IRINEU DE LYON

CONTRA HÆRESES

LIBER IV

CAPUT V

2. Dominus enim noster et magister in ea responsione, quam habuit ad Sadducæos, qui dicunt resurrectionem non esse, et propter hoc inhonorantes Deum, atque legi detrahentes, et resurrectiones ostendit, et Deum manifestavit, dicens eis: «Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. De resurrectione enim, inquit, mortuorum non legistis quid dictum est a Deo dicente: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob?» (Matth. XXII, 29, 31, 32; Exod. III, 6) et adjecit: «Non est Deus mortuorum, sed viventium» (Matth. XXII, 32), omnes enim ei vivunt. Per hæc utique manifestum fecit, quoniam is qui de rubo locutus est Moysi, et manifestavit se esse Deum patrum, hic est viventium Deus. Quis enim est vivorum Deus, nisi qui est Deus, super quem alius non est Deus? Quem et Daniel propheta, cum dixisset ei Cyrus rex Persarum: «Quare non adoras Bel?» (Dan. XIV, 3) annuntiavit, dicens: «Quoniam non colo idola manufacta, sed vivum Deum, qui constituit cœlum et terram, et habet omnis carnis dominationem» (Ibid. 4). Iterum dixit: «Dominum Deum meum adorabo, quoniam hic est Deus vivus» (Ibid. 24). Qui igitur a prophetis adorabatur Deus vivus, hic est vivorum Deus, et Verbum ejus, qui et locutus est Moysi, qui et Sadducæos redarguit, qui et resurrectionem donavit: utraque his, qui cæcutiunt, ostendens, id est resurrectionem et Deum. Si enim Deus mortuorum non est, sed vivorum, hic autem dormientium patrum Deus dictus est, indubitate vivunt Deo, et non perierunt, cum sint filii resurrectionis. Resurrectio autem ipse Dominus noster est, quemadmodum ipse ait: «Ego sum resurrectio et vita» (Joan. XI, 25). Patres autem, ejus filii; dictum est enim a Propheta: «Pro patribus tuis facti sunt tibi filii tui» (Psal. XLIV, 17). Ipse igitur Christus cum Patre vivorum est Deus, qui locutus est Moysi, qui et patribus manifestatus est.

CAPUT XXVI

3. Qui vero crediti quidem sunt a multis esse presbyteri, serviunt autem suis voluptatibus, et non præponunt timorem Dei in cordibus suis, sed contumeliis agunt reliquos, et principalis concessionis tumore elati sunt, et in absconsis agunt mala, et dicunt: «Nemo nos videt» (Dan. XIII, 20), redarguentur a Verbo, qui non secundum gloriam judicat, neque faciem attendit, sed in cor: et audient eas quae sunt a Daniele propheta voces: «Semen Chanaan, et non Juda, species seduxit te, et concupiscentia evertit cor tuum (Ibid. 56); inveterate dierum malorum, nunc advenerunt peccata tua quae faciebas ante, judicans judicia injusta: et innocentes quidem damnabas, dimittebas vero nocentes, dicente Domino: Innocentem et justum non occides» (Ibid. 52, 53). De quibus dixit et Dominus: Si autem dixerit malus servus in corde suo: Tardat dominus meus, et incipiat caedere servos et ancillas, et manducare, et bibere, et inebriari; veniet dominus servi illius in die qua nescit, et hora qua non sperat, et dividet eum, et partem ejus cum infidelibus ponet.

CAPUT XXXVIII

3. Erga Deum autem virtus simul, et sapientia, et bonitas ostenditur: virtus quidem et bonitas, in eo quod ea, quæ nondum erant, voluntarie constituerit et fecerit; sapientia vero, in eo quod apta et consonantia, quæ sunt, fecerit. Quædam autem propter immensam ejus benignitatem augmentum accipientia, et in multum temporis perseverantia, infecti gloriam referunt, Deo sine invida donante quod bonum est. Secundum enim id quod facta sunt, non sunt infecta: secundum id vero quod perseverant longis æonibus, virtutem infecti assument, Deo gratuito donante eis sempiternam perseverationem. Et sic principalitatem quidem habebit in omnibus Deus, quoniam et solus infectus, et prior omnium, et omnibus, ut sint ipse est causa: reliqua vero omnia in subjectiones manent Dei. Subjectio autem Dei, incorruptela autem, gloria infecti. Per hanc igitur ordinationem, et hujusmodi convenientiam, et tali ducta, factus et plasmatus homo secundum imaginem et similitudinem constituitur infecti Dei, Patre quidem bene sentiente et jubente; Filio vero ministrante et formante; Spiritu vero nutriente et augente; homine vero paulatim proficiente et perveniente ad perfectum, id est proximum infecto fieri. Perfectus enim est infectus: hic autem est Deus. Oportuerat autem hominem primo fieri, et factum augeri, et corroboratum multiplicari, et multiplicatum convalescere, convalescentem vero glorificari, et glorificatum videre suum Dominum. Deus enim est qui habet videri: visio autem Dei efficax est incorruptelæ: «incorruptela vero proximum facit esse Deo» (Sap. VI, 19, 20).

LIBER V

CAPUT XXXV

1. Si autem quidam tentaverint allegorizare hæc, quæ ejusmodi sunt; neque de omnibus poterunt consonantes sibimetipsis inveniri, et convincentur ab ipsis dictionibus differentibus, quoniam «cum desolaræ fuerint civitates» gentium, «et quod non inhabitentur, et derelinquentur terra deserta (Isa. VI, 11); ecce enim», Isaias ait, «dies Domini insanabilis venit, furore et ira plenus, ponere urbem terræ desertan, et peccatores perdere ex ea» (Isa. XIII, 9). Et iterum ait: «Tollatur, ut non videat gloriam Domini» (Isa. XXVI, 10); et cum hæc facta fuerint, «elongabit, inquit, Deus homines, et derelicti multiplicabuntur in terra (Isa. VI, 12). Et ædificabunt domus, et ipsi inhabitabunt, et pastinabunt vineas, et ipsi mandacabunt (Isa. LXV, 21). Hæc enim alia universa in resurrectionem justorum sine controversia dicta sunt, quæ fit post adventum Antichristi, et perditionem omnium gestium sub eo exsistentium, in qua regnabunt justi in terra, crescentes ex visione Domini, et per ipsum assuescent capere gloriam Dei Patris, et cum sanctis angelis conversationem et communionem, et unitatem spiritalium in regno capient; et illos quos Dominus in carne inveniet, exspectantes eum de cœlis, et perpessos tribulationem, qui et effugerint iniqui manus. Ipsi autem sunt de quibus ait propheta: «et derelicti multiplicabuntur in terra.» Et quotquot ex credentibus ad hoc præparavit Deus, ad derelictos multiplicandos in terra, et sub regno sanctorum fieri, et ministrare huic Jerusalem, et regnum in ea, significavit Jeremias propheta: Circumspice, dicens, ad orientem, Jerusalem et vide laetitiam quae adventat tibi ab ipso Deo. Ecce venient filii tui quos emisisti, venient collecti ab oriente usque ad occidentem verbo illius Sancti, gaudentes ea quae a Deo tuo est claritate. Exuere Jerusalem, habitum luctus et afflictionis tuae, et induere decorem ejus quae a Deo tuo est claritatis in aeternum. Circumdare amictum duplicem ejus quae a Deo tuo est justitiæ, impone mitram super caput tuum gloriæ æternæ. Deus enim demonstrabit ei quæ sub cœlo est universæ tuum fulgorem. Vocabitur namque nomen tuum ab ipso Deo in aeternum, pax justitiæ et gloriæ colenti Deo. Surge, Jerusalem, et sta in excelso, et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos a solis ortu usque ad occidentem, verbo illius Sancti gaudentes, ipsam Dei recordationem. Profecti sunt enim a te pedites dum adducerentur ab inimicis. Introducet illos Deus ad te portatos cum gloria tamquam thronum regni. Decrevit enim Deus ut humilietur omnis mons excelsus et congeries æternæ, et ut valles impleantur ad redigendam planitiem terræ, ut ambulet Israel tuti Dei gloria. Umbracula autem intexuerunt silvæ, et omne lignum boni odoris ipsi Israel, præcepto Dei. Præibit enim Deus cum laetitia, lumine claritatis suæ cum misericordia et justitia quæ ab ipso est» (Baruch IV, 36, et V).


FONTE

IRENÆI LUGDUNENSIS, Adversus hæreses. In: J. P. MIGNE, Patrologia Grega, Tomus VII, Paris: Petit-Montrouge, 1857. p. 433.