numquam enim accipit quisquam spirituales benedictiones Dei, nisi praecesserit Spiritus sanctus. Qui enim acceperit Spiritum sanctum, consequenter habebit benedictiones, id est, sapientiam, et intellectum, et caetera, de quibus ita scribit Apostolus: Propter hoc et nos, ex quo die audivimus, non cessamus orantes pro vobis, et deprecantes, ut impleamini cognitione voluntatis ejus in omni sapientia, et intelligentia spirituali: ambulantes digne Deo (Coloss. I, 9). Eos enim qui digne sibi (( Al. bonis)) per opera, et sermones, et prudentiam incedunt, impleri ait voluntate Dei, ponentis super eos Spiritum sanctum, ut impleantur sapientia et intellectu, et reliquis spiritualibus bonis. Sapientia autem, et intellectus, quae in Spiritu sancto sunt, a Deo dantur. Dominus, inquit, dabit sapientiam; et a facie ejus sapientia, et intellectus procedit (Eccli. I); cum ea sapientia quae ab hominibus venit, non sit spiritualis, sed carnea et humana. De hac itaque Apostolus scribit: Non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in ((Al. in hoc)) mundo (I Cor. I et II); carnalem sapientiam dicens, quae in rebus corporeis ex humano subsistit cogitatu. Porro spiritualis sapientia et intellectualis, circa invisibilia et intellectualia se tenens, per operationem Spiritus sancti capientibus se sui praesentiam tribuit. In multis quoque aliis locis Apostolus memorat in Spiritus sancti substantia Dei munera commorari (( Al. commemorari)); sicut in illo: Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo, ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti (Rom. XV, 13).
21. Verum cave ne ad humilia dejectus, et oblitus sermonis, de quo nunc disputatur, depingas in animo tuo corporalium artuum diversitates: et incipias tibi magnitudines, et inaequalitates, et caetera corporum majora vel minora membra confingere: dicens, digitum a manu, et manum ab eo cujus est manus, multis inaequalitatibus discrepare: quia de incorporalibus nunc Scriptura loquitur, unitatem tantum volens, non etiam mensuram substantiae demonstrare: sicut enim manus non dividitur a corpore, per quam cuncta perficit et operatur, et in eo est, cujus est manus: sic et digitus non separatur a manu, cujus est digitus. Itaque rejice inaequalitates et mensuras, cum de Deo cogitas, et intellige digiti et manus, et totius substantiae unitatem: quo digito lex in tabulis lapideis scripta est. Per aliam quoque Scripturam, fidei nostrae probationem monstrare perfacile est. Solus sapiens dictus est Deus: non accipiens ab alio sapientiam, neque per cujusdam alterius sapientiae participationem, sapiens nominatur. Siquidem multi sapientes dicuntur, non ex sua natura, sed ex communicatione sapientiae. Deus vero non alterius sapientiae participatione, neque aliunde sapiens effectus, dictus est solus sapiens, et generans sapientiam, et alios faciens sapientes. Quae sapientia Dominus est noster Jesus Christus, qui dicitur Dei virtus, et Dei sapientia. Spiritus quoque sanctus dicitur sapientia. Siquidem et in veteribus libris refertur, repletum esse Jesum Nave a Domino spiritu sapientiae. Sicut ergo solus sapiens Deus, non accipiens aliunde sapientiam, sed sapientes faciens et generans sapientiam: solus est sapiens, extra omnes qui per nuncupationem ejus sapientes dicuntur: Multitudo quippe sapientium salus mundi (Sap. VI, 26): et, Qui semetipsos cognoscunt, hi sunt sapientes: Et rursum: Cum fueris cum sapientibus, sapiens eris (Prov. XIII, 20): sic et Spiritus sanctus non accipiens aliunde sapientiam, dictus est spiritus sapientiae: hoc enim ipsum quod subsistit, spiritus sapientiae est: et natura ejus, nihil est aliud nisi Spiritus veritatis et Spiritus Dei: de quibus jam abundanter in Sectarum volumine disputavimus. Unde ne eadem superflue replicemus, contenti simus disputatione praeterita.
39. Proponamus, et Apostoli ad Romanos epistolae testimonium: quaeque nobis in illa videntur praesenti materiae congruere, ventilemus. Ut justificatio, inquit, legis impleatur in vobis: qui non juxta carnem ambulatis, sed secundum spiritum. Qui enim juxta carnem sunt, ea quae carnis sunt sapiunt. Qui vero juxta spiritum, ea quae spiritus sunt sentiunt. Sapientia quippe carnis mors est. Sapientia autem spiritus, vita et pax: quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi quippe Dei non subjicitur. Neque enim potest. Qui vero in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus est in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis Spiritum adoptionis in quo clamamus abba pater. Ipse enim Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quia sumus Filii Dei. Si autem filii, et haeredes quidem Dei: cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur (Rom. VIII, 4 seq.). In praesenti Apostoli capitulo plurima de societate Spiritus, quam habet cum Patre et Filio demonstrantur. Ait quippe Apostolus justificationem divinam, et spiritualis legis expleri in his: non qui juxta carnem ambulant, sed juxta Spiritum. Juxta carnem ambulantem, eum qui per voluptates vitia carnis corpori copulatus, facit omnia quae carnis sunt (( Al. esse)) et corporis opera, Apostolicus sermo descripsit (( Al. describit)). Porro juxta Spiritum ambulantem eum, qui in praeceptis legis Dei, et Evangelii gradiens, spiritualium sequitur ordinem mandatorum. Siquidem sicut carnalium vitium est ea sapere quae carnis sunt, ea cogitare quae corporum, sic e contrario spiritualium virtus est, semper cogitare de coelestibus et aeternis, et his tractare quae spiritus sunt. Sed carnis sapientia, illico morte sibi sociata, interficit eos qui juxta carnem gradiuntur et sapiunt: sapientia vero spiritus, mentis tranquillitatem, et pacem, et vitam habentibus se largitur aeternam. Quam cum possederint, omnes perturbationes et genera vitiorum, et ipsos quoque daemones (qui haec suggerere nituntur) habebunt sub pedibus suis. Sapientia ergo carnis cum morti juncta sit, inimica est Deo. Inimicos quippe eos reddit qui suis legibus vixerint: contraria semper, et repugnans voluntati et legi Dei. Neque enim fieri potest, ut qui in sapientia carnis est, Dei praecepta custodiat, et voluntati illius subjiciatur. Quandiu servimus voluptatibus, servire Deo non possumus. Cum autem titillantem subjecerimus nostris pedibus luxuriam, et totos nos ad spiritum transferentes, nequaquam fuerimus in carne, id est, in carnis passionibus, tunc subjiciemur Deo. Neque enim de carne hac in qua vivimus, et in cujus vasculo nostra anima continetur, Apostoli sermo est, quia omnes sancti, corpore et carne circumdati, placuerunt Deo: sed ad id potius quod contra Dei praeceptum ex humana societate perpetratur, de quibus est: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5). Et, Quod tibi non vis fieri, etc. (Tobi. IV, 16). Vos autem, ait, haud dubium quin discipuli Christi, qui sapientiam Spiritus suscepistis, et vitam et pacem: non estis in carne, id est, in carnis operibus, neque ejus opera perpetratis, siquidem Spiritum Dei habetis in vobis. Idem autem Spiritus Dei, et Spiritus Christi est, deducens et copulans eum qui in se habuerit, Domino Jesu Christo. Unde et in consequentibus scribitur: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
46. Quia igitur Deus erat, qui salutem praebebat aeternam, dictum est, Non legatus, neque Angelus, id est, non Propheta, non Patriarcha, non legislator Moyses salvavit eos. Omnes enim quos nominavi, poterant ad Dominum fungi legatione pro populo. Denique Moyses, interpellans eum pro delinquente plebe, ait: Si dimittis eis peccatum eorum, dimitte (Exod. XXXII, 31). Sed obsecravit veniam quadraginta diebus jejunans, et misericordiam Dei, animae afflictione provocans. Nemo autem de horum numero legatorum potest esse salvator, indigens et ipse eo, qui salutis largitor verus est. Nam et Angeli, quamquam spiritus sint, et ad diversa propter eos qui salutem accepturi sunt, ministeria mittantur, non sunt tamen auctores salutis, sed eum qui fons salutis est, interpretantur et muntiant. Unde dictum est, Non legatus, neque Angelus, sed ipse Dominus salvavit eos. Non propter aliud quid, sed propter id, quod diligeret eos, et parceret eis. Parcere autem dicitur, quasi creaturis suis, juxta illud quod alibi scribitur: Parces autem omnibus, Domine amator animarum, quia tuae sunt, neque enim odies quos fecisti (Sap. XI, 29). Quapropter et pro eorum salute proprio Filio non parcens Pater, tradidit eum in mortem, ut per mortem Filii sui destructo eo qui habebat mortis imperium, hoc est diabolo, redimeret omnes qui ab eo captivitatis vinculo tenebantur. Unde subjicitur: Ipse autem redemit eos, et suscepit eos, et exaltavit illos. Suscipit enim exaltatque salvatos, et redemptos in sublime tollit virtutum alis, et eruditione et scientia veritatis, non ad unum tantum, et alterum diem, sed in omnibus diebus aeternitatis, habitans in eis, et cum eis, et usque ad consummationem saeculi vitam eis tribuens, salutisque auctor existens. Omnibus autem diebus saeculi illuminans corda eorum, non sinit eos in tenebris ignorantiae, et errore versari. Et hoc puto esse quod scriptum est, in omnibus diebus exaltari eos.
Adversus Jovinianum
LIBER PRIMUS
25. Norma Scripturarum. Probat Susannae historiam.—Eliam et Elisaeum quam stulte in catalogo posuerit maritorum, me facente, manifestum est. Si enim Joannes Baptista venit in spiritu et virtute Eliae, et Joannes virgo est: utique non solum in spiritu ejus venit, sed etiam in corporis castitate. Porro illud quod de Ezechia commemorari potest, quamquam hoc ille solita stoliditate non viderit, quod post vitam recuperatam, et quindecim annorum spatia protelata, dixerit: Amodo filios faciam; sciat in Hebraeis voluminibus non haberi, sed legi pro hoc: Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Nec mirum si Olda uxor Sellum prophetissa consulatur (( Al. consolatur)) ab Josia rege Judae, jam captivitate vicina, et ira Domini stillante super Jerusalem: cum haec norma sit Scripturarum, ut deficientibus viris sanctis, mulieres in virorum laudentur opprobria. Superfluum autem est de Daniele dicere, cum Hebraei usque hodie autument, et illum, et tres pueros fuisse eunuchos, ex illa Dei sententia, quam Isaias loquitur ad Ezechiam: Et de filiis tuis qui nascentur ex te, tollent et facient eunuchos in domo regis (IV Reg. XX, 18). Rursusque in Daniele legimus: Et dixit rex Asphanez principi eunuchorum, ut introduceret de filiis captivitatis Israel, et de semine regio, et de phorthommim (( Al. phortemmim)) pueros, in quibus non esset macula, pulchros facie, et intelligentes sapientiam (Dan. I, 2, 3). Et argumentantur, si de semine regio electi sunt Daniel et tres pueri; de semine autem regio eunuchos fore Scriptura praedixit, hos esse qui eunuchi facti sunt. Si vero et illud opposuerit, quod in Ezechiele dicitur (Cap. XIV), Noe et Daniel et Job in terra peccatrice filios et filias liberare non posse, respondendum est, quod juxta hypothesin dictum sit. Nec enim eo tempore Noe et Job erant quos multis ante saeculis fuisse cognovimus. Et est sensus: Si tales et tales viri fuerint in terra peccatrice, filios suos et filias liberare non poterunt; quia justitia patris non liberabit filium; nec peccatum alterius alteri imputabitur. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Sed et hoc dicendum, Danielem juxta historiam libri ejus, cum Joachim rege captum eo tempore, quo Ezechiel quoque ductus est in captivitatem. Quomodo ergo potuit habere filios, qui adhuc puer erat? et expleto triennio, introductus est ad regis obsequium. Ac ne quis putet Ezechiel jam viri meminisse Danielis, et non pueri; Factum est, inquit, in anno sexto, regis scilicet Joachim, in mense sexto, in quinta mensis (Ezech. VIII, 1); Et, Ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me (Ezech. XIV, 14). Atque in eadem die ad eum dicitur. Si fuerint Noe et Daniel, et Job. Erat igitur Daniel adhuc puer, et notus populo, vel propter interpretationem somniorum regis, vel propter Susannae liberationem, et occisionem presbyterorum (Dan. XIII. Passim.). Et perspicue comprobatur, eo tempore quo haec dicebantur de Noe et Daniele et Job, adhuc puerum fuisse Danielem, nec potuisse habere filios et filias, quos sua justitia liberaret. Huc usque de Lege.
LIBER SECUNDUS
25. Christi Corpus aequaliter accipimus. Decem Virgines quid significant? Pilatus nolens tulit sententiam. Sex dies saeculi hujus.—Opponis mihi Gomor mannae, unamque mensuram, et vestitum et capillos, et barbam, et calceamenta, ex aequo fuisse Israelitarum; quasi non et nos Christi corpus aequaliter accipiamus. Una est in mysteriis sanctificatio, Domini et servi, nobilis et ignobilis, regis et militis: quamquam pro accipientium meritis diversum fiat quod unum est. Qui enim indigne manducaverit et biberit, reus erit violati Corporis et Sanguinis Christi (I Cor. X, 27). Numquid quia et Judas de eodem calice bibit, de quo et caeteri Apostoli, unius cum reliquis erit meriti? Quod si non vis recipere Sacramentum, certe omnes aequaliter vivimus, unum trahimus aerem, eodem humore irrigamur, iisdem cibis pascimur. Porro si alimenta cocorum arte mutantur in melius, et fit aliquid suavius condituris, hujuscemodi cibi non naturae satisfaciunt, sed voluptati. Aeque esurimus, aeque algemus: simul contrahimur frigore, aestibus et calore dissolvimur. Sol quoque ipse et luna et omnis astrorum chorus, et pluviae, et mundus aequaliter nobis currunt, et iisdem omnes juxta Evangelium imbribus irrigamur, boni et mali, justi et injusti. Si praesentia, exempla sunt futurorum, ergo et sol justitiae aequaliter justis et peccatoribus, impiis et sanctis, Christianis et Judaeis atque Gentilibus orietur, cum Scriptura dicat: Timentibus autem Dominum orietur sol justitiae (Malac. I). Si timentibus orietur, ergo contemptoris et pseudoprophetis occidet. Oves quae stant a dextris, ad regna coelorum introducuntur, hirci in tartarum detruduntur. Parabola ista non ovium inter se merita, et e contrario describit hircorum; sed inter oves et hircos tantum distantiam facit. Neque enim in omnibus locis docentur omnia: sed unaquaeque similitudo ad id refertur, cujus similitudo est. Sicut et decem virgines (( Al. Virginum)), non totius generis humani, sed sollicitorum et pigrorum exempla sunt: quorum alteri semper Domini praestolantur adventum, alteri somno et inertiae se dantes, futurum judicium non putant. Unde et in fine parabolae dicitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matt. XXV, 13). Si in diluvio liberatus est Noe, et omnis orbis interiit: omnes caro erant, et propterea perierunt. Aut non ejusdem meriti dices filios Noe, et Noe propter quem filii liberati sunt; aut maledictum Cham in eodem pones loco, in quo et patrem, quia de diluvio simul liberatus est. In passione Christi omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et non fuit qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. Audebisne igitur dicere sic negasse Petrum et caeteros Apostolos qui fugerunt, quomodo Caiphan et Pharisaeos, et clamantem populum, Crucifige, crucifige talem? Et ut de Apostolis taceam, ejusdemne tibi sceleris videbitur reus Anna, et Caiphas, et Judas proditor, cujus et Pilatus, qui nolens compulsus est contra Dominum ferre sententiam? Quanto majoris meriti fuit Judas, tanto majoris criminis est; et quanto majoris criminis, tanto majoris et poenae. Potentes enim potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Arbor mala fructus bonos non facit, nec bona malos. Si hoc ita est, responde mihi, quomodo Paulus cum esset arbor mala, persequens Ecclesiam Christi, fecit (( Al. fecerit)) postea fructus bonos? Et Judas, cum esset arbor bona, signa faciens cum Apostolis, postea versus in proditorem, fecerit fructus malos? Tamdiu ergo nec arbor bona malos fructus facit: nec mala bonos, quamdiu vel in bonitate sua, vel in malitia perseverat. Porro quod omnis Hebraeus aequaliter facit Pascha, et septimo anno liber efficitur, et in Jubilaeo, id est, quinquagesimo, universa possessio redit ad dominos, hoc non de praesenti dicitur, sed de futuro: quia in sex diebus hujus saeculi servientes, in septimo die, vero et aeterno sabbato, liberi erimus (( Al. liberemur)): si tamen voluerimus esse liberi, dum adhuc servimus in saeculo. Si autem noluerimus, perforabitur nobis auricula, in testimonium inobedientiae; et cum uxore et liberis nostris, quos praetulimus libertati, id est, cum carne et operibus ejus jugiter serviemus.
Apologia Adversus Libros Rufini
LIBER PRIMUS
17. [...] Loquitur et Sapientia, quam sub nomine Salomonis legimus: «In malevolam animam numquam intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Spiritus enim sanctus eruditionis fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis» (Sap. I, 4, 5).
LIBER SECUNDUS
26. Martyr et Apostolus vocatus Rufinus a suis.—Hoc intactum praeteriri non patiar, ne doleas falsatorem schedularum tuarum, confessoris apud me gloriam possidere, cum tu ejusdem criminis reus, post Alexandrinum exsilium et tenebrosos carceres, a cunctis Origenis sectatoribus martyr et apostolus nomineris. Super excusatione imperitiae tuae, jam tibi respondi. Sed quia eadem repetis, et quasi superioris tuae defensionis oblitus, rursum admones, ut sciamus te per triginta annos Graecis voluminibus devoratis, Latina nescire: paulisper attende, me non pauca in te verba reprehendere, alioquin omnis tibi Scriptura delenda est; sed voluisse ostendere discipulis tuis, quos magno studio nihil scire docuisti, ut intelligerent, cujus verecundiae sit, docere quod nescias, scribere quod ignores, et eamdem magistri sapientiam etiam in sensibus quaererent. Quodque addis, «peccata putere, non verba, mendacium, calumniam, detractionem, falsum testimonium, et universa convicia, et Os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11),» monesque «ne ille fetor nares meas penetret,» crederem dicenti, nisi facta contraria deprehenderem, quasi si fullo et coriarius moneant pigmentarium, ut naribus obturatis, tabernas suas praetereat. Faciam ergo, quod praecipis, claudam nares meas, ne veritatis et benedictionum tuarum suavissimo odore crucientur.
Dialogus Adversus Pelagianos
LIBER PRIMUS
33. Esse peccata ignorantiae.—C. Obsecro te, nonne legisti: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28)? Non ergo solus aspectus et incentiva vitiorum reputantur in peccatum; sed ea quibus attribuimus assensum. Aut enim vitare possumus malam cogitationem, et consequenter possumus carere peccato; aut si vitare non possumus, non reputatur in peccatum, quod caveri non potest. A. Callide quidem argumentaris, sed non intelligis argumentationem tuam contra sacras Scripturas facere. Volunt enim eloquia Scripturarum etiam ignorantiam habere peccatum: unde et Job (Job. I) offert hostias pro filiis suis, ne forte per ignorantiam in cogitatione peccaverint. Et qui ligna caedit, si securi ac ferro fugiente de ligno, homo fuerit occisus, pergere jubetur (Deut. XIX) ad urbem fugitivorum et tamdiu ibi esse, quamdiu Sacerdos maximus moriatur, id est, redimatur sanguine Salvatoris, aut in domo baptismatis, aut in poenitentia, quae imitatur baptismatis gratiam per ineffabilem clementiam Salvatoris, qui non vult perire quemquam, nec delectatur mortibus peccatorum, sed ut convertantur et vivant (Ezech. XVIII). C. Rogo quae est ista justitia, ut in peccato tenear erroris, cujus reatum non habet conscientia? Nescio me peccasse, et ejus rei quam nescio, poenas luo? Et quid plus faciam, si sponte peccavero? A. A me sententiae et dispositionis Dei causas requiris? Respondet stultae interrogationi tuae liber Sapientiae: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Et alibi: Noli esse sapiens multum, et noli argumentari plus quam oporteat (Eccles. VII, 17). Et in eodem loco: In sapientia et in simplicitate cordis quaerite Deum (Sap. I, 1). Ac ne forte huic volumini contradicas, audi Apostolum, Evangelica clangentem tuba: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34)? Istae sunt quaestiones, de quibus et in alio loco scribit: Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quoniam lites generant (II Tim. II, 2, 3). Et Ecclesiastes (de quo certe libro nulla est ambiguitas), Dixi, inquit, sapiens efficiar, et ipsa longe facta est a me. Profunda profunditas, quis eam inveniet (Eccles. VII, 24, 25)? A me quaeris, quare figulus aliud vas fecerit in honorem, aliud in contumeliam, et non vis acquiescere Paulo, pro suo Domino respondenti: O homo! tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)?
LIBER SECUNDUS
30. Causas divinae voluntatis noscimus.—Daniel propheta loquitur ad Nabuchodonosor, quod dominetur excelsus regno hominum, et det illud cuicumque voluerit, et extremum atque projectum constituat super illud. Interroga eum qua causa ultimum atque despectum constituat in regem, et faciat quod voluerit: et discute, utrum ipsius voluntas justa sit, de quo scriptum est: Qui suscitat de terra humilem, et ae stercore elevat pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Psal. CXII, 7, 8). An forsitan juxta te absque judicio atque justitia gloriam quaerit, auramque popularem, ut humiles erigat in regnum et potentes humilitate commutet? Audi Prophetam dicentem: Omnes habitatores terrae, quasi nihil reputati sunt apud eum (Isai. XL, 17). Fecit enim quodcumque voluit in coelo et in terra, et nemo est, qui resistat voluntati ejus, aut possit dicere, quare hoc fecisti, cujus sunt omnia opera in veritate, et viae illius justitia, et superbientes potest ipse humiliare. Antiochus Epiphanes rex crudelissimus subvertit altare, ipsamque justitiam fecit conculcari, quia concessum erat a Domino; causasque reddit, propter peccata plurima (II Macch. V). Ergo non fecit quod ipse tantum voluit, sed quod propter peccata populi concessit Dominus. Denique sequitur, quod non ex propria fecerit fortitudine, sed ex ejus imperio qui praecepit ut fieret. Illud autem quod in oratione sua loquitur: Peccavimus, inique egimus, injuste gessimus et recessimus a mandatis et justitiis tuis (Dan. III, 29), et caetera hujuscemodi, soletis dicere, quod et David, et Daniel, et omnes prophetae, non pro se, qui sancti erant, sed ex persona populi sunt locuti. Adversum quam opinionem ipse respondebit, et dicet: Cum adhuc orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi Israel (Dan. IX, 20). Vides ergo quod tam pro peccatis suis, quam pro peccatis populi, Dominum sit deprecatus, et effuderit deprecationes suas in conspectu Domini Dei sui. Vis iterum nosse, quando peccatum et iniquitas finiatur? Quamquam diversa sit auctorum interpretatio, audi eumdem Prophetam: Septuaginta hebdomadae completae sunt super populum tuum, et super civitatem tuam sanctam, ut compleantur iniquitates, et finem accipiat peccatum, ut dispereat iniquitas, et reveletur justitia sempiterna (Dan. II, 4). Quamdiu ergo ille finis adveniat, et corruptivum hoc atque mortale incorruptione et immortalitate mutetur, necesse est, nos subjacere peccato, non naturae et conditionis, ut tu calumniaris, vitio, sed fragilitate, et commutatione voluntatis humanae, quae per momenta variatur: quia Deus solus est immutabilis. Quaeris ubi Abel, ubi Enoch, ubi Jesus filius Nave, ubi Elisaeus, caeterique sanctorum peccaverint. Non est necesse nodum in scirpo quaerere: utinam possem et manifesta reticere peccata. Si vis a me verum audire, nescio. Nihil, inquit, mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum. Homo videt in facie, Deus in corde (I Cor. IV, 4). Apud ejus conscientiam atque conspectum nullus justificatur (II Reg. XVI, 7). Unde et Paulus loquitur confidenter: Omnes peccaverunt, et indigent gloria Dei (Rom. III, 23); et: Conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur (Rom. XI, 32), et caetera quae saepe replicavimus .
Commentarius in Ecclesiasten
CAPUT VIII
[...] Ego os regis custodio, et loquelam juramenti Dei. Ne festines a facie ejus abire, et ne stes in verbo malo, quoniam omne quod voluerit, faciet. Sicut dixerit (Al. dicet) rex, potestatem habens: et quis dicet ei, Quid facis? Videtur quidem praecipere juxta Apostolum, regibus et potestatibus obsequium (Ad Titum, III, 1), maxime Septuaginta Interpretibus imperativo modo dicentibus: Os regis custodi; sed ego puto de illo rege nunc dici, de quo David ait: Domine, in virtute tua laetabitur rex (Psal. XX, 1). Et in alio loco, ut Patris et Filii unum regnum significet (( Al. significetur)), Scriptura commemorat: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 1). Non enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Qui rex Filius Dei, Patris regis est Filius. Hujus itaque (( Al. utique)) custodienda praecepta sunt, hujus voluntas patranda. Et hoc est, quod in Tobiae libro scribitur: Mysterium regis abscondere bonum est (Tob. XII, 7). Et praecipue monet, ne tractemus, quare Deus unumquodque praeceperit, sed quodcumque viderit esse mandatum, hoc pia mens hominis implere festinet. Et in lege Domini erit voluntas ejus. Quia vero Septuaginta aliter transtulerunt, dicentes: Et de juramento et de verbo Dei ne festines a facie ejus ambulare: sciendum juramentum Dei in divinis voluminibus esse conscriptum. Hoc itaque juramentum, de Dei verbo sacrum et arcanum, non debemus quibuscumque narrare, et proferre in medium, et citam de eo ferre sententiam. Neque, ut Moyses, festines videre faciem Dei, sed tamdiu sustine, donec ipse pertranseat, et tantum ejus posteriora conspicias. Necnon et illud quod sequitur: Ne stes in verbo malo, et caetera, super eo intelligamus, qui haereseos errore praeventus est: vel super illo, qui cum Ecclesiae fidem habeat, tamen peccatis vincitur, ut sit infidelis. Ne perseveres in detractione, nec in turpiloquio, luxu (( Al. luxuria)) avaritia, libidine. Quod si perseveraveris, rex vitiorum atque peccati diabolus operabitur perditionem in te, et faciet quodcumque voluerit.
CAPUT IX
[...] Dato nobis itaque praecepto, quod dicit: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus ministrabit tibi eam (Eccli. I, 33): servemus mandata, et panem et vinum spiritualia invenire poterimus. Qui autem mandata non servat, et in panis et vini abundantia gloriatur, dicitur ei per Isaiam: Ne dicas etiam cognosco eam: neque cognovisti, neque scis, neque a principio aperui tibi aures. Scio enim quia contemnens contemnes ((Al. contemnis, Graec. ἀθετήσεις)) (Isai. XLVIII, 8, sec. LXX). Porro quod in Septuaginta Interpretibus dicitur: Veni, comede in laetitia panem tuum : ejus Ecclesiastae vox est, qui in Evangelio loquitur: Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Et in Proverbiis: Venite, comedite panes meos, et bibite vinum meum (Prov. IX, 5). In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non desit. Habeto, inquit, corpus mundum, et esto misericors. Vel ita: Non sit tempus in quo candida non habeas vestimenta, cave ne quando pollutis vestibus induaris. Populus quippe peccator in vestibus fuscis luxisse describitur. Tu autem induere lucem, et non maledictionem, quae super Judam scripta est: Induatur maledictione, sicut vestimentum (Psal. CVIII, 18). Induere viscera misericordiae, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae (( Al. sapientiae)) (Coloss. III). Et cum exspoliatus fueris veterem hominem cum operibus ejus, induere novum, qui renovatur de die in diem. Quod autem ait: Et oleum de capite tuo non desit: sciendum naturam hanc esse olei, ut et lumen alat, et fessorum solvat laborem. Est oleum spirituale, oleum exsultationis, de quo scribitur: Propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLV, 8). Hoc oleo vultus noster exhilarandus est. Hoc jejunantis ungendum caput, quod peccatores habere non possunt, quibus dicitur: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas (Isai. I, 6). Habent enim oleum contrarium, quod vir justus detestatur, dicens: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CIV, 5). Hoc oleum haeretici habent, et eo cupiunt deceptorum capita perfundere.
CAPUT X
[...] Qui fodit foveam, in ipsam incidet, et qui dissipat sepem, mordebit eum serpens. Ex parte simplex et ex parte mysticus intellectus est. Siquidem et alibi ipse Salomon ait: Qui statuet laqueum, capietur in illo (Eccli. XXVII, 29). Et in psalmo septimo: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Sepis autem maceriaeque convulsio, Ecclesiastica dogmata sunt, et institutio ab Apostolis Prophetisque fundata, quae qui dissolverit, et voluerit praeterire, in eo ipso quo negligit, a serpente percutitur. De quo serpente et in Amos scriptum est: Si descenderit in infernum, mandabo serpenti, et mordebit eos ((Al. eum)). (Amos IX, 3) .
Commentaria in Isaiam prophetam
LIBER PRIMUS
CAPUT I
VERS. 24. Propter hoc ait Dominus exercituum, fortis Israel: Pro fortis Israel, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX, nescio quid volentes posuerunt: Vae fortes Israel; quod nos sic edisserere possumus, ut dicamus, principes quoque corripi, atque robustos, de quibus scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7); et: Cui plus datur, plus exigetur ab eo (Luc. XII, 48). Abutimurque hoc testimonio, si quando opus fuerit adversum Ecclesiae principes, qui suam destruunt operibus dignitatem.
LIBER SECUNDUS
CAPUT III
VERS. 1. Ecce enim dominator Dominus exercituum auferet ab Jerusalem, et ab Juda validum, et fortem: omne robur panis, et omne robur aquae. Hucusque de judicio dici putant. Quod sequitur, de captivitate ventura; quam alii ad Babylonios, alii referunt ad Romanos. Sed melius est, ut supra diximus, cuncta referri ad Dominicam passionem. Post interfectionem quippe illius, omnes gratiae et donationes sublatae sunt a Judaeis: secundum quod in Evangelio scriptum est: Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam (Matth. XI, 13). Et est ordo: Quoniam noluistis cessare ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, qui excelsus reputatus est: sed econtrario fudistis sanguinem justi, et cogitastis consilium pessimum, dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis (Sap. II, 12); ideo fructum adinventionum vestrarum comedetis. Nihil apud Judaeos post Passionem Domini forte, nihil validum est: sed omnia infirma et languida. Nec aliquis potest apud eos dicere: Omnia possum in eo, qui me confortat (Phil. IV, 13), Christo Jesu Domino nostro. Et quia juxta LXX legimus validum et validam; valido illud possumus coaptare: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Porro validae: Volo, inquit, omnes vos virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Fortitudo autem panis, et fortitudo aquae, pro omni cibo, et potu accipitur. Legimus quod Moses fuerit in monte Sinai, et quadraginta diebus panem non comederit, et aquam non biberit (Exod. XXXIV). Illud quoque quod ad Adam dicitur: In sudore vultus tui comedes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es (Gen. III, 19), similiter audiendum. Nec non quod a Salvatore dicitur: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur per os Dei (Matth. IV, 4). Fortitudo igitur panis auferetur ab eis: ille qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Et fortitudo aquae, de qua idem Dominus loquebatur: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13). De hujusmodi panibus et in Proverbiis legimus: Aperi oculos tuos, et replere panibus (Prov. XX, 13). Habent Judaei panem, sed absque fortitudine; habent aquas, sed absque robore. Legunt enim Scripturas, sed non intelligunt. tenent membranas, et Christum, qui in membranis scriptus est, perdiderunt (I Cor. III). Lacte enim aluntur, quasi parvuli, et non solido cibo. Et quia fortitudinem perdiderunt, et infirmi sunt, propterea olera comedunt. Athletarum autem solidus cibus est, qui et vitam sustentat humanam, et viventibus praebet fortitudinem (Rom. XIV). De istiusmodi pane et aqua, quod auferantur a Judaeis, etiam alius Propheta testatur, dicens: Ecce dies veniet, dicit Dominus, et emittam famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi sermones Domini (Amos VIII, 11).
VERS. 2. Fortem et virum bellatorem, judicem et Prophetam, et hariolum, et senem. Pro forti, quod solum est in Hebraeo, duo simul LXX transtulerunt, gigantem et fortem, eumdem volentes gigantem esse, quem fortem. De forti supra dictum est. Gigantem autem in bonam partem, hoc est, de Domino Salvatore, in octavo decimo psalmo legimus: Exultavit ut gigas ad currendam viam suam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum illius (Psal. XVIII, 8). Sin autem legerimus, Nemrod gigantem (Gen. X), qui fuit venator coram Domino, et gigantes (Gen. VI), propter quos venit diluvium super terram, in contrariam partem accipiendi sunt. Virum quoque bellatorem juxta historiam sic intelligimus, quod capti sint, et usque hodie serviant, et non deposuerint servitutis jugum. Sed ne judices quidem habeant proprios, Romanisque subjiciantur judicibus: in tantum ut de principibus eorum, qui esse videntur in populo, Romani principes judicent. Sed et hoc dicendum, quod nullus sit apud eos bellator in lege, habens scientiam judicandi: sed omnia vana sint, et caduca, et plena stultitiae. De Propheta autem, quod apud eos esse cessaverit, nulli dubium est. Quaerimus juxta Hebraicum, quomodo interpretemur hariolum, quem omnes interpretati sunt divinum: exceptis LXX, qui pro hoc conjectorem transtulerunt. Et dicendum quod saepe etiam per hariolos futura dicantur, sicut in Balaam divino legimus, et in divinis quinque urbium Palaestinarum, Gazae et Ascalonis, Geth, et Accaronis, et Azoti, qui dant consilium quomodo arca Domini remittatur (I Reg. VI). Et est sensus: Et vera et falsa a Judaeis pariter auferentur. Senem quoque, quem LXX presbyterum transtulerunt, intelligit (( Al. intelliget)) ablatum a Judaeis, qui scierit in Scripturis sanctis presbyteros merito et sapientia eligi, non aetate. Neque enim apud Judaeos senes esse cessarunt, quos usque ad decrepitam senectutem saepe venire conspicimus. Et inveteratos dierum malorum duos presbyteros juxta Theodotionem in Danielis principio legimus (Dan. XIII). Nam et Mosi praecipitur, ut eligat presbyteros, quos scit esse presbyteros (Exod. XVIII). Et apostolus Paulus, qualis presbyter eligi debeat, plenissime scribit ad Timotheum (I Tim. V). Unde et in Proverbiis dicitur: Gloria senum canities (Prov. XX, 29). Quae est ista canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est (Sap. IV, 8). Cumque nongentos, et eo amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legamus (Gen. XXIV), nullus alius prius appellatus est presbyter, id est, senex, nisi Abraham, qui multo paucioribus annis vixisse convincitur. Unde scribit et Joannes post pueros et juvenes, etiam ad senes, dicens, Scripsi vobis, patres, quia cognovistis eum, qui a principio est (I Joan. II, 13). Et Roboam filius Salomonis ideo perdidit regnum, quia noluit audire presbyteros (III Reg. XII).
VERS. 3. [...] Et honorabilem vultu, et consiliarium. Pro duobus, id est, honorabili vultu, et consiliario, LXX unum virum admirabilem consiliarium transtulerunt. Inter caeteras gratias etiam hoc Dominus auferet a Judaea, ut nullum habeant consiliarium: sed faciant cuncta absque consilio. Et Graeci poetae laudabilis illa et admiranda sententia est: «Primum esse beatum, qui per se sapiat; secundum, qui sapientem audiat.» Qui autem utroque careat, hunc inutilem esse, tam sibi, quam omnibus. Unde et illud in nostris libris legimus: «Amici tibi sint plurimi, consiliarius autem unus de mille» (Sir. VI, 6). Et iterum: Cum consilio omnia age (Prov. XIII, 10): et dabit tibi prudentia admirabilem consiliarium. Senatus quoque consulta dicuntur, et principes quondam Romani, consules appellati sunt, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio. Et nos habemus in Ecclesia senatum nostrum, coetum presbyterorum. Cum ergo inter caetera etiam senes Judaea perdiderit, quomodo poterit habere consilium, quod proprie seniorum est?
VERS. 7. Et respondebit in die illa, dicens, non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum; nolite constituere me principem populi. Pro medico, Symmachus et LXX transtulerunt, principem: Theodotio, ἐπιδεσμεύοντα qui liget vulnera, et provideat sanitati: Respondebit, in Hebraeo non habetur, sed de LXX additum est. In Hebraeo enim his quae supra scripta sunt jungitur: In illa die dicet, non sum medicus, et reliqua. Is autem dicet, qui princeps fuerit electus. Et sicut populus qui eum quem, comparatione sui locupletiorem intelligit, principem habere desiderat, sic qui eligitur considerans paupertatem, et imbecillitatem suam, indignum se esse delato honore testatur, nec posse mederi vitiis, id est, curare languentes, esurientibus cibum tribuere, vestire nudos, qui ipse se sustentare vix valeat. Ergo non statim multitudinis acquiescamus judicio, sed electi in principatum, noverimus mensuram nostram, et humiliemur sub potenti manu Dei: quia Deus superbis resistens, humilibus dat gratiam (I Petr. V). Quanti panem non habentes, et vestimentum, cum ipsi esuriant et nudi sint, nec habeant spirituales cibos, neque Christi tunicam integram reservarint, aliis et alimoniam et vestimenta promittunt, et pleni vulneribus, medicos esse se jactant; nec servant illud Mosaicum: Provide alium quem mittas: aliudque mandatum: Ne quaeras judex fieri: ne forte non possis auferre iniquitates (Eccl. VII, 6). Solus Jesus omnes languores sanat, et infirmitates, de quo scriptum est: Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum (Psal. CXLVI, 3).
VERS. 13. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant, sive conturbant. Scribas et Pharisaeos exactores appellaverat, non magistros; et supra illusores, qui propter munera, quae excaecant oculos etiam sapientium, non solum peccatores in populo non corripiebant, sed pro divitiis atque compendiis efferebant laudibus: beatos vocantes, et columnas domus Dei, et caetera quae solent adulatores dicere. Ille est ergo doctor Ecclesiasticus, qui lacrymas, non risum, movet, qui corripit peccatores, qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem: nec praevenit sententiam judicis sui, dicente Scriptura sancta (Sir. XI, 30): Ne beatum dicas quemquam hominem ante mortem. Sed et in alio loco legimus (Prov. XXVII, 14); Qui benedicit amico mane grandi voce, a maledicente nihil differt. Unde spernentes hominum judicia, nec laudibus eorum extollamur, nec obtrectationibus contristemur: sed ingrediamur rectam viam, et tritas a sanctis prophetis semitas: audiamusque Jeremiam prophetam dicentem: State in viis, et videte: et interrogate semitas Domini sempiternas, quae sit via bona: et ambulate in ea (Jer. VI, 16). Quod si quando erraverimus, et quasi homines perverso itinere perrexerimus, Domini per Ezechiel exspectemus promissa dicentis: Dabo eis viam alteram, et cor aliud (Ezech. XXXVI). Exactores autem perverterunt atque turbaverunt viam Domini: ut habentes clavem scientiae, nec ipsi intrarent, nec populum intrare paterentur; sed facerent eos perdere viam veritatis, quae loquitur in Evangelio: Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV, 6).
LIBER TERTIUS
CAPUT VI
VERS. 5. Et dixi: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habitabo, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. Et Abraham postquam vidit Dominum, et audivit vocem ejus, terram et cinerem esse se dicit (Genes. XVIII) et Isaias juxta LXX Interpretes compunctum se esse testatur, non ob alia crimina, sed quia labia haberet immunda. Felix conscientia, quae tantum in sermone peccavit, non suo vitio, sed societate populi habentis polluta labia, cum quo loqui saepissime cogebatur. Ex quo ostenditur noxium esse, vivere cum peccatoribus: Qui enim tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccl. XIII, 1). Sed quia in Hebraeo legimus: Vae mihi, quia tacui, plangit se Propheta, quia non fuerit dignus laudare Dominum Sabaoth, cum Seraphim, quos Angelicas fortitudines intelligimus. Non fuit autem ausus laudare Dominum: quia labia habebat immunda. Et propterea labia habebat immunda, quia cum peccatore populo versabatur. Vel certe ita intelligendum: Quia tacui, et non audacter Oziam impium regem corripui, ideo labia mea immunda sunt, et laudes Domini cum Angelis cantare non audeo, ne mihi dicatur: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16)? Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccl. XV, 9). Hoc autem dicimus, non quod Isaiam talem fuisse doceamus; sed quod ipse pro humilitate, et immundis tantum labiis, iudignum se Dei laude fateatur.
LIBER QUINTUS
CAPUT XIV
VERS. 2. Adjungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Jacob, et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum, et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. Multos de diversis gentibus cum populo Judaeorum Jerosolymam venisse conjicimus, credentes Deo Israel, et errorum idola relinquentes. Quod autem reducti sint ad litteras regis, et acceperint munera et impensas Templi, nulla dubitatio est. In hoc solum arctari videtur intelligentia, quomodo possederit Israel in terra Domini victores quondam suos, et subjecerint exactores, servosque eos habuerint et ancillas. Nisi forte synecdochicῶs totum intelligamus ex parte: quod tantae postea felicitatis fuerint, ut de diversis quoque per circuitum gentibus sibi servorum et ancillarum familias compararint. Potest et in Assueri temporibus intelligi (Esther IX), quando occiso Holoferne hostilis ab Israel est caesus exercitus (Judith XIII). Quod haereo litterae, et in more serpentis terram comedo, tuae est voluntatis, qui historicam tantum interpretationem audire voluisti.
LIBER SEPTIMUS
CAPUT XXIII
VERS. 12. Dominus Sabaoth praecepit de Chanaan perdere robur ejus, et dicent: nequaquam adjicietis injuriam facere et iniquitatem virgini filiae Sidonis. Tyrum et Sidonem esse in terra Chanaan, et supra ostendimus, Evangelii testimonium proponentes, in quo legitur, Chananaeam mulierem sive Syrophoenissam exisse de finibus Tyri et Sidonis, et occurrisse Domino Salvatori. Omnis autem anima quae in saeculi fluctibus posita est, et circumfertur omni vento doctrinae, Chanaan appellanda est, quae interpretatur quasi fluctuatio, sive commotio. Unde, et ad senem adulterum dicitur: Semen Chanaan et non Juda, species decepit te (Dan. XIII, 56). Prodest igitur Tyro et ejus angustiis robur perire Chananaeum, ut dicatur habitatoribus ejus quod ultra non valeant injurias facere, et opprimere per iniquitatem virginem filiam Sidonis. Quicumque a diabolo capitur in diversorum perturbatione vitiorum, et traditur in contumelias ignominiae, ut polluat corpus voluptatibus, et turpitudine, iste filius vel filia est Sidonis: Et hoc sciendum quod sabaoth in Hebraico non habetur, et econtrario virgo de Hebraico addita sit.
LIBER OCTAVUS
CAPUT XXIV
VERS. 21. [...] Est tamen sciendum, quod judicium Dei humana non possit scire fragilitas, nec de poenarum magnitudine atque mensura ferre sententiam, quae Domini arbitrio derelicta est. Tunc erubescet luna, et confundetur sol, juxta illud quod Apostolus ait: Etenim creatura ipsa congemiscit et parturit (Rom. VIII, 22), cernens homines qui suo fruebantur lumine, nihil dignum Dei bonitate fecisse, qui solem suum oriri facit super justos et injustos (Matth. V). Quomodo si dispensator et villicus, veniente Domino, cernat familiam variis subjici cruciatibus, et nequaquam sua implesse praecepta. De hoc eodem loco plenius Salvator in Evangelio docet: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, quando apparuerit signum Filii hominis in coelo, et planxerint se omnes tribus terrae, et viderint Filium hominis venientem cum nubibus coeli, in virtute et gloria multa (Matth. XXIV, 29, 30). Didicimus subversionem terrae, visitationem militiae coeli, congregationem regum et principum in unum fascem, et detrusionem in lacum, et custodiam carceris, et clausorum post longum tempus visitationem, ruborem lunae et confusionem solis. Post haec omnia regnabit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem coelesti, de qua et in Epistola scribitur ad Hebraeos: Et in conspectu senum suorum gloriabitur (Hebr. XII). Qualis senex fuit Abraham, qui mortuus est in senectute bona, et appositus est ad patres suos (Gen. XXV). Quales jubetur et Moyses presbyteros eligere, quos scit esse presbyteros (Num. XI): cani enim hominis sapientia ejus (Sap. IV, 8), qui imitantur vetustum dierum, cujus caesaries describitur candida, ut aetatis longitudo monstretur (Dan. VII, 9). Potest hoc et de ecclesiastico gradu intelligi, si tamen non destruant operibus dignitatem.
CAPUT XXVI
VERS. 2-4. [...] Post sermonem Dei, respondit populus Hebraice «Jeser Samuch» (יצר סמך), quod Aquila et Symmachus similiter transtulerunt, πλᾶσμα ἐπηρεισμένον, hoc est, error noster ablatus est, sive cogitatio nostra firmata est, quae prius inter te et idola fluctuabat, ut nequaquam circumferamur omni vento doctrinae, sed in te Dominum Salvatorem tota mente credamus. Pro quo nos ut sensus manifestior fieret, transtulimus, vetus error abiit. Et quia cogitatio nostra firmata est, propterea servabis nobis pacem, quam Apostolis pollicitus es, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27); et non solum semel, sed secundo, ut secura sit retributio quae duplici sermone promittitur, juxta quod et Apostolus loquebatur: Gaudete, iterum dico gaudete (Philipp. IV, 4). Hoc autem ille consequitur, de quo in Levitico dicitur: Homo, homo, filiorum Israel (Levit. XVII). Et in Numerorum libro: Vir, vir, cujus uxor cubile macularit (Num. V, 12): ut duplex homo et duplex vir, pacem duplicem consequantur. Meremur autem, inquiunt, pacem, quia in te tota mente confidimus. Post populi verba et responsionem Domini, et rursum vocem populi Propheta loquitur ad credentes: Sperastis, vel sperate in Domino, in saeculis sempiternis, et caetera quae sequuntur. Juxta LXX, ille ingreditur portas Domini, qui custodit justitiam in bonis operibus, et servat sive amplectitur veritatem in fidei veritate, ut per bona opera et fidem perveniat ad pacem, quae omnem sensum exsuperat, et ipsam pacem mereatur accipere; quia credidit in Deum qui aeternis bonorum operum retributor est (Philipp. IV). Unde et in alio loco scribitur: Desiderasti sapientiam, serva mandata, et Dominus tribuet tibi eam (Sir. I, 33).
LIBER NONUS
CAPUT XVIII
VERS. 23 seqq. [...] Gith et cyminum, id est, omnes gentes quae non receperunt ejus notitiam, nec Legis habuere praecepta, virga emendat et baculo: frumentum autem, id est, populum Judaeorum magnis torquebit suppliciis. Cui enim plus creditur, plus exigetur ab eo. Et servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non fecerit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47); et in alio loco scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Verumtamen non eos torquebit in perpetuum. Aliud enim est esse impium, aliud peccatorem. Quod nos de gentibus et Judaeis interpretati sumus, alii exponunt super populo et Sacerdotibus, quod vulgus indoctum in die judicii quasi gith et cyminum corripiatur virga et baculo; sacerdotes autem qui habuerunt clavem scientiae, magnis suppliciis torqueantur: et hoc Domini fiat judicio, qui ostendit in cunctis mirabile consilium suum et justitiae veritatem, ut qui plus acceperunt, plus exigatur ab eis.
CAPUT XXIX
VERS. 15, 16. [...] Adversum eosdem de quibus supra dixerat, perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo, sive ut propheta scribit, abscondam: nunc etiam Dei sermo dirigitur, qui sapientes sunt in semetipsis, et in conspectu suo prudentes. De quibus rectissime illud intelligi potest: Defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII); cum scriptum sit de Dei sapientia: Si enim quis perfectus fuerit in filiis hominum absque tua sapientia, in nihil reputabitur (Sap. IX, 6). Qui idcirco arbitrantur Deum sua nescire consilia, quia in tenebris sunt opera eorum, et dicunt: Quis videt nos? et quis novi nos? Haec autem dicunt et sapientes hujus saeculi, et haereticorum magistri, et Judaeorum Pharisaei, quod nullus eos intelligat; non recordantes ejus quod ad Deum dicitur: Tenebrae non obscurabuntur a te: et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12). Et: Sicut tenebrae ejus, ita et lux ejus (Gen. III).
LIBER DECIMUS QUARTUS
PRÆFATIO
Dominus qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt (( Al. fumabunt)) (Psal. CIII), qui loquitur in Deuteronomii cantico: Ego occidam, et ego vivificabo: percutiam et ego sanabo (Deut. XXXII, 39), frequentibus morbis meam quoque terram fecit contremiscere, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Et oblitum conditionis humanae, crebro admonet, ut hominem et senem, et jamjamque moriturum esse me noverim. De quo scribitur: Quid gloriatur terra et cinis (Eccli. X, 9)? Unde qui me subito languore percusserat, incredibili velocitate sanavit: ut terreret potius, quam affligeret, et emendaret magis quam verberaret. Itaque sciens cujus sit omne quod vivo, et quod idcirco forsitan mea dormitio differatur, ut coeptum in Prophetas opus expleam, totum me huic trado studio, et quasi in quadam specula constitutus, mundi hujus turbines atque naufragia, non absque gemitu et dolore contemplor; nequaquam praesentia cogitans, sed futura: nec hominum famam atque rumusculos, sed Dei judicium pertremiscens. Tuque, Virgo Christi Eustochium, quae aegrotantem tuis orationibus adjuvisti, sanato (( Al. sanctam)) quoque imprecare gratiam Christi, ut eodem spiritu, quo Prophetae futura cecinerunt, possim in nubem eorum ingredi et caliginem, et Dei nosse sermonem, qui nequaquam carnis auribus, sed cordis auditur; et dicere cum Propheta: Dominus dat mihi linguam disciplinae, ut sciam quando oporteat me loqui. Quod testimonium quarti et decimi in Isaiam libri, quem nunc disserere cupio, principium est.
LIBER DECIMUS QUINTUS
CAPUT LVI
VERS. 4, 5. Quia haec dicit Dominus eunuchis: Si custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum: et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. LXX: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volo, et tenuerint testamentum meum, dabo eis in domo mea, et in muro meo locum nominatum, meliorem filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis et non deficiet. Duo proposuerat, proselytos et eunuchos. Prius loquitur de eunuchis, datque eis praecepta vivendi, et futurorum praemia pollicetur. Et post eos venit ad proselytos, illis quoque similia repromittens. Loquitur ergo eunuchis, qui desperatione dixerunt, Ecce ego lignum arens (Exod. XXIII), ne se putent subjacere maledicto, quod sterilibus dictum est: Maledictus sterilis qui non facit semen in Israel (Deut. VII). Si, inquit, custodierint sabbata mea, et de meis praeceptis elegerint ea quae volui, et non ea quae pro audientium imbecillitate concessi, et foedus meum sive testamentum omni retinuerint fide, dabo eis in domo mea, et in Templo meo, et in muris firmissimae civitatis meae locum, et nomen melius filiis et filiabus, quod nulla oblivione delebitur. Qui sint eunuchi supra diximus, qui solliciti sunt ad ea quae Dei sunt; quibus loquitur et Sapientia, quae titulo Salomonis inscribitur: Beata sterilis immaculata, quae non cognovit stratum in delicto, habebit fructum in visitatione animarum. Et eunuchus, qui non est operatus manu iniquitatem, neque cogitavit contra Dominum mala. Dabitur enim fidei ejus electa gratia, et pars in templo Domini delectabilis (Sap. III, 13, 14). Haec sterilis virginitate fecunda (( Al. fecundata)) est; hic eunuchus regno coelorum vim facit, et violenter diripit illud. Iste custos sabbatorum, ut numquam faciat opera nuptiarum (I Cor. VII). Iste elegit quae Dominus voluit, ut plus offerat quam praeceptum est: ut non indulgentiam Apostoli ejus, sed voluntatem consideret. Iste tenet foedus Domini sempiternum, ut non ad tempus vacet orationi, et iterum ad id ipsum revertatur, sed accepturum esse se noverit in domo Domini, quae est Ecclesia ejus, locum optimum. Multae enim mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV). Et qui eunuchus fuerit, ac fecerit universa quae scripta sunt, habebit in muris ejus locum optimum, ut scilicet turris Domini efficiatur, et in sacerdotali consistat gradu, et pro carnis filiis, multos habeat filios spirituales. Talem fuisse eunuchum, quem Jesus amavit plurimum, Evangelistam Joannem, Ecclesiasticae tradunt historiae, qui recubuit super pectus Jesu (Joan. XIII); qui Petro tardius ambulante, elatus virginitatis alis cucurrit ad Dominum (Joan. XX); qui in secreta divinae se nativitatis immergens, ausus est dicere, quod cuncta saecula nesciebant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 2). Facessat igitur omnis cavillatio Judaeorum, et risui praebere se cesset, aperiens semiviris regna coelorum, cum pudicitia non in debilitate sit corporis, sed in animi voluntate.
VERS. 10. [...] Si hoc de principibus dicitur Judaeorum, propter quos plebs Domini a bestiis devorata est, vitemus exempla pejorum, nec in ebriemur vino, in quo est luxuria, nec voluptatibus obruamur; nec muti ad loquendum, contra adversarios nostros rabidi canes simus; sed Dei potius quam nostras sequamur vias, et audiamus Scripturam monentem: Sapite de Domino in bonitate (Sap. I, 1). Et iterum: Intelligentia optima est his qui faciunt eam. Et si canes fuimus, non desperemus salutem, audientes verba Chananaeae dicentis ad Dominum: Etiam, Domine, nam et catelli comedunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 27). Ob quam causam misericordiam consecuta, audit a Domino: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Poterat enim dicere cum Propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri (Ps. CXVIII, 32). Et iterum: Deduc me in via recta.
LIBER DECIMUS SEXTUS
PRÆFATIO
Egregia disertissimi oratoris sententia est, Felices essent artes, si de illis soli artifices judicarent. Ac ne a profanis tantum sumere videar exemplum, nimirum hoc illud est quod aliis verbis Propheta demonstrat: «Beatus qui in aures loquitur audientium» (Sir. XXVI, 12).
VERS. 15. [...] Haec enim dicit Dominus excelsus atque sublimis, qui habitat in excelsis, et Sanctus in Sanctis, non loco, sed merito eorum in quibus habitat, quorum unus dicit in psalmo: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me (Psal. XXIX, 1) . Et iterum: Exaltare, Domine, qui judicas terram (Psal. XCIII, 2); non quo Deus humanis sermonibus elevetur, sed juxta illud quod alibi dicitur: Dominus mihi factus est in salutem (Psal. CXVII, 21), etiam humilibus excelsus fiat. Qui superbis resistit, et humilibus dat gratiam (Jac. IV): ut eos elevet et habitet in excelsis. Excelsus enim Dominus, et humilia prospicit (Psal. CXXXVII, 6). Et in Evangelio Angeli clamitant: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax (Luc. II, 14). Et rursum in Psalmis: Laudate Dominum de coelis: laudate eum in excelsis (Psal. CXLVIII, 1). Et non solum excelsus habitat in excelsis, sed et sanctus in sanctis. Qui dicit in alio loco: Sancti estote; quoniam ego sanctus sum (Levit. XI, 44). Et quomodo in perversam animam non ingreditur sapientia, neque habitat in corpore subdito peccatis (Sap. I, 4): sic sanctus in sanctis habitat; et ubicumque sordes fuerint, non potest habitare munditia, dicente sancto ad Dominum: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXI, 1). Unde et nos in oratione audemus dicere: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Et in secundo psalmo legimus: Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos (Psal. II, 4). Christus enim non in his habitat qui terreni sunt, sed in his qui supercoelestes, qui enarrant gloriam Domini, de quibus dicitur: Exaudiat eum de coelo sancto suo (Psal. XIX, 7). Et iterum: Coelum coeli Domino (Psal. XIII, 16): in quem sensum et Moyses famulus Dei pari voce consentit: Ecce Domini Dei tui coelum, et coelum coeli (Deut. X); quod utique non more Judaico debemus accipere, ut Deus ullo claudatur loco et in coelo tantum habitet, qui ubique diffusus est, et a quo omnia continentur: sed excelsa et coelos, Sanctos merito intelligamus atque Virtutes. Iste est enim qui habitat in coelo, de quo in Evangelio scriptum est: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Iste requiescit in sanctis et habitat in humilibus et in his qui contriti sunt spiritu. De quibus dicitur: Sacrificium Deo, spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 19). Ipse pusillanimis dat patientiam, ut in angustiis constituti, spe futurorum, tribulationem sustineant. Ipse dat vitam, utique his qui peccato mortui erant. De quo dicitur: Apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). Qui loquitur in Evangelio: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6).
LIBER DECIMUS SEPTIMUS
CAPUT LXIII
VERS. 8 seqq. [...] haberet praemium; sed illi credere noluerunt. Alioquin et de Joanne scriptum est: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit, ut praeberet testimonium luci, ut omnes crederent per eum (Joan. I, 6). Nec statim in culpa est, si plures credere noluerunt, sed voluntas venientis haec fuit, ut omnes crederent et salvarentur. Sin autem qui exasperaverit et afflixerit Spiritum sanctum, vel Sancti ejus, id est, Christi, Deum exasperat: ejusdem Spiritus sanctus cum Patre Filioque naturae est. Quamobrem Apostolus praecipit: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis (Ephes. IV, 30). Qui Spiritus sanctus recedit a corpore subdito peccatis: et in perversam animam non ingreditur sapientia (Sap. I, 4). Unde et David conscientia peccatorum, ne Spiritum sanctum perderet, precabatur dicens: Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13). Ut autem sciamus, omnem qui exasperat Spiritum sanctum, Deum offendere, et de amico inimicum et hostem fieri, Petrus apostolus significantius in Apostolorum Actibus loquitur: Quare convenit vobis mentiri Spiritui sancto? non estis hominibus mentiti, sed Deo (Act. V, 9). Iste est Spiritus sanctus, de quo in Evangelio Dominus dicebat: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego petam Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut sit vobiscum in sempiternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 15, 16). De quo et in Sapientia reperimus, quae nomine Salomonis scribitur: Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet dolum, et recedet a cogitationibus stultis (Sap. I, 5).
VERS. 15. [...] Coelum autem dicitur habitaculum sanctum, et domus gloriae ejus (Psal. XLIII), juxta illud: Coelum mihi thronus est: terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1); et in alio loco: Qui habitat in coelis, irridebit eos; et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Psal. CXII, 1). Non quo omnipotens Deus, qui tenet coelum palma et terram pugillo, ullo claudatur loco; sed quo quae sanctiora sunt, illius locus et habitaculum esse dicantur. Denique Salomon qui aedificavit domum Dei, ad eum precans loquitur: Coeli coelorum et terra non sufficiunt tibi (Sir. XVI, 18). Et in Oratione Dominica dicitur: Fiat voluntas tua sicut in coelo, ita et in terra (Matth. VI, 10). Ubicumque ergo fit voluntas Dei, illud est habitaculum ejus, et domus Dei. Quod autem sequitur, Ubi est zelus tuus et fortitudo tua? Illo testimonio disseramus, quod per Ezechiel ad Jerusalem dicit Deus, quae secuta fuerat amatores suos: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te (Ezech. XVI, 42). Et est sensus: Quia peccavimus et nos odisse coepisti, recessit a nobis zelus tuus, qui non recedit quando loquitur per Zachariam: Zelatus sum Sion et Jerusalem zelo magno (Zach. I, 14).
LIBER DECIMUS SEPTIMUS
CAPUT LXIV
VERS. 6. [...] Unde juxta sapientissimum Salomonem, omnis vir videtur sibi justus, cum in lege versatur: ad quos Dominus loquitur in Evangelio: Vos estis qui vosmetipsos justificatis coram hominibus (Luc. XVI, 15). Quod Paulus fugiens ait: Nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum (II Cor. IV, 4). Ex peccato autem Dei justitia, de qua idem Salomon loquitur: «Intelligite justitiam veram» (Sap. I, 1). Ergo est alia justitia quae non habet veritatem, et haec est vera justitia, de qua rursum in Evangelio dicitur: Beati qui esuriunt et siliunt justitiam (Matth. V, 6). Quam multi prophetae et justi desideraverunt videre, et non viderunt (Joann. VIII). Abraham autem vidit istam justitiam, et laetatus est, nequaquam sequens occidentem litteram, sed spiritum vivificantem. Nec mirum haec de hominibus dicere, cum astra quoque Dei justitiae comparata, non sint munda, et adversum Angelos suos perversum quid excogitaverit (Job. IV, XV). Si quis igitur post Evangelium Christi, et adventum filii Dei paedagogae Legis observat caeremonias, audiat populum confitentem, quod omnis illa justitia panno sordidissimo comparetur, cui et Esther diadema suum, quod erat regiae potestatis insigne, comparat, quod nequaquam voluntate, sed necessitate portabat: Tu scis necessitatem meam: quoniam detestor signum superbiae meae, quod est super caput meum in diebus ostensionis meae: abominor illud sicut pannum menstruum: nec porto in diebus quietis meae (Esther XIV, 16).
LIBER DECIMUS OCTAVUS
CAPUT LXV
VERS. 3. [...] Sacrificant quoque haeretici super lapides, quando errores suos et exquisita mendacia, dialectica nituntur arte firmare, et in quadrum exstruere: et γραμμικαῖς, ut aiunt, ἀνάγκαις, id est, secti in latere pulveris atque descripti lineis roborare. Quod autem in Septuaginta legitur: daemonibus qui non sunt, et in Hebraico non habetur, illo sensu accipiendum, quod juxta litteram, et juxta spiritum, nec daemonia subsistant, quia jam a Deo, qui vere est, exciderunt: nec sectae haereticorum quae nullam retinent veritatem, sed in umbrarum similitudinem transeunt atque intereunt. Unde et Esther loquitur ad Dominum: Ne tradas haereditatem tuam his qui non sunt (Esther XIV, 11). Et sanctus precatur in psalmo: Ignosce mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et ultra non subsistam (Psal. XXXVIII, 14). Qui enim dum in hoc vivit corpore, veniam peccatorum non fuerit consecutus, et sic de vita excesserit, Deo perit, et esse desistit, licet sibi subsistat in poenis.
VERS. 17. [...] Causa laetitiae et confessionis Dei veri est, quia aeterna angustiarum priorum succedet oblivio, ut nequaquam idolorum meminerint et erroris pristini, sed ad lucem de tenebris transeant, ut aeterna beatitudine perfruantur. Obliviscentur enim pristina mala, non oblivione memoriae, sed bonorum successione, juxta illud quod scriptum est: In die bona oblivio malorum (Sir. XI, 27). Et alibi: Afflictio horae oblivionem facit deliciarum (Ibid., 29): eo quod in angustiis constituti, nequaquam voluptatibus pristinis, juxta errorem, Epicuri animo perfruantur. Licet possit et hoc dici, quod in coelo novo, et in terra nova, omnis conversationis pristinae memoria deleatur: ne hoc ipsum pars malorum sit, prioris angustiae recordari. Coelum autem novum et terram novam, qui putant omnia interire quae cernimus, Evangelii interpretantur testimonio: Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35). Et Pauli apostoli: Quae enim videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18).
VERS. 20. [...] Qui enim parvus est juxta sententiam Salomonis, dignus est misericordia: Potentes autem potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). In quem sensum et Domini verba consentiunt: Servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47).
Commentaria in Jeremiam prophetam
LIBER III
CAPUT XII
VERS. 13. Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: haereditatem acceperunt, et non eis proderit. LXX: Seminastis triticum, et spinas messuistis: cleri eorum non proderunt eis. Meliora, inquit, exspectaverunt, et venerunt pessima: sperabant prospera, et adversa perpessi sunt: acceperunt a Domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit. Juxta Septuaginta vero, omnes haeretici quasi triticum seminant, et spinas metunt, exspectante Domino, ut facerent fructum, et non fecerunt judicium, sed clamorem. Dicitur autem hoc et Ecclesiasticis, qui verba Domini, et doctrinam ejus mala conversatione disperdunt. De quibus infertur: Cleri eorum non proderunt eis. Quid enim eos juvare poterit episcopi nomen et presbyteri, vel reliquus ordo Ecclesiasticus, cum magis graventur dignitatibus suis, et potentes potenter tormenta patiantur; et quando eis plus creditum fuerit, tanto plus requiratur ab eis (Sap. VI, 7).
LIBER IV
CAPUT XVIII
VERS. 18. Et dixerunt: Venite et cogitemus adversus Jeremiam cogitationes, non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite et percutiamus eum in lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus. Ista et tunc Judaeorum contra Jeremiam, sive Dominum Salvatorem, et hodie haereticorum contra servos ejus cogitatio est, ut calumnias struant, et sanctos viros accusatione praeveniant, nec cogitent quid illi veritatis loquantur, sed quid ipsi struant mendacii; jactant enim in sacerdotibus, et in sapientibus, et in pseudoprophetis suis legem et consilium Dei, et eloquium permanere, dicente Scriptura: In perversam animam non intrabit sapientia (Sap. I, 4).
CAPUT XX
VERS. 14. Maledicta dies, in qua natus sum, dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta. Maledictus vir (sive homo) qui annuntiavit patri meo dicens, natus est tibi filius masculus, et quasi gaudio laetificavit eum. Sit homo ille ut sunt civitates, quas subvertit Dominus, et non poenituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, qui non interfecit me a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva ejus conceptus aeternus. Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? Qui putant animas fuisse in coelestibus, et de meliori in pejorem statum praecipitatas, hoc et hujuscemodi utuntur testimoniis, quod scilicet melius fuerit in coelestibus, quam in terrenis commorari, et corpus humilitatis assumere: nova quaedam, immo jam vetera haereseos suae argumenta quaerentes. Nos vero legentes illud beati Job: Maledicta dies in qua natus sum, et nox illa in qua dixerunt, ecce masculus (Job. III, 3). Et: Maledictus homo qui annuntiavit patri meo, dicens, natus est tibi puer, huic testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse, quam vivere in suppliciis, juxta illud quod scriptum est: Mors viro requies, cui clausit Deus viam suam (Eccli. XXII, 11). Et iterum: Quare data est misero lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt (Job. III, 20)? Et in Evangelio simpliciter dictum legimus: Melius ei fuerat si natus non fuisset (Matth. XXVI, 24): non quod sit qui natus non fuerit; sed quod melius sit non esse, quam male esse. Aliud est enim omnino non esse, aliud cum sit, absque ulla intermissione cruciari, quomodo mortem quietam, vitae miseriae praeferimus. Unde et Amos diem appellat tenebrarum, diem afflictionis (Amos, V). Et Jacob eo quod vixerit in labore et angustia, dies vitae suae parvos et pessimos vocat (Gen. XLVII). Et Paulus apostolus dicit: Ut eriperet nos de praesenti seculo nequam (Galat. I, 4). Et iterum: Redimentes tempus quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16). Hebraei quintum mensem quo capta Jerusalem Templumque subversum est, nativitati Jeremiae supputant, inextricabilibus quibusdam et incredibilibus argumentis. Quod si probare potuerint, quomodo testimonium Job interpretari valeant, nescio: nisi forte et illum diem quadam praefiguratione, et vaticinio futurorum subversionis Templi autument. Quodque imprecatur similitudinem subversarum civitatum, de Sodoma et Gomorrha dici arbitror, et omne tempus in luctu, ut mane sit clamor et ululatus meridie. Quod autem infert: Qui me non interfecit in vulva, Deum significari putant. Ut esset, inquit, mihi conceptus aeternus, quae omnia dicuntur hyperbolice. Denique exponit causas cur mortem praeferat vitae, et omnino non esse, quam male esse, subjungens: Quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?
LIBER V
CAPUT XXIX
VERS. 1 seqq. [...] Deinde plantare hortos, sive pomaria, qualem et Dominus plantavit paradisum in Eden, et posuit in eo lignum vitae, de quo scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus (Prov. III, 18). Tertio accipere uxores, quarum una est sapientia, de qua scribit Salomon: Ama illam, et servabit te; et circumda illam, et exaltabit te (Prov. IV, 6). Et in alio loco: Hanc exquisivi sponsam accipere mihi, et amator factus sum decoris ejus (Sap. VIII, 2). Nec sufficit nobis una conjux sapientia, nisi habeamus et reliqua, fortitudinem, temperantiam, atque justitiam, ut plures ex eis generemus filios. Filias quoque nostras demus viris, ut et fidei veritas, quae interpretatur in filiis, bonis operibus copuletur, quae referuntur ad filias, et opera bona jungantur fidei sanitati: talesque filios generantes et filias, multiplicemur in numero, ut destruentes ea quae parvuli sunt, et in perfectum crescentes virum, audire mereamur: Scribo vobis, patres: quoniam agnovistis eum, qui ab initio est (I Joan. II, 13); et cum Apostolo dicamus liberis nostris: In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Quaeramus quoque pacem Ecclesiae, civitati, et terrae nostrae: ut ad eam redire mereamur, de qua Domini judicio translati sumus, ut habitaremus in confusionis errore. Si enim illa susceperit nos, habemus pacem. Simulque consideranda clementia Domini: orare praecepit pro inimicis nostris, et benefacere his qui persequuntur nos, ut non simus nostra tantum salute contenti, sed inimicorum quoque quaeramus salutem (Luc. VI).
VERS. 21 seqq. [...] Aiunt Hebraei hos esse presbyteros, qui fecerint stultitiam in Israel, et moechati sunt uxores civium suorum, quorum uni loquitur Daniel: Inveterate dierum malorum. Et alteri: Semen Channam, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. Sic faciebatis filiabus Israel, et illae metuentes loquebantur vobiscum; sed non filia Juda sustinuit iniquitatem vestram (Dan. XIII, 56, 57).
Commentaria in Ezechielem
LIBER PRIMUS
PRÆFATIO
Finitis in Isaiam decem et octo Explanationum voluminibus, ad Ezechiel, quod tibi, et sanctae memoriae matri tuae Paulae, o Virgo Christi Eustochium, saepe pollicitus sum, transire cupiebam, et extremam, ut dicitur, manum operi imponere prophetali: et ecce subito mors mihi Pammachii atque Marcellae, Romanae urbis obsidio, multorumque fratrum et sororum dormitio nuntiata est. Atque ita consternatus obstupui, ut nihil aliud diebus ac noctibus nisi de salute omnium cogitarem: meque in captivitate sanctorum putarem esse captivum, nec possem prius ora reserare, nisi aliquid certius discerem: dum inter spem et desperationem sollicitus pendeo, aliorumque malis me crucio. Postquam vero clarissimum terrarum omnium lumen exstinctum est, immo Romani imperii truncatum caput: et, ut verius dicam, in una Urbe totus orbis interiit, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est: concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis (Psal. XXXVIII, 4): nec putavi illam sententiam negligendam: Musica in luctu importuna narratio (Sir. XXII, 6). Verum quia et tu indesinenter hoc flagitas, et magno vulneri cicatrix paulatim obducitur: Scorpiusque inter Enceladum et Porphyrionem Trinacriae humo premitur, et Hydra multorum capitum contra nos 0017A aliquando sibilare cessavit: datumque tempus, quo non haereticorum respondere insidiis, sed Scripturarum expositioni incumbere debeamus, aggrediar Ezechiel prophetam, cujus difficultatem Hebraeorum probat traditio. Nam nisi quis apud eos aetatem sacerdotalis ministerii, id est, tricesimum annum impleverit, nec principia Geneseos, nec Canticum Canticorum, nec hujus voluminis exordium et finem legere permittitur, ut ad perfectam scientiam, et mysticos intellectus, plenum humanae naturae tempus accedat. Quod opus si per Domini misericordiam ad calcem usque perduxero, transibo ad Jeremiam, qui in Lamentationibus suis, sub typo Jerusalem quatuor plagas mundi, quadruplici plangit alphabeto.
LIBER SECUNDUS
CAPUT V
VERS. 8, 9. [...] Idcirco non per Angelos, neque per aliquos ministros, sed ipse ego faciam in te judicia mea videntibus cunctis quae ante non feci, et ultra non faciam. Dicens autem judicia, ostendit sententiae veritatem, ne ira mensuram poenarum videatur excedere. Nec fecit in ulla natione talia qualia fecit in Jerusalem: Quia servus qui novit voluntatem domini sui et non facit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 48). Potentesque potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7). Et similia, inquit, ultra non faciam. Pulchre dixit, similia non faciam. Multo enim post interfectionem Christi duriora facturus est. Aliud est enim coluisse interdum idola propter quae ante puniti sunt, et aliud Dei Filium trucidasse.
CAPUT VI
VERS. 9, 10. Quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua. Et displicebunt sibimet super malis, quae fecerant in universis abominationibus suis. Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. Multa de hoc capitulo a LXX praetermissa sunt, illudque mutatum, juravi cordi eorum fornicanti: pro quo nos posuimus: contrivi cor eorum fornicans. Juravit autem atque decrevit se facturum esse quae opere monstravit; sive contrivit fornicans cor et recedens a Deo, eorum de quibus per Osee Dominus loquitur: Spiritu fornicationis seducti sunt (Osee IV, 12). Et oculos fornicantes post idola, per quorum fenestras mors intrasse perhibetur. Quam ob causam et in Daniele duo presbyteri praeceperunt revelari Susannam, ut nudati corporis decore fruerentur (Dan. XIII, 32). Nec frustra locutus est Dominus, ut faceret malum vel mala, quando ad comminationem ejus agunt poenitentiam qui sententiae subjacebant. Sin autem cor durum sit et indomabile, ne per poenas quidem sentiens beneficia corrigentis, dicitur ad eos: Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non recepistis. (Jer. II, 30). Prodest autem et haereticis, ut conteratur cor eorum, thesaurus pessimus dogmatum perversorum, quia recessit a Domino, et fornicantes oculi post adinventiones suas. Qui cum Domini fuerint recordati, displicebunt sibi in universis abominationibus suis, et intelligentes verae fidei veritatem, scient quia ipse sit Dominus. Qui idcirco saepe infert tribulationem, quae patientibus perniciosa videtur et pessima, ut ad poenitudinem convertantur.
LIBER QUARTUS
CAPUT XVI
VERS. 3. Radix tua et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea. Magna fides, et grandis audacia prophetarum, unum hominem, totam urbem ignobilitatis arguere. Mirabilis Daniel, qui ad presbyterum delinquentem, et adulterio jungentem homicidium, puer ausus est dicere: Semen Chanaam, et non Juda, species decepit te (Dan. XIII, 56). Magnus et Isaias, qui clamat ad principes et ad populum Judaeorum: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, auribus percipite verba Domini, populus Gomorrhae (Isai. I, 10). Sed non minor Ezechiel, qui ad totam urbem loquitur confidenter: Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Chethaea, Quamquam et Stephanus primus martyr Evangelii, ad insanientem populum sit locutus (Act. VII, 51): Dura cervice, et incircumcisi corde, vos semper sancto Spiritui restitistis.
VERS. 10. [...] Et indui te subtilibus. LXX: Et circumdedi te trichapto. Pro quo Aquila florido, sive palpabili: Symmachus, indumento: Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit MESSE (מֶֽשִׁי). Cumque diligenter inquirerem, quid sibi vellet vocabulum trichapti, quod LXX transtulerunt; et a nullo Graecorum nec usum, nec etymologiam possem invenire sermonis: tandem didici a LXX esse compositum (rebus enim novis nova fingenda sunt nomina) quod tantae subtilitatis fuerit vestimentum, ut pilorum et capillorum tenuitatem habere credatur. Unde et ego volens tenuitatem exprimere vestimenti, pro trichapto, subtilibus transtuli, quod tenui stamine atque subtegmine textum erat. Et congrue illis, de quibus increpans dixerat: Incrassatum est cor populi hujus, et manducavit, et bibit Jacob, et saturatus est, et incrassatus, et calcitravit dilectus, et dereliquit Deum factorem suum (Deut. XXXII, 15) , nunc tenuitas vestium condonatur. Nam et in libro Sapientiae, qui a quibusdam Salomonis inscribitur, spiritus sapientiae unigenitus et multiplex, tenuis et mutabilis appellatur (Sap. VII, 22). Et manna de quo scriptum est. Panem angelorum manducavit homo (Ps. LXXVII, 25), tenuissimum in similitudinem pruinae, et sementis coriandri fuisse narratur (Exod. XVI). Possumus juxta interpretationem secundae editionis Aquilae, qui floridum interpretatus est, vestimentum, ubertatem terrae Judaeae per metaphoram intelligere, vel divini cultus pulchritudinem.
LIBER QUINTUS
CAPUT XVI
VERS. 59 et seqq. [...] Et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua. Sanctorum enim est aperire os juxta 189 Apostolum qui ait: Os meum ad vos patet, o Corinthii (II Cor. VI, 11): et Domini Salvatoris, qui aperiens os suum, docebat eos (Matth. V), dicens et in psalmo: Aperiam, inquit, in parabolis os meum (Psal. LXXVII, 2). Peccatori autem dicitur: Peccasti: quiesce (Genes. IV) . Et: Ut quid tu assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16) ? Et: Non est pulchra laudatio in ore peccatoris (Sir. XV, 9). Sanctusque meretur audire: Aperi os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX, 11) . Ex quo intelligimus, etiam cum per misericordiam Dei receperimus pristinam gloriam, immo acceperimus pactum Evangelii sempiternum, postquam placatus fuerit nobis Dominus in omnibus quae fecimus, memoriam praeteriti nos habere peccati, et semper os claudere, quia non ex operibus nostris, sed ex Dei gratia salvati sumus.
LIBER SEXTUS
CAPUT XVIII
VERS. 6 et seqq. [...] Crebro enim legimus in Regum et Paralipomenon libris: Verumtamen ab excelsis non recessit. Adhuc populus immolabat in excelsis, et adolebat incensum in sublimibus (III Reg. XV, 22; Paral. XX), hoc Scriptura significante, quod in montibus lucisque, idolis hostias immolaverint, et thura succenderint. Nos autem dicemus comedere eum in montibus, qui dicit cum Pharisaeo: Gratias ago tibi, Deus, quod non sum huic similis publicano: jejuno bis in sabbato: decimas do omnis substantiae meae (Luc. XVIII, 12), etc. Et e contrario Publicanus audiens eum, qui dixerat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XII, 29), percutiebat pectus suum manu, hoc est, pessimarum cogitationum thesaurum, et oculos ad coelum non audebat extollere. Sed et illud quod alibi dicitur: Majora te non requiras, et fortiora te non scruteris (Eccli. III, 22), omnes haereticos arguit in montibus comedere superbiae, et Ecclesiasticam despicere simplicitatem, et nescire de se scriptum: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6). Quarto loco ponitur, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel, pro quibus Septuaginta cogitationes transtulerunt. Idola autem, id est, simulacra quae de suo corde finxerunt, omnes haeretici faciunt, ad quae levant cordis oculos, qui falsitatem eorum atque mendacium putaverint veritatem. Domus autem Israel simulacra dicuntur, quae reperiuntur in Ecclesia; et per occasionem falsi nominis scientiae, simplices quosque seducunt, ut philosophorum dogmata introducant in domum Israel, eorum scilicet qui Deum mente conspiciunt. Quinto loco ponitur: et uxorem proximi sui non violaverit, sive contaminaverit, quod aperte adulterium quidem prohibet; sed ex eo quod additur, proximi sui, nisi omnis homo proximus intelligatur, videtur esse praeceptum, ut ab amicorum nos abstineamus uxoribus; inimicorum vero, et ignotorum conjuges libere polluamus. Proximus ergo omnis homo hominis accipiendus, juxta parabolam Evangelii, quae a Salvatore proponitur, cujusdam hominis qui Jericho (( Al. Hierichum)) descendens, a latronibus vulneratus est: quando interrogat Pharisaeus, quis fuerit proximus ejus, docens illum esse proximum, qui bene fecerit. Potest juxta mysticos intellectus uxor intelligi sancti viri, sapientia, dicente Salomone: Ama illam, et amplexabitur te: dilige illam, et custodiet te (Prov. IV, 6). Quam contaminare desiderat, qui aliorum benedicta reprehendit, et facibus accensus invidiae, sancta violat, casta corrumpit, pura contaminat. Sextum est: Et ad mulierem, sive uxorem menstruatam non accesserit. Per singulos menses, gravia atque torpentia mulierum corpora, immundi sanguinis effusione relevantur. Quo tempore si vir coierit cum muliere, dicuntur concepti foetus vitium seminis trahere: ita ut leprosi et elephantiaci ex hac conceptione nascantur, et foeda in utroque sexu corpora, parvitate (( Al. pravitate)) vel enormitate membrorum, sanies corrupta degeneret. Praecipitur ergo viris, ut non solum in alienis mulieribus, sed in suis quoque, quibus videntur lege conjungi Scriptura dicente: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28), certa concubitus norint tempora, quando coeundum, quando ab uxoribus abstinendum sit. Quod quidem et Apostolus et Ecclesiastes sonant: Tempus amplexandi, et tempus longe fieri a complexibus (Eccles. III, 6). Caveat ergo et uxor, ne forte victa desiderio coeundi illiciat virum, et maritus, ne vim faciat uxori, putans omni tempore subjectam sibi esse debere conjugii voluptatem. Unde et Paulus: Ut noverit, inquit, unusquisque possidere vas suum in sanctitate et pudicitia (I Thess. IV, 4). Pulchre in Xysti Pythagorici sententiolis dicitur: Adulter est uxoris propriae, amator ardentior. Quem librum quidam in Latinam linguam transferens, martyris Xisti nomine voluit illustrare: non considerans in toto volumine, quod in duas partes frustra divisit, Christi nomen et Apostolorum omnino reticeri. Nec mirum, si gentilem philosophum in martyrem et Romanae urbis episcopum transtulerit: cum Eusebii quoque Caesariensis primum pro Origene librum, Pamphili martyris vocabulo commutarit, ut facilius tali laudatore libros impiissimos περὶ ἀρχῶν Romanis conciliaret auribus. Sequitur in loco septimo: Et hominem non contristaverit, sive, ut LXX transtulerunt, non oppresserit per potentiam. Quo vitio atque peccato nescio quis alienus sit. Et Aegyptii enim opprimebant Hebraeos per potentiam. Unde et Abacuc queritur, quare impius opprimat justum (Abac. I). Atque utinam de solis his diceretur qui foris sunt, et non de his qui intus. Solent enim et principes Ecclesiarum opprimere plebem per superbiam. De quibus scriptum est: Principem te constituerunt, ne eleveris: esto inter eos quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII, 1). Et Salvator praecepit: Qui vult inter vos esse primus, sit omnium minimus ((Al. novissimus)) (Matth. XX, 27). Quod autem juxta Hebraicum dicitur, et hominem non contristaverit, Apostolico congruit testimonio: Nolite contristare Spiritum sanctum, qui habitat in vobis (Ephes. IV, 30). Et in Evangelio quod juxta Hebraeos Nazaraei legere consueverunt, inter maxima ponitur crimina, qui fratris sui spiritum contristaverit. Si autem tristitia alterius interficit contristantem, quid de iniquitate et tyrannica mente dicendum est, cui illud convenit: Quid gloriatur terra et cinis (Eccli. X, 9)? ut oblitus conditionis suae quomodo plenus pituitis, felle, stercoribus, et post paululum vermibus exarandus, ponat in coelum os suum, et lingua ejus pertranseat usque in terram, et dicat cum vero Nabuchodonosor: Ascendam in coelum, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 12).
LIBER OCTAVUS
CAPUT XXVI
VERS. 19. [...] Cum superioribus junge quae dicta sunt. Quando te dedero, o Tyre, urbem in perpetuum desolatam, sicut civitates sunt aliae quae omnino non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, vel hostium infinitae multitudines, vel certe qui ad insulam loquitur et ad urbem in insula constitutam tropologice adversariorum frequentiam abyssi fluctibus comparat: et detraxero te cum his qui descendunt in lacum, sive in foveam, ad eos qui in inferno sunt, de quibus et in Psalmis legimus: Introibunt in inferiora terrae: «tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt» (Psal. LXII, 10, 11); ad populum sempiternum, ubi est fletus oculorum, et stridor dentium, et posuero te in terra novissima, in qua antiquus draco constitutus est, et sicut veteres solitudines atque deserta, ubi nulla bonorum recordatio, sed poenae erunt sempiternae, neque te fecero suscitari in terra viventium, de qua scriptum est: «Beati miles, quoniam ipsi possidebunt terram» (Matth. V, 4). Et in alio loco: «Placebo Domino in regione vivorum» (Psal. CXIV, 9): tunc redigeris in nihili, sive peribis in aeternum, et ultra non eris, secundum illud quod in alio psalmo scriptum est: «Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero» (Psal. XXXVIII, 14). Non quod esse desistat qui in poenis est sempiternis: sed quod qui Deo non vivit, in Scripturis sanctis dicatur non subsistere. Unde et Esther contra idola loquens: «Ne tradas», inquit, «sceptrum tuum his qui non sunt» (Esther XIV, 11).
CAPUT XXVII
VERS. 33. [...] Omnes insulae, vel habitatores insularum, quae saeculi hujus fluctibus verberantur, stupebunt super te, et reges earum, tempestate perculsi, sentient interitum suum, imitantesque vocem colubri, sibilabunt et dicent: Ad nihilum deducta es, sive facta perditio es; ut non naturam perditionis habueris, sed voluntatem. Et non eris. Quod si hucusque dixisset, magna quaestio nasceretur, quomodo non esset, quam nunc videmus exstructam. Sed ex eo quod sequitur: Usque in saeculum, unius saeculi tempus ostendit, quod juxta aetatem hominis annorum septuaginta circulo supputatur. Sive non eris Deo, dicente Apostolo: «Qui vocavit ea quae non erant» (Rom. IV, 17). Et Isaias propheta: «Ecce confundentur, et erubescent omnes adversarii tui. Erunt enim quasi non sint» (Isa. XLI, 11). Et Esther juxta Septuaginta Interpretes: «Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt» (Esther XIV, 11). Et in psalmo: «Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero» (Psal. XXXV, 14).
LIBER NONUS
CAPUT XXIX
VERS. 8 et seqq. [...] Parcitur enim Aegyptiis, et quia hospites quondam fuere Israel, brevior temporis condemnatio est. Tyrus sabbatizavit sabbata sua per annos septuaginta, et sic in antiquum statum restituta est. Captivitas quoque Judaeae, templique subversio, usque ad Cyrum regem Persarum septuaginta complevit annos. «Potentes enim potenter tormenta patientur» (Sap. VI, 7).
CAPUT XXX
VERS. 20 et seqq. [...] Cum haec dixerimus, manet nihilominus quaestio: Cur in hoc eodem loco primum factus sit sermo Domini ad Pharaonem anno undecimo, et postea vicesimo septimo, et deinceps anno decimo, cum utique juxta ordinem, primo decimus, secundo undecimus, tertio vicesimus septimus annus, singulis prophetiis debuerint praenotari. Ad quod illud possumus respondere: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicio ejus et investigabiles viae ejus (Rom. II, 33). Et in alio loco: Abyssum et sapientiam quis investigabit (Sir. I, 2, 3).
LIBER DECIMUS
CAPUT XXXII
VERS. 17 et seqq. [...] Quod autem Aegyptus plangitur, et mortuae filiae ejus, juxta LXX, sive gentium robustarum deducuntur ad terram ultimam in lacum, sive in foveam profundissimam, significantur animae in Aegypto hujus saeculi commorantes quae perdiderunt eum qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6); et peccatis mortuae, pondere eorum ad inferos detrahuntur, dicente peccatore: Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5). Istae sunt de quibus scriptum est in alio loco: Ingredientur in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII, 10). Qui enim fodit foveam, incidet in eam (Sir. XXVII, 29; Psal. VII, 16). Unde et legimus: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit.
CAPUT XXXIII
VERS. 1 et seqq. [...] Possumus autem tripliciter locum istum disserere: ut terra quae sibi speculatorem constituit, vel juxta litteram, terra Judaea sit, vel juxta spiritualem intelligentiam, Ecclesia, quae saepe de novissimis populi sui speculatorem eligit, illum videlicet, quem et Apostolus scribens ad Corinthios assumit judicem (I Cor. XV), vel certe anima credentis, quae mentem atque rationem praeponit populo ac turbae cogitationum suarum: ut non omnia cogitationum incentiva suscipiat, sed judicet atque discernat quae sectanda sibi, quaeve fugienda sint. Speculator terrae Judaeae, vel rex potest intelligi, vel propheta: speculator autem Ecclesiae, vel episcopus, vel presbyter, quia a populo electus est, et Scripturarum lectione cognoscens, et praevidens quae futura sint, annuntiet populo, et corrigat delinquentem. Unde magnopere formidandum est, ne ad hoc officium accedamus indigni et assumpti a populo, negligentiae nos demus atque desidiae: et quod his pejus est, deliciis ventrique et otio servientes, honorem nos accepisse putemus, non ministerium. Siquidem Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28); et pedes discipulorum lavit (Joan. XIII), ut ostenderet omnes sordes et vitia a magistris in discipulis debere dilui atque purgari. Nec statim respondeamus, quid prodest docere, si nolit auditor facere quod docueris? Unusquisque enim ex suo animo atque officio judicatur. Tu si locutus non fueris, ille si audire contempserit. De magistris negligentibus Salomon loquitur: Sapientia abscondita, et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque (Sir. XX, 32)? Tale quid significatur et in Evangelio (Marc. IX), quod qui scandalizaverit unum de minimis Ecclesiae, expediat ei ut alligetur ad collum ejus mola asinaria, et abjiciatur in profundum, quam in specula constitutus, plurimis noceat.
LIBER UNDECIMUS
CAPUT XXXIV
VERS. 1. [...] Ad pastores autem Israel sermo dirigitur, quos vel reges, vel principes, Scribas et Pharisaeos, ac magistros Judaici populi debemus accipere. Vel certe in Evangelico populo, episcopos, presbyteros, et diaconos: aut juxta mysticos intellectus, Angelos singularum Ecclesiarum, ad quos scripsit Joannes in Apocalypsi sua (Apocal. I), et quorum Angeli quotidie vident faciem Dei (Matth. XVIII). Primumque dicitur: Vae pastoribus Israel, qui cum gregem Domini pascere debeant, et saluti illius providere, pro sua festinant luxuria. Unde magnopere cavendum est, et observanda illa praecepta: Ne quaeras judex fieri, ne forte non possis auferre iniquitates (Sir. VII, 6). Et iterum: Quanto major es, tanto magis te humilia, et in conspectu Domini invenies gratiam (Ibid. III, 29). Et rursum: Ducem te constituerunt, ne eleveris: sed esto inter eos quasi unus ex illis (Ibid. XXXII, 1). Unde et Apostolus, quasi parvulum atque lactentem inter discipulos esse se dicit (I Cor. III). Quodque sequitur: Lac comedebatis, et lanis operiebamini, per metaphoram pastorum ad principes loquitur, de quibus et in alio loco scriptum est: Qui devorant plebem meam sicut escam panis (Psal. LII, 5).
LIBER DECIMUS TERTIUS
CAPUT XLIII
VERS. 13 et seqq. [...] Ipsum autem ariel duodecim cubitos habebat in longitudine: et duodecim cubitos in latitudine quatuor angulorum per singulas partes ejus: et propitiatorium quatuordecim cubitorum in latitudine per quatuor partes ejus: et gisus ejus per circuitum gyrans illud dimidio cubito: et circuitus ejus cubito: per gyrum et gradus ejus respicientes ad Orientem. Scriptum est: Abyssum et sapientiam quis investigabit (Sir. I, 2)? Et: O profundum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33); cujus alta profunditas, et quis inveniet eam? Multum est si voluerimus templum Salomonis huic templo, et omnes partes ejus et tabernacula comparare.
CAPUT XLV
VERS. 9. [...] Caeterum et nostris principibus praeceptum poterit coaptari, qui in morem Pharaonis, et Aegyptiorum opprimunt filios Israel per potentiam, nec meminerunt scriptum: Ducem te constituerunt, ne eleveris: sed esto inter eos quasi unus ex ipsis (Sir. XXXII, 1). Et illud quod in Evangelio 0448B κατὰ Λουκᾶν Dominus loquitur: Si autem dixerit servus ille in corde suo, moratur dominus meus venire, et coeperit percutere servos et ancillas, comedere et bibere, et inebriari, veniet dominus servi illius in die qua non putat, et hora qua nescit, et dividet eum, et partem ejus ponet cum infidelibus (Luc. XII, 45, 46). Discipulos quoque suos in Evangelio secundum Matthaeum his praeceptis erudit: Scitis quoniam principes gentium dominantur eorum; et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. Non sic erit inter vos: sed qui voluerit esse primus, sit omnium servus. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro pluribus (Matth. XX, 25). Multa sunt si voluero de sacris Scripturis revolvere, ubi majorum superbia coercetur, et ad humilitatem omnes Domini provacantur dicentis: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29).
LIBER DECIMUS QUARTUS
CAPUT XLV
VERS. 10 et seqq. [...] Omnisque prophetia in obscuritate continet veritatem, ut discipuli intrinsecus audiant: vulgus 0450A ignobile, et foris positum, nesciat quid dicatur. Praecipit ergo Scriptura divina, ut justa sint pondera, dicens: Non erit in marsupio tuo mensura grandis et minor: statera vera et justa erit vobis, et mensura vera, et justa erit vobis (Levit. XIX, 36). Et in Proverbiis dicitur: Statera grandis et minor, abominabile est utrumque in conspectu Dei (Prov. XI, 1). Quod quidem non solum in commerciis, et in usu quotidianae vitae nobis est observandum, sed in omnibus custodienda justitia, dicente Scriptura: Sermonibus tuis facies stateram, et appendiculum (Sir. XXVIII, 29), ut et in verbis, et in opere, et cogitationibus, omnia pondere et ratione faciamus.
Commentaria in Danielem
CAPUT II
VERS. 21. [...] Dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. Juxta illud quod scriptum est. Audiet sapiens, et apponet sapientiam (Prov. I, 5). Qui enim habet, dabitur illi (Matth. XXV, 29); et animae quae fervet amore sapientiae, libenter spiritus Dei infunditur. In perversam autem animam non introibit sapientia (Sap. I, 4).
CAPUT VIII
VERS. 14. Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane dies duo millia trecenti, et mundabitur sanctuarium. Legamus Machabaeorum libros, et Josephi historiam, ibique scriptum reperiemus, centesimo quadragesimo tertio anno a Seleuco, qui primus regnavit in Syria post Alexandrum, ingressum Antiochum Jerosolymam, et universa vastasse, reversumque anno tertio, in templo posuisse statuam Jovis, et usque ad Judam Machabaeum, id est, usque ad annum centesimum quadragesimum octavum, per annos vastitatis Jerusalem sex, contaminationis autem templi tres, duo millia trecentos dies, et tres menses esse completos; post quos templum purgatum est. Quidam pro duobus millibus trecentis, duo millia ducentos legunt: ne sex anni, et tres menses superesse videantur. Hunc locum plerique nostrorum ad antichristum referunt, et quod sub Antiocho in typo factum est, sub illo in veritate dicunt esse complendum. Quod autem infert: Mundabitur sanctuarium, Judae Machabaei significat tempora, qui de vico Modin fratribus ac propinquis secum annitentibus, et multis de populo Judaeorum, Antiochi duces superat juxta Emaus, quae nunc Nicopolis dicitur. Quod audiens Antiochus qui contra principem principum surrexerat, id est, Dominum dominantium, et regem regum in Elimaide, quae regio Persarum est, templum Dianae spoliare cupiens, quod habebat pretiosa donaria, et ibi quoque amisso exercitu, sine manibus contritus est, id est, tristitiae morbo periit. Vespere autem et mane, successionem diei noctisque significat.
CAPUT XI
VERS. 34, 35. Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit. Parvulum auxilium, Mathathiam significari arbitratur Porphyrius, de vico (( Al. monte)) Modin; qui adversum duces Antiochi rebellavit, et cultum veri Dei servare conatus est (I Mach. II). Parvum autem, inquit, auxilium vocat, quia occisus est in praelio Mathathias, et postea Judas filius ejus qui vocabatur Machabaeus, pugnans cecidit, et caeteri fratres ejus adversariorum fraude decepti sunt. Lege Machabaeorum libros. Haec, ait, omnia idcirco sunt facta, ut probentur et eligantur sancti, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia in aliud tempus erat dilata victoria. Sub Antichristo parvum auxilium nostri intelligi volunt, quia congregati sancti resistent ei, et utentur auxilio parvulo, et postea de eruditis corruent plurimi. Et hoc fiet, ut quasi conflentur in fornace, et dealbentur, et eligantur donec veniat tempus praefinitum, quia vera victoria in adventu Christi erit. Hebraeorum quidam haec de Severo, et Antonino principibus intelligunt, qui Judaeos plurimum dilexerunt. Alii vero de Juliano imperatore: quod quando oppressi fuerint a Caio Caesare, et in captivitatis angustiis multa perpessi, ille consurgat, Judaeos amare se simulans, et in templo eorum immolaturum se esse promittens: in quo parvam spem auxilii habebunt, et applicabuntur illis gentilium plurimi, non in veritate, sed in mendacio. Pro idolorum enim cultu, ejus simulabunt amicitias. Et hoc facient, ut qui probati sunt, manifesti fiant. Tempus enim verae salutis eorum, et auxilii futurum esse Christum, quem falso putant esse venturum: cum sint recepturi Antichristum (I Cor. XI).
CAPUT XII
VERS. 1 et seqq. [...] Reddita autem victoria, et caesis Antiochi ducibus, ipsoque Antiocho in Perside mortuo, salvatus est populus Israel: omnes qui scripti erant in libro Dei, hoc est, qui Legem fortissime defenderunt, et econtrario qui deleti sunt de libro, hoc est, qui praevaricatores exstiterunt Legis, et Antiochi fuerunt partium. Tunc, ait, hi qui quasi in terrae pulvere dormiebant, et operti erant malorum pondere, et quasi in sepulcris miseriarum reconditi, ad insperatam Victoriam de terrae pulvere surrexerunt, et de humo elevaverunt caput, custodes Legis resurgentes in vitam aeternam, et praevaricatores in opprobrium sempiternum. Magistri autem et doctores qui Legis notitiam habuerunt, fulgebunt quasi coelum, et qui inferiores populos exhortati sunt ad custodiendas caeremonias Dei, ad instar astrorum splendebunt in perpetuas aeternitates. Ponit quoque historiam de Machabaeis, in qua dicitur multos Judaeorum sub Mathathia et Juda Machabaeo ad eremum confugisse, et latuisse in speluncis, et in cavernis petrarum, ac post victoriam processisse (I Mach. II).
Commentaria in Osee
LIBER SECUNDUS
CAPUT VII
VERS. 8, 10. [...] Et qui quondam fuit princeps in Ecclesia, factus est subcinericius panis, ex omni parte immundo cinere et ignium ardore circumdatus, ut non reverteretur ad Dominum, sed in coepto permaneret errore. Comederunt daemones robur ejus: isti sunt enim alieni et hostes omnium Christianorum, et ipse nescivit, adversarios amicos putans, et devoratores suos arbitrans esse convivas; sed et cani effusi sunt in eo, immo effloruerunt, id est, multo erravit tempore; et nihilominus ignoravit senectutem et vetustatem suam, de qua scriptum est: Quod veteratur et senescit, prope exterminium est (Hebr. VIII, 13). Et si ad justum virum, et ad ecclesiasticum dicitur: Cani hominis sapientia ejus (Sap. IV, 8); quare non dicatur ad iniquum, et ad haereticum: Cani hominis stultitia ejus? De hac senectute Daniel dicebat ad presbyterum: Inveterate dierum malorum (Dan. III, 52).
CAPUT IX
VERS. 14. [...] Propheta Dominum deprecatur et dicit: Da eis, Domine. Sibique ipse respondit: Quid dabis eis? et statim infert: Da eis vulvam sterilem, et ubera arentia, ne habeant causas superbiae, ut in quo sibi gloriari solent, in eo confundantur. Quod et de magistris contrariorum dogmatum intelligi posse, perspicuum est, qui in populorum multitudine gloriantur, et in iis liberis quos nutrierint in interitum, ut educerent eos de Ecclesia et inducerent ad interfectorem. Tot enim diabolus jugulat, quot haeretici in errore genuerint filios. De istiusmodi anima dicitur: «Beata sterilis immaculata, quae non cognovit cubile in peccato» (Sap. III, 13). Beatus est enim vir Ecclesiasticus, qui comparatione haeretici in errore filios non procrearit. Et in alio loco legimus. «Melius est filios non habere cum virtute. Ex iniquo enim concubitu semen peribit» (Sap. IV, 1 et III, 16, sec. LXX); et cum longi fuerint temporis, reputabuntur in nihilum et ignobilis in novissimis erit senectus eorum: fecunda enim impiorum multitudo ad nihilum est utilis; neque enim aestimare debemus, quod vulvam sterilem, et ubera arentia corporaliter deprecatus sit.
LIBER TERTIUS
CAPUT XI
VERS. 8, 9. [...] In Evangelio quoque civitas, quae et apostolos non receperit, excutientibus eis pulverem pedum suorum, dicitur de ea, quod in die judicii tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhae, quam civitati illi (Mat. X, 15). Et ad Jerusalem prophetalis sermo dirigitur: «Justificata est Sodoma ex te» (Ezech. XVI, 52). Datur ergo nobis suspicio, quod Sodoma et Gomorrha principes fuerint in peccato, et Adama et Seboim earum exempla sectatae sint, quod «potentes potenter tormenta patiantur» (Sap. VI, 7); et servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulet multis (Luc. XII, 47).
CAPUT XII
VERS. 7, 8. [...] Monuerat Judam ut converteretur ad Dominum Deum suum, et misericordiam servaret atque judicium, et speraret in Domino semper, sive appropinquaret ei jugiter. Nunc ad Ephraim, hoc est, ad decem tribus sermo convertitur, quem vocat Chanaan, juxta illud quod loquitur Daniel ad presbyterum, qui utique erat de semine Juda: «Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te» (Dan. XIII, 56). Et in Ezechiel ad Jerusalem dictum legimus: «Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea» (Ezech. XVI, 3). Et in Isaia dicitur ad tribum Juda: «Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite auribus legem Domini nostri, populus Gomorrhae» (Isai. I, 10). In Zachariae quoque extremo versiculo legimus: «Et non erit Chananaeus ultra in domo Domini» (Zach. XIV, 21). Dicit autem Chanaan, hoc est, Ephraim, habere in manu sua stateram dolosam, sive iniquam, jubente Scriptura, «Aequa sint tibi pondera» (Levit. XIX, 36); et non solum habere stateram iniquam ac dolosam; sed diligere calumniam, et opprimere homines per potentiam.
Commentaria in Amos
LIBER SECUNDUS
CAPUT IV
VERS. 12, 13. [...] Postquam autem fecero tibi quae me facturum esse contestor, praeparare ad invocandum Dominum Deum tuum. «Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit» (Joel II, 32). Sive praeparare in occursum Dei tui, ut venientem ad te Dominum, tota aviditate suscipias. Iste est qui firmat tonitruum, sive montes confirmat, ad cujus vocem coelorum cardines et terrae fundamenta quatiuntur (Sir. XVI, 19). Iste qui creat spiritum, quem in hoc loco non Spiritum sanctum, ut haeretici suspicantur; sed ventum intelligimus, sive spiritum hominis: quia nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus qui est in eo; et «ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus» (Rom. VIII, 26).
CAPUT V
VERS. 23. [...] Pulchra cantica Levitarum, quibus laudabant Deum, tumultum vocat, sonitumque confusum; quia «non est pulchra laudatio in ore peccatoris» (Sir. XV, 9), et haec eadem idolis offerre quoque consueverant.
LIBER TERTIUS
CAPUT VI
VERS. 7 et seqq. [...] Vos qui primi estis divitiis, primi captivitatis sustinebitis jugum, secundum illud quod in Ezechiele scriptum est: A sanctuario meo incipite (Ezech. IX, 6). Non a sanctis, ut plerique aestimant; sed a subversione templi, quod sanctum fuit. «Potentes enim potenter tormenta patientur» (Sap. VI, 7), et «cui plus creditur, plus exigetur ab eo» (Luc. XII, 48).
VERS. 12. [...] Qui laetamini in nihili, vel idolis vitulisque aureis, qui nihil sunt, dicente Esther ad Dominum: «Ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt» (Esther XIV, 11, sec. LXX), vel in nihili atque mendacio.
Commentaria in Jonam
PROLOGUS
[...] Liber quoque Tobiae, licet non habeatur in Canone, tamen quia usurpatur ab ecclesiasticis viris, tale quid memorat, dicente Tobia ad filium suum: «Fili, ecce senui, et in eo sum ut revertar de vita mea: Tolle filios tuos, et vade in Mediam, fili, scio enim quae locutus est Jonas propheta de Ninive, quoniam subvertetur» (Tob. XIV, 3-4 juxta LXX).
Commentaria in Michæam
LIBER PRIMUS
CAPUT II
VERS. 6, 8. [...] Pace autem perdita, pellem suam excoriaverunt, id est, tulerunt a se Dei quo protegebantur, auxilium, et quasi nudas carnes absque cute et tegmine reliquerunt, ut quidquid videbatur esse pulchrum, operiente desuper misericordia Dei, hoc, illa recedente, praeberet videntibus turpitudinem. Recedente autem pace et auxilio Dei, quia restiterant Domino, de quo dicitur: «Dominus conterens bella, Dominus nomen ei» (Judith XVI, 3), adversariis suis resistere non potuerunt, sed in omni certamine victi sunt, nec fuit qui contereret adversum eos bella nascentia, juxta utramque personam hostium, vel hominum qui eos duxere captivos, vel adversariorum fortitudinem, qui animas eorum quotidie jugulabant blasphemando.
CAPUT III
VERS. 9 et seqq. [...] Potest autem et aliter accipi, quod principes domus Jacob, et judices domus Israel abominentur detestenturque judicium, Dei judicis sententiam declinantes, et omnem regulam Scripturarum malis interpretationibus depravantes, isti aedificant Sion in sanguinibus: et Jerusalem in iniquitate. Cum enim Scriptura jubeat: «Ne inducas impium in tabernaculum justorum» (Prov. XXIV, 15), et virum sanguinum et dolosum abominetur Dominus: «hi quoscumque de asseclis suis ordinant clericos, et vitam eorum in scandalum populis exponentes, rei sunt infidelitatis eorum qui scandalizantur» (Matt. XVIII). Unde dicitur expedire homini, ut mola asinaria ligetur in collo ejus, et praecipitetur in profundum, quam ut scandalizet unum de minimis Ecclesiae. Cumque sacerdotes Malachias propheta angelos vocet (Malac. II), et os eorum oraculum Domini sit (Deut. XIX, 19), sine munerum acceptione non judicant, legentes: «Munera excaecant oculos etiam sapientium, et quasi frenum in ore avertunt increpationem» (Sir. XX, 31); et cum dicatur ad apostolos: «Nolite possidere aurum, et argentum, neque aes in zonis vestris sit» (Matt. X, 9), et excutiatur de sancti viri manibus etiam labore parta pecunia, voces Domini venditant, et de columbis mercantur in templo.
LIBER SECUNDUS
CAPUT VII
VERS. 5, 7. [...] Tunc enim tradet fratrer fratrem, et pater filium, et mater filiam, et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 35, 36). Sed et nunc rara fides est: cum aliud in labiis, aliud in corde versatur: venenum animi, linguae mella tegunt. Amici divitum multi, a pauperibus autem etiam qui videntur esse, discedunt. Unde dicitur: Si habes amicum, in tentatione posside eum (Sir. VI, 7).
VERS. 14 et seqq. [...] Populus ergo Dei, et oves pascuae ejus, quae prius pascebantur absque grege Domini, et extra Ecclesiam ejus, in saltu versabantur errorum, postea transferentur ad notitiam verae circumcisionis, et servient Deo in spiritu, et gloriabuntur in Domino, et non in carne confident, et erunt vera circumcisio, et non concisio. Cumque pasti fuerint spirituali circumcisione, intelligentes peccata pristina, confundentur in vitiis suis, et erubescent, et erunt in confusione quae ducit ad vitam (Sir. IV, 25), quia est et alia confusio quae ducit ad mortem, in qua habitavit quondam Og, rex Basan, siquidem Basan interpretatur confusio: de qua confusione pessima et Dominus repromittit liberaturum se populum suum: Dixit Dominus, ex Basan convertam, convertam de profundo maris (Psal. LXVII, 23).
Commentaria in Naum
CAPUT III
VERS. 8 et seqq. [...] Et dicemus, ideo Scripturam sanctam his difficultatibus esse contextam, et maxime prophetas, qui aenigmatibus pleni sunt, ut difficultatem sensuum, difficultas quoque sermonis involvat: ut non facile pateat sanctum canibus, et margaritae porcis, et profanis sancta sanctorum. Quod si voluerimus Ammon interpretari super filiis Loth, dicamus Loth habuisse ex duabus filiabus duos filios, Moab et Ammon, quorum senior Moab interpretatur ex patre, sive aqua paterna: junior vero Ammon, vel filius generis mei, vel populus noster (Gen. XIX). Et arbitror quomodo qui ex Juda natus fuerat propter peccatum dicitur ad eum: «Semen Chanaan, et non Juda» (Dan. XIII, 56). Et in Ezechiele ad Jerusalem peccatricem: «Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Ammorrhaeus, et mater tua Cethaea» (Ezech. XVI, 3): sic eos quicumque fuerunt de priori populo, hoc est, de Judaeis; et de juniori, id est, de nostris, Moabitas et Ammonitas figuraliter appellari.
Commentaria in Abacuc
PROLOGUS
[...] Et ut scias eo tempore fuisse Abacuc, quo jam duae tribus quae vocabantur Judas, ductae erant in captivitatem, Daniel docere te poterit, ad quem in lacum leonum Abacuc cum prandio mittitur (Dan. XIV, 35): quamquam apud Hebraeos haec ipsa non legatur historia. Igitur sive quis recipit Scripturam illam, sive non recipit, utrumque pro nobis est: aut enim recipit, et jam post factam rem liber Abacuc texitur: aut non recipit, et quasi propheta scribit quae ventura cognoscit.
LIBER SECUNDUS
CAPUT III
VERS. 11 et seqq. [...] Et pulchre opinationem phantasiae, altitudinem vocat, juxta Jesum filium Sirach, qui ait: «Abyssum et sapientiam quis investigabit?» (Sir. I, 2) Unde et de monte modico (Psal. XLI), id est, assumptione humani corporis, quam Daniel lapidem abscissum de monte sine manibus, id est, sine opere nuptiali, vocat (Dan. II), Christus abyssus invocat Patrem alteram abyssum, in voce cataractarum suarum (Psal. XLI), ut det evangelizantibus verbum virtute multa.
Commentaria in Sophoniam
CAPUT II
VERS. 3, 4. [...] Tanta enim vastitas Judaeae terrae veniet, et tam sublimis victor huc Babylonius ascendet exercitus, ut etiam potentissimas urbes Philistinorum, quae semper vobis aequo certamine restiterunt, eadem captivitas apprehendat. Gaza enim destructa erit, et Ascalon in solitudinem redigetur, et Azotum, non furto, sed bello, id est, manifesta luce atque victoria in captivitatem trahent: et Accaron, quae interpretatur eradicatio, hoc sustinebit, quod in suo vocabulo sonat, id est, eradicabitur. Hoc juxta litteram et Hebraicam veritatem. Juxta Septuaginta autem praecipitur humilibus terrae, de quibus supra dictum est, ut operentur judicium, et quaerant justitiam, quam non puto aliam esse praeter Christum. Et quia omnis qui quaerit, inveniet (Mat. VII, 8) , id quod invenerint, aliis respondeant, hoc est, alios doceant: «Sapientia enim abscondita, et thesaurus non comparens, quae utilitas in ambobus» (Sir. XX, 32)?
VERS. 8 et seqq. [...] Nec mirum si hoc de haereticis intelligamus, cum reputentur quasi Sodoma et Gomorrha, cum etiam ad Ecclesiasticos, qui Dei non observavere mandata, et egressi sunt a praeceptis ejus, dicatur per Isaiam: Audite verbum Domini, principes Sodomorum, et attendite in legem Domini, populus Gomorrhae (Isai. I, 10). Et ad presbyteros cupientes sub figura Susannae Ecclesiae corrumpere castitatem, dicat Daniel: «Hoc est judicium Dei, semen Chanaan, et non Juda» (Dan. XIII, 56). Et ut sciatis quotiescumque 1366B Sodoma et Gomorrha et Aegyptus nominantur, non de his dici provinciis, quas oculis cernimus, sed de aliis spiritualibus, quibus sermo propheticus comminatur: legite in Apocalypsi Joannis: Locus autem in quo Dominus crucifixus est, vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus (Apoc. XI, 8).
CAPUT III
VERS. 8, 9. [...] Et juxta quod in alio loco praecipit: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus: et puer quem elegi (Isai. XLIII, 10): testis est nobis Pater cum Filio et Spiritu sancto, ut in ore duorum vel trium testium, stet omne verbum (Deut. XVII). Et magis mihi videtur sic stare sententia, et sub his tribus testibus veritas confirmari, quam per litteram. Duo enim fuerunt testes contra Susannam (Dan. XIII), et contra ipsum Dominum Salvatorem (Matt. XXVI), et tamen non stetit verbum in ore eorum. Contra Naboth quoque pene tota civitas dixit testimonium, consensusque testium pessimorum non firmitatem habuit veritatis, sed sceleris conjurationem (III Reg. XXI). Quia judicium, ait, meum in congregationes gentium, ut suscipiam reges, in loco videlicet suppliciorum suorum, ut effundam super eos iram meam, omnem iram furoris mei. Qui minor est, cito meretur veniam, et misericordiae proximus est: Potentes autem potenter tormenta patientur (Sap. VI, 6).
VERS. 19, 20. [...] Quia autem spes nostra certa est, et Judaeorum cassa sunt vota, secundum priorem intelligentiam jam texamus praesens extremumque capitulum, et de Jesu filio Sirach testimonium proferamus: «Qui mittit lapidem in excelsum, super caput suum mittit» (Sir. XXIII, 28). Quia enim Sion et Jerusalem in excelso positae sunt, quicumque Sion detrahit et Jerusalem, et mittit in eam contumeliarum lapides, in suum eos caput jacit, et revertetur opprobrium ejus in caput suum: «Et dolor ejus et iniquitas super verticem ejus descendet» (Psal. VII, 17). Quanti hodie exprobrant animae, Dei mysteria consectanti, volentique videre pacem ejus, et dicunt: Insanus est, et ebrius, et musto plenus: hominum coetus fugit: delicias aspernatur: aurum pro luto computat: solam diligit paupertatem. Qui autem infideles sunt, etiam crucem Christi exprobrant ei, et si quando eum in angustia viderint et in tentatione, dicunt: Ubi sunt misericordiae tuae, et justitiae quas operatus es? Quid loquar de infidelibus, cum Ecclesiarum nonnulli principes hujuscemodi hominibus exprobrent, et vitam ipsorum arbitrentur amentiam, et non praesentem laudent conversationem, sed vetera peccata exprobrent? nec audiunt esse praeceptum: «Noli improperare homini qui convertitur a peccatis suis» (Sir. VIII, 6).
Commentaria in Aggæum
CAPUT I
VERS. 5, 6. [...] Porro qui seminat multa, et infert pauca, comedit parum, et non in satietatem, juxta illud quod in maledictis Levitici Dominus comminatur: Et comedetis et non saturabimini (Lev. XXVI, 26). Qui vero sanctus est, usque ad satietatem comedet, et explebitur in illo quod scriptum est: Justus comedens replet animam suam (Prov. XIII, 25). Similiter qui penitus non bibit, siti peribit: sicut et in Judith (si quis tamen vult librum recipere mulieris): Et parvuli siti perierunt (Judith VIII). Qui autem parum bibit, bibit quidem, sed non usque ad ebrietatem. Porro qui potest dicere ad Dominum: Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 6)! et inebriatur cum Noe (Gen. IX): et licet in Aegypto constitutus, tamen in convivio Joseph cum patriarchis et fratribus vino madet (Ibid., XLIII): iste prae magnitudine laetitiae et quotidiano gaudio cum apostolis versus in ecstasin, appellabitur musto plenus (Act. II).
Commentaria in Zachariam
LIBER SECUNDUS
CAPUT VII
VERS. 8 et seqq. [...] Nec novum putemus Dei esse praeceptum, olim per Moysen ista mandaverat: «Sic magnum judicabis ut parvum: personam non accipies, et pauperis non misereberis in judicio: quoniam Dei judicium est» (Deut. I, 17). Misericordiam quoque et miserationes faciet unusquisque cum fratre suo. Post judicii severitatem sequatur in cunctos clementia, et maxime in fratres, quos vel ejusdem sanguinis, vel unius nobiscum fidei esse perspicimus. Viduam quoque et pupillum, de quibus nobis praeceptum est: «Esto pupillis pater, et pro viro matri eorum; judicans pupillum, et justificans viduam» (Sir. IV, 10).
CAPUT VIII
VERS. 21, 22. [...] Appropinquat enim Dominus his qui non tentant eum, et ostendit faciem suam his qui non sunt increduli (Sap. I, 2). Qui viderit Filium, videt et Patrem (Joan. XIV, 9); et imago est Dominus atque Salvator Dei invisibilis: non quod Filius visibilis sit, et invisibilis Pater; sed quod Filio nominato, sentiatur Pater. Nequaquam enim Pater, si non habet Filium. Unde et ipse loquitur in Evangelio: «Pater, manifestavi nomen tuum hominibus» (Joan. XVII, 6).
CAPUT IX
VERS. 15, 16. [...] Salvabit quoque eos Dominus, quasi gregem populi sui, quia lapides sancti volventur super terram ejus, qui tantum erunt leves et in sublime nitentes, ut non praestolentur aedificantium manus, sed ipsi festinent imponi super fundamentum Christi, et contineri angulari lapide, de quibus et Petrus apostolus loquitur: Sicut lapides vivi superaedificamini in domum spiritualem, et sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas, placentes Deo (I Petr. I, 5). Isti sunt lapides qui clamabunt, si tacuerit populus Judaeorum (Luc. XIX, 40), et volventur quamdiu in corpore fuerint super terram, quia aggravat terrena habitatio sensum multa curantem (Sap. IX, 15), et in carne positus Sanctus loquitur: «Quis dabit mihi pennas sicut columbae» (Psal. LIV, 7)? qui quantum in se est, conatur et volvitur; et erigitur ad summa, sed carnis fragilitate retinetur. Terra autem illa est super quam volvuntur lapides, de qua legimus: «Cantate Domino, omnis terra» (Psal. XCV, 1). Et: «Omnis terra adoret te, et psallat tibi» (Psal. LXV, 4).
CAPUT X
VERS. 1 et seqq. [...] Ita felicitas quae in Machabaeorum tempore promissa est, quando sancti lapides elevati sunt super terram, et res Israelitica crevit in majus, intantum ut rursum frumento Legis populi vescerentur, et vino sancti Spiritus inebriarentur virgines vestrae, ex parte promittitur (I et II Mach. Passim.).
LIBER TERTIUS
CAPUT XII
VERS. 9. [...] Unde et in Sapientia, quae Salomonis inscribitur (si cui tamen placet librum recipere), scriptum reperimus: «Creavit ut essent omnia, et salutares generationes mundi: et non erit eis venenum mortiferum» (Sap. I, 14). Sicut enim venit Dominus ut quaereret quod perierat, et salvavit humanum genus: sic et gentes in eo perdidit, quod gentes erant adversariae. Denique sequitur: «Effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et misericordiae». De hac gratia scribit et Paulus: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis» (Rom. V, 5). Et in supradicto volumine continetur: «Quae in coelo sunt, quis investigabit? nisi quod tu dedisti sapientiam, et Spiritum sanctum tuum misisti de excelsis: et sic correctae sunt semitae eorum qui versantur in terra: et quae tibi placent, eruditi sunt homines» (Sap. IX, 16-18). Et in Isaia loquitur Deus: «Dedi Spiritum meum super te» (Isai. XLII, 1).
CAPUT XIV
VERS. 9. [...] Omnis enim angulus rectam lineam frangit: et idcirco meretrix in Proverbiis (Cap. VII), utcumque eam accipere voluerimus, cujus non quiescunt pedes domi, sed aut foris vagatur, aut in omnibus insidiatur angulis platearum, cum viderit juvenem insipientem (non invitat enim quem senserit esse prudentem et maturum senectute, de quo scriptum est: «Cani hominis sapientia» (Sap. IV, 8)), statim apprehendit, et osculatur atque blanditur, et ducit ad lupanar, et invitat ad coitum.
Commentaria in Malachiam
CAPUT II
VERS. 1, 2. [...] Sin autem habens naturaliter masculum, id est, forte, rigidum ac robustum, immolet leve vel nimia mollitia femineum atque lascivum, vel diversis animae perturbationibus debile atque corruptum, sentiet in se completum esse quod scriptum est: «Potentes potenter tormenta patientur» (Sap. VI, 7).
CAPUT III
VERS. 7 et seqq. [...] Quod si intelligens largitorem Deum, et his agens gratias, per quos a Deo eruditus est, humiliaverit se, et in horreum Dei intulerit cibos, hoc est, Scripturae sanctae alimenta in Ecclesia populis ministraverit: statim aperientur super eum cataractae coeli, et effundetur pluvia spiritualis, et mandabit Deus nubibus suis, ut pluant super eum imbrem, et abundantia rerum omnium perfruetur, et increpabit etiam pro eo devorantem, contrarias scilicet fortitudines, et labor ipsius afferet fructum, et consequetur illud quod scriptum est: «Beatus qui in aures loquitur audientium» (Sir. XXV, 12).
Commentaria in Evangelium S. Matthæi
LIBER PRIMUS
CAPUT V
VERS. 13. [...] Exemplum de agricultura sumptum est. Sal etenim sicut in ciborum condimentum, et ad siccandas carnes necessarium est: ita alium usum non habet. Certe legimus in Scripturis, urbes quasdam, ita victorum sale seminatas, ut nullum in ipsis germen oriretur (Jud. IX, 45). Caveant ergo doctores et episcopi, et videant: «Potentes potenter tormenta sustinere» (Sap. VI, 7); nihilque esse remedii: sed majorum ruinas ad tartarum ducere.
CAPUT VI
VERS. 7. [...] Si ethnicus in oratione multum loquitur, ergo qui Christianus est, debet parum loqui. «Deus enim non verborum, sed cordis auditor est» (Sap. I, 6).
CAPUT VII
VERS. 18. [...] Quaeramus ab haereticis, qui duas inter se contrarias dicunt esse naturas, si juxta intelligentiam eorum, arbor bona malos fructus facere numquam potest, quomodo Moyses arbor bona peccaverit ad aquam contradictionis (Deut. XXXII); et David, Uria interfecto, cum Bethsabee concubuerit (II Reg. XI); Petrus quoque in Passione Domini negarit, dicens: «Nescio hominem» (Matt. XXVI, 72); aut qua consequentia Jethro socer Moysi arbor mala, qui utique in Deum Israel non credebat, dederit consilium Moysi bonum (Exod. XVIII); et Achior ad Holophernem aliquid utile sit locutus (Judith V); et Comicus dixerit (quod bene dictum Apostolus comprobavit): «Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae» (I Cor. XV, 33).
LIBER TERTIUS
CAPUT XXI
VERS. 28. [...] Hi sunt duo filii, qui et in Lucae parabola describuntur, frugi et luxuriosus, et de quibus Zacharias propheta loquitur: Assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem (Zach. XI, 7). Primo dicitur Gentilium populo per naturalis legis notitiam: Vade, et operare in vinea mea: hoc est, «quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris» (Tob. IV, 16). Qui superbe respondit: Nolo. Postea vero in adventu Salvatoris, acta poenitentia, operatus est in vinea Dei, et sermonis contumaciam labore correxit. Secundus autem filius, populus Judaeorum est, qui respondit Moysi: Omnia quaecumque dixerit Dominus faciemus (Exod. XXIV), et non ivit in vineam, quia, interfecto patrisfamilias filio, se putavit haeredem. Alii vero non putant Gentilium et Judaeorum esse parabolam, sed simpliciter peccatorum et justorum: ipso quoque Domino propositionem suam postea disserente.
Commentaria in Epistolam ad Galatas
LIBER PRIMUS
CAPUT III
VERS. 2. [...] Simul autem etiam illud attendite, quod hic Spiritus absque ullo additamento Sanctus intelligatur, quem ex dono Dei consequimur, et non hominis: de quo alibi scribitur: «Incorruptus Spiritus est in omnibus» (Sap. XII, 1) . Et: «Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro» (Rom. VIII, 16). Et in alio loco: «Nemo scit ea quae in homine sunt, nisi spiritus hominis qui est in eo» (I Cor. II, 11). Et in Daniele: «Benedicite, spiritus et animae justorum, Dominum» (Dan. III, 86).
LIBER SECUNDUS
CAPUT III
VERS. 14. [...] Ad extremum interrogemus eos, si Ananias et Azarias et Misael, nolentes adorare idolum Nabuchodonosor, fuissent in ligno suspensi (Dan. III); Eleazarus quoque nonagenarius sub Antiocho rege Syriae, et cum septem filiis gloriosa mater, utrum maledictos eos aestimaturi fuerint (II Mach. VI et VII), an omni benedictione dignissimos? Certe si crucem quam Aman paraverat Mardochaeo (Esther VII), non ipse pro suo merito conscendisset, puto Mardochaeus in eam, non ut maledictus, sed ut vir sanctus ascenderet.
Commentaria in Epistolam ad Ephesios
LIBER PRIMUS
CAPUT I
VERS. 6. [...] Nec putandum quod in Latinis codicibus habetur scriptum esse, in dilecto filio suo, sed simpliciter, in dilecto; et si quidem esset additum, dilecto Dei, vel dilecto Patris, esset simplex intelligentia, et omnium opinione vulgata, quod Dominus noster Jesus Christus diligeretur a Patre; sed non magnum aliquid proprietati Filii concederemus, cum sic Filius diligeretur, ut caetera. Dicitur quippe ad Deum: «Diligis omnia, et nihil abjicis eorum quae fecisti neque enim odio quid habens condidisti» (Sap. XI, 25).
CAPUT II
VERS. 1 seqq. Quomodo igitur mors dicitur, ex eo quod «invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum» (Sap. II, 24), et per illum sunt mortui qui ante vivebant, et perditio, quod perdat quoscumque deceperit: sic et ira dicitur propter eam quam exercet adversum hominem feritatem.
VERS. 10, 11. [...] Quod si in Christo secundum mysticos intellectus dicitur facta sapientia (Sir. XXIV), intelligant Ariani frustra se de illo testimonio gloriari, in quo sapientia in initio viarum Dei creatam se et genitam loquitur et fundatam. Et utique juxta illos creata est, nata esse non potuit. Si autem nata est, quomodo et fundata dicitur et creata?
LIBER SECUNDUS
CAPUT IV
VERS. 2. [...] Et qui Dei aeternitate perspecta, breve et pene ad puncti instar humanae vitae spatium cogitarit, ante oculos suos semper habebit interitum, et erit humilis atque dejectus. «Corruptibile enim corpus aggravat animam, et terrenum hoc tabernaculum, sensum opprimit multa curantem» (Sap. IX, 15). Propter quod cum omni humilitate dicamus: «Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei» (Ps. CXXX, 1).
VERS. 4. [...] Et ab Apostolo virgini praecipitur: «Ut sit sancta et corpore et spiritu» (I Cor. VII, 34): carnis videlicet opere, et mentis affectu. Sed et generalis explanatio ad specialem interpretationem trahi potest, quod servet unitatem spiritus in vinculo pacis, qui non rapiatur omni vento doctrinae, neque in morem stulti quasi luna mutetur (Sir. XXVII, 12), nunc diabolo serviens, nunc Deo.
LIBER TERTIUS
CAPUT IV
VERS. 30. [...] Si autem detur optio singulorum (seposito eo qui habet sapientiam atque justitiam), magis ego velim rusticitatem justam, quam doctam malitiam. Quia in altero licet minor, tamen gloria est, stellarum esse lumini coaequalem: in altero juxta scientiae profectum, majora supplicia sunt. «Potentes patientur tormenta» (Sap. VI, 7); et: «Servus qui scierit voluntatem Domini sui, et non fecerit eam, vapulabit multis» (Luc. XII, 47).
Breviarium in Psalmos
PSALMUS V
[...] Videamus quid sit plus, odio haberi a Domino, an perire. Infelix quidem est qui odio habetur a Domino, sed adhuc vivit. Qui autem loquitur mendacium et perit, jam esse desistit. Ergo infelicior est, qui mendacium loquitur, quam ille qui operatur iniquitatem, qui enim operatur iniquitatem, odio habetur: qui autem loquitur mendacium, perit. «Os enim, quod mentitur, occidit animam» (Sap. I, 2). Et quomodo scriptum est: «ut sit Deus verax, omnis autem homo mendax» (Rom. III, 4).
PSALMUS IX
[...] Quoniam fecisti judicium meum. Vox Ecclesiae, ac si dicat: Aperte gentes elegisti, et Judaeos reprobasti. Quando dicit, judicium meum hic apparet quod Ecclesia ex gentibus venit. Et causam meam. Ac si dicat Ecclesia. Causasti pro me contra adversarios, et vindicasti me; et fecisti causam meam bonam. Sedisti super thronum. Thronus Graecum est, Latine sedes: quia unusquisque sanctus sedes Dei est: ut ipse ait. «Coelum mihi sedes est» (Isai. LXVI, 1). Et alibi: «Anima justi sedes est sapientiae» (Sap. VII, 7, 8, 24-28). Dicit unus thronus ex ipsis, id est, Paulus: «An experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus» (II Cor. XIII, 3)? Qui judicas aequitatem. Hoc est, justitiam: judicasti juste tu Pater, causam meam, ut me resuscitares: quia injuste me tradiderunt morti.
PSALMUS XXXIII
[...] Venite, filii, audite me: timorem Domini docebo vos. Mos est propheticus, ut discipulos filios nuncupet, sicut Paulus: «Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis» (Gal. IV, 19). Hos docet, ut primo omnium sapientia: id est, timore Domini imbuantur. Venite, filii, audite me. Vocat Christus Ecclesiam ad se venire, id est, per fidem, sancti filii Dei dicuntur: juxta quod dictum est in Evangelio: «Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri» (Joan. I, 12). Et Joannes dicit in Epistola sua: «Nunc Filii Dei sumus» (I Joan. III, 2). Timorem Domini docebo vos. Ut illud: «Initium sapientiae timor Domini» (Sir. I, 16). Et alibi dicit: De timore nascitur compunctio salutis. Ad hoc debet unusquisque venire, ut timorem Domini debeat habere. [...] Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, etc. Quia de puritate cordis integra clamaverunt. Vel tres pueri inter flammas clamaverunt, et Dominus exaudivit eos (Dan. III). Filii Machabaeorum, vel modo unusquisque sanctus; et illos, et modo unumquemque ex omnibus tribulationibus liberat.
PSALMUS XLVI
[...] Regnabit Dominus super omnes gentes. Quas in haereditatem accepit a Patre. Unde et in alio psalmo dicit: «Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae» (Psal. II, 8). Vel, excelsus Dominus super omnes gentes et super coelos gloria ejus (Psal. CXII, 4). Deus sedet super sedem sanctam suam. Ad dexteram Patris. Vel angeli pro innocentia eorum dicuntur sedes, quia non peccaverunt. Inde dixit: «Coelum mihi sedes est» (Isai. LXVI, 1). Deus sedet super sedem sanctam suam hoc est, in Ecclesia. Unde dictum est: «Anima justi sedes est sapientiae» (Sap. VII, 7, 8, 24-28).
PSALMUS LXVII
[...] Deus in loco sancto suo. In anima fideli. Semper Deus in sanctis suis habitat. Ubicumque sanctitas est, ibi habitaculum Dei est. Deus qui inhabitare facit unius moris in domo. In Ecclesia, in qua fideliter consistentibus spiritum charitatis infundit, qui unius moris sunt, et non mutantur. Siquidem justus non mutatur: quia semel judicavit in justitia permanere. Peccator autem mutatur. Insipiens enim sicut luna mutatur (Sir. XXVII, 12). In Hebraeo autem habet: Dominus inhabitare facit monachos in domo id est, in quibus non cohabitat peccatum.
PSALMUS LXXXIII
[...] Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Difficile est ut cor et caro alicujus in commune consentiant. Si enim secundum Apostolum spiritus pugnat contra carnem, et caro contra spiritum (Gal. V, 17), quomodo hic dicit, cor meum et caro mea exsultavit? Hoc non potest dicere, nisi ille qui in amorem Dei tota mente defixus est. Cor meum, et caro mea. Illud est quod dicit et in alio loco: «sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea» (Psal. LXII, 2)! Ista est caro quae desiderat Dominum, de qua in alio loco dicitur: «Et videbit omnis caro salutare Dei» (Isai. XL, 5). Illa autem caro de qua dicitur: «Omnis caro fenum» (Sir. XIV, 18), non desiderat Dominum. Cor meum et caro mea. Vide mihi aliquem abstinentem, qui mortem carnis suae, lucrum putat animae suae. Haec autem carnis sunt jejunia, et injuriae. Denique et Apostolus quid dicit? Quem tradidit Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 5). Nisi caro mortua fuerit, spiritus vivificari non potest. Propterea dicit et Apostolus: «Quando infirmor, tunc fortior sum» (II Cor. XII, 10). Consideret se unusquisque quando jejunio lassus est et defectus: quomodo anima vigeat, quomodo nihil aliud mens nisi de Deo considerat: quomodo semper dicat, quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
PSALMUS CVII
[...] Quia magna est misericordia tua super coelos. Non est creatura quae non indigeat misericordia Dei. Universi misericordia Dei indigemus. Gabriel, Michael, Seraphim, Cherubim, Potestates, Dominationes sunt quidem sanctae, sed indigent misericordia creatoris sui. Non detraho angelis, sed creatorem praedico, siquidem ipsi angeli libenter audiunt praedicari eorum creatorem. Et aliter possumus dicere: Quoniam misericordia tua de terra levat ad coelos. Et usque ad nubes veritas tua. Ubi sunt Judaei, ubi sunt similes Judaeorum, qui secundum litteram tantum sunt intelligentes? Quomodo usque ad nubes est veritas Dei? Filius Dei dicit: «Ego sum via, veritas et vita» (Joan. XIV, 6), et «descendit in terris, et cum hominibus conversatus est» (Baruch. III, 38). Et quomodo, usque ad nubes veritas tua? Manifestus est sensus, quod de apostolis loquitur et de sanctis, ut imbrem suum non pluant super Judaeos, sed super gentes, sicut scriptum est: «Mandabo nubibus meis, ne pluant super Israel imbrem» (Isai V, 6). In istis ergo nubibus veritas Dei est. Si autem in istis nubibus veritas Dei est, quomodo Montanus dicit, et Cataphrygae dicunt: quod non est revelatum apostolis, nobis revelatum est.
PSALMUS CXII
[...] Suscitans a terra inopem. Et de capite, et de membris intelligitur. Suscitans, hoc est, suscitavit Deus Pater Christum, qui inops et pauper pro nobis factus est. Et nos inopes, id est, sine patre diabolo, sine matre gentilitate, suscitamur a Christo. Et de stercore erigens pauperem. Quod dixit, terra, hoc est, et stercus, et quod dixit, inopem, hoc est, et pauperem. Quia de terra et putredine peccatorum nostrorum erexit nos: ut illud: «Quid superbis pulvis et terra» (Sir. X, 9)?
PSALMUS CXXV
[...] Converte, Domine, captivitatem nostram. Communem se captivitatem habere cum reliquo populo propheta fatetur: quia compatitur unum membrum caeteris membris. Sicut torrens in austro. Sicut enim flante austro solventur glacies; et impletis torrentibus, omnis horror cum impetu suo defluit: sic flante Spiritu sancto, solvuntur peccata nostra: scilicet, ut, accepta remissione, fiat nobis illud quod scriptum est: «Sicut glacies in sereno solvuntur peccata tua» (Sir. III, 17).
SECUNDA EXPOSITIO
SUPER PSALMUM CXIX
[...] Illi non nocemus, sed nostras interficimus animas, quod mentimur: «Os enim quod mentitur, occidit animam» (Sap. I, 11).
LIBER DE EXPOSITIONE PSALMORUM
PSALMUS CXXVII
[...] Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. Dicit Salomon quia voluerit sapientiam ducere scilicet sponsam (Sap. VIII, 2). Dicit et in alio loco de Sapientia: «Ama illam, et amplexabitur te, circumda illam et servabit te» (Prov. IV, 6).